2014-03-05

De venatrice Britannorum

Dulciter sīcāria pervagāris
montium sīlvās nivibus sepultās
ad solum rēpēns pedibus citātīs
mōre lătrōnis

cum velīs virgō pătriam tuērī
ā Britannōrum impiā inīquitāte:
quod puellæ omnēs voluntāte bonæ
fortiter optant.

Nōn sed omnēs Ārsacidæ puellæ
sæpe vēnantur fidibus canentēs:
nam silentiī ratiō est habenda
perniciōsīs

efficācem assassiniī salūtem
mōlientibus cogitāntibusque,
atque bellīs antehabenda Pallas
bellica Mūsīs.

No comments:

Post a Comment