2014-05-18

De verbo, quod est "undice"

Nuper quodam in carmine vocabulum invisum atque inauditum offendimus:

Ad Ioannem Lerium
Americanæ Historiæ
Scriptorem

Ignotas quondam et noſtro procul orbe remotas
   Gentes, monſtrosa Barbariéque feras
Stridentéſque ſonos linguæ, ventréſque nefandos,
   Humanis ſaturos carnibus, ecce, refers.
Credo equidem, Lerœe: Doces nam viſa. Sed euge,
   Te dignum nodum undice ſolve precor.
Talia, dic, portenta hominum, tam rara benigni
   Temperies cœli num generare queat?
Et quos inculta mites creat arbore fructus,
   Mite ſolum indomita fertilitate nitens?

Horrida Monstra hominum, quæris, num gignat amœna
   Temperies cœli, fertilitáſque ſoli?
Gignit. Sed causas doceant qui ſemina rerum,
   Quíque arcana tenent interiora viri.
Num majora vides hominum portenta creari,
   Qua cœlum multò mitius atque ſolum?
Testis culta novem ſtudiis Europa ſororum,
   Quæ toto, princeps, erigit orbe caput.
Hîc quam horrenda vigent pudeat memorare, libellis
   Ut poſſis noſtris major adeſſe fides.

I. I. B.

Undice

Id "undice" studium mihi movet: nam id verbum non agnosco, nisi pro "vindice" ponitur. Neque invenio multa alia exempla hujus brevioris formae, nisi hoc:

ab omnis Falſi et Injusti Vndice acerrimo

Quid vobis, lectoribus, videtur eſſe "undice?"

5 comments:

  1. Sine dubio mendum typographicum est pro 'uindice', nam non solum Flaccus, qui dixit "nisi dignus uindice nodus", ad auxilium uenit, sed etiam quadam in editione anni 1596 legitur "uindice". Ceterum pulcherrimam litteram carminis initium ornantem coloribus descripsisti artifex.

    ReplyDelete
  2. Recte de "vindice" mones et testem probum oculata indagatrix invenisti!

    ReplyDelete
  3. Haud semper oculata indagatrix appareo, saepe enim lippio. Quippe editio illa anni 1594 est, non 1596. Sed nunc aduenio curiosa percontatrix, si interrogare mihi licet. Qua de causa typos sequeris saeculi XVI litteras "s" et "ae" et apices scribens, sed littera maiuscula V non uteris in nomine LERIVM neque signo ligato coniunctionis "et" (&) neque uocali "u" in media syllaba ("solue", "nouem")?

    ReplyDelete
  4. Quia possum :)

    Displicet praecipue signum illud, cuius in loco "et" intellegitur: nam invisum signum additionis sive amplificationis ego numquam didici manu scribere, neque etiam hodie potest manus ἄμουσος id bene delineare. Nec scripsi "studijs," quod etiam displicet.

    ReplyDelete
  5. Quia certe potes necnon uis. Sed de gustibus non est dispuntandum. :)

    ReplyDelete