2014-03-17

De Walteri Raleghi nova colonia

NewImage

Hoc carmen Ioannis Aurati in quodam libro Floridiano repperi:

DE VIRI ILLUSTRIS VVALTERI
raleghi nova apud indos
occidentales colonia.

Dixêre Hebræi vates, dixêre Sibyllæ,
Antiqui ignotas gentes per tempora ſecli,
Notas extremi ſub temporis orbe futuras.
Qualem magnanimi claſſis Britanna gaboti
Maior Iaſonia, meliori & vellere digna,
Florentem reperit te Florida ſorte ſecunda.
Qualem poſterius cōſtat reperiſſe ribaltum.
Et quæ Reginæ nunc læta ſub elisabetæ
Auſpiciis, vvaltere ralegh, tibi terra reperta
Nomine virginia eſt, Regina à Virgine dicta.
Reginæ decus æternum, æternum decus Anglis.
Ante omnéſq; tibi, vvaltere ralegh, quia nullis
Sumptibus, & nulli parcens inuicte labori,
Terrarum auxiſti ſpatiis maioribus orbem.

—I Auratus Poëta & Interpres regius.

No comments:

Post a Comment