2014-05-13

De suffragiis in Europa mox ferendis

1394113404 parlament

Senatores Europaei de novis regulis in Curia disceptant.

Nunc summo studio ad Europam spectamus, ubi suffragia sunt mox ferenda ad septingentos quinquagintos senatores eligendos, qui in geminis curiis tam Bruxellae quam Argentorati sitis de novis regulis disceptent. Nam ex anno bismillesimo nono (ultimo anno, quo senatores electi sunt), Senatus Europaeus suffragia vicies millies et quingenties tulit, ut octingentas septuaginta regulas probaret quae ab aliis Europae membris ferrentur: nam Senatus una cum Concilio Europaeae Unionis sive Concilio Ministrorum1 de regulis2 foederibusque3 disceptat, sed Senatus, solus ex omnibus Europaei regiminis membris, a populo eligitur: itaque magni momenti ducuntur suffragia a civibus mox ferenda, etiamsi anno bismillesimo nono non nisi bini e quinis civibus putaverunt operae pretium esse animum suum inter omnes suffragio dando communicare,4 et secundum Eurobarometer, societatem quae sententias civium metitur, altera pars, sive trini cives e quinis, parum fiduciae in regimen Europaeum reponit.

Senatus ipse in partes sive factiones dividitur, quarum maximae sunt Socialistae, quae in partem sinistram proniores esse feruntur, et Factio Popularis, quae non usque ad dextram partem tendit sed hic illic a Socialistis aliquando dissentire conatur. Pars vere dextra multo minor est et solet dicere se rebus conservandis reformandisve favere. Illae factiones, dextris exceptis, etiam candidatos proponunt, quos Concilium Europaeum neglegat cum illud Concilium summum magistratum, sive Praesidem Commissorum, eligat.5 Hoc anno Socialistae Martinum Schulz Germanum promovebunt, et Factio Popularis Ioannem Claudium Iuncker Luxemburgiensem. E trinis civibus Europaeis, bini feruntur nomen utriusque candidati numquam audivisse. Quo in certamine Britanni nullam partem acturi sunt, quia factio Latronum6 a Factione Populari iam anno bismillesimo nono omnino descivit, et socialistae Britannae non audent pro Martino Schulz socialista Germana aperte agere coram suis concivibus Britannis nec socialismo deditis.

Alteram igitur viam proponimus:

Nemo 2014

Sunt certe aliae factiones, necnon etiam sunt qui suspicentur eas vel magis populares (id est, ad partem dextram proniores) vel Unioni Europaeae ipsi adversantes esse nonnullas sellas in curiis geminis laturas: quibus factionibus praesunt homines dubii sicut Nigellus Farrago et Marina Le Pen, qui aliquando nimis videntur Vladimirum Putin tyrannum Russorum admirari et nostras libertates odisse. Itaque non solum cum studio res Europaeas nunc spectamus, sed etiam cum quadam sollicitudine.

Potest enim fieri ut Conchita Wurst eligatur.


Conciliu Europaeae Unionis sive Concilio Ministrorum] quod concilium non idem est ac Concilium Europaeum, cui adsunt omnes principes et summi magistratus Europaei, neque idem ac Concilium Europae, cuius proprium est Tribunal Iuris Humani

de regulis] non de omnibus regulis, sed usque ad septenas e denis, disceptat Sentatus, qui tamen ipse nihil novi potest proponere tractandum — quod est in potestate Concilii potius Magistratuum, qui "Commissi" gregatim appellantur

foederibusque] de foederibus disceptant senatores, sed obstare non possunt quin eadem rata fiant

non nisi bini…putaverant operae pretium esse…animum suum communicare] fortasse plures cives quam etiam immensus numerus, qui suffragia tulerunt in certamine Eurovisifico.

Praesidem Commissorum eligat] Praeses ille, longe ab aliis summis aliarum gentium magistratibus, nec res externas moderatur nec foedera icit, nullis militibus imperat, vectigalia ipse imponere nequit; nec liquet quid reapse faciat, sed maximi momenti haberi videtur. Utcumque res sese habent, nullo modo fieri potest ut cives Europaei ipsi praesidem sibi eligant.

factio Latronum] Factio, quae se Anglice vocitat "Tory," nomen trahit ab Hiberno nomine substantivo "tóraidhe," quod sibi vult latronem.

No comments:

Post a Comment