2014-04-23

De nomine fortasse non corrigendo

Saepe in calce libri invenitur index corrigendorum: nec saepe solemus tales indices diligenter inspicere, rarissime autem nosmet rogamus an indici ipsi credamus. Sed hac nocte aliquid offendimus inter "Errata graviora," quam typographus vult (dixit saltem se velle) ut "sic corrigantur," quod nimis callidum videtur quam ut credamus mendum typographicum fuisse:

pag. 8 … lin. 14. lege Peripateticorum.

Et in paginae octavae versu decimo quarto legimus, quod ibi scriptum reperitur:

Majori profecto jure & vere de Gonorrhoea id ego dixerim: Peripatheticorum cohortem ſi rogaveris, pro more ad occultas qualitates te relegabunt & Cimmeriis involvent tenebris…

In acerba Laude Gonorrhoeae, utrum legendum videtur "Peripateticorum" an "Peripatheticorum?" Ipse suspicor auctorem hoc voluisse, editorem autem qui illud suggessit nec locum nec iocum intellexisse.

2 comments:

  1. Tibi omnino assentior: auctorem hoc voluisse, editorem iocum non intellexisse.
    Iconoclastes

    ReplyDelete
  2. Si mendum est, felicissimum videtur omnium mendorum umquam in scripta admissorum.

    ReplyDelete