2014-03-17

De Americanis animantibus aura vescentibus

Apud Ioannem Lerium, qui de rebus Brasiliensibus scripsit, legimus haec de animali quod non nisi auris vesci fertur:

Hay defor-
me animal

Unum quod Barbari Hay vocant, magnitudine canis est, facie Cercopitheci, ventre pendulo, quemadmodum Scrofae parturientis, pilo leucopeato valde diluto, longissima cauda, pedibus in morem Ursi villosis, prolixis unguibus: ut autem dum in sylvis agit valde sit ferum, captum nihilominus cicuratur facillime. Nudi autem Tououpinambaultii non libenter cum illo colludunt, propterea quod tum longos habeat ungues, tum acutos. Caeterum (quae res fortasse videbitur incredibilis) audivi et a Barbaris et a quibusdam interpretibus qui diu in America sunt commorati, neminem unquam vidisse tum in sylvis tum domi animal illud cibo frui, ut quidam aura illud vivere opinentur.

¿Et quod "deforme animal" est illud Hay? Nihil aliud, quam id quod ab hominibus rerum naturae peritis hodie appellatur "Bradypus," ab aliis autem imperitioribus "Folivora," sed hoc nomen mendose dicitur, cum inter auctores satis constet Hay non foliis, sed tantum auris, vesci.

NewImage

No comments:

Post a Comment