2014-06-08

Principes et Summi Magistratus

2 comments:

  1. Anonymous24/6/14 13:16

    Cur, optime Nemo, istud cognomen "Flambii” dedisti praesidi Galliae ? Ceterum quid significat hoc vocabulum ? ut ego conicio, aliquid molle,? curnam eum contemnis ? Quid mali fecit ?
    Pastrix

    ReplyDelete
  2. Quid mali fecit Flambeius? Publicus et homo et potentissimus magistratus: nec sunt, qui tales honores ambiant, nisi inhonestissimi. Itaque ludibrio iuste habentur omnes eius farinae: est enim Nobelianus noster, qui praemio pacis sine causa honestatus bella perpetua ubique gerit vel aperta vel, ut saepius, clandestina; est et Marianus Raja, qui rectius El Capitán Chorizo appellandus est, cuius verba "No más IVA" longe a factis discrepant; immo quis in scaenam totius mundi prodit, qui non et tragoediam et comoediam agit? Histriones decet personam et nomen ideoneum gerere, et comicorum magis iuvat meminisse quam cothurnatos: itaque "Flambeium" dico, nec primus, nec ultimus.

    Spero fore ut ipse semper nemo sim, ne cladem in rempublicam inferam.

    ReplyDelete