2014-07-10

De arte logica

Demonstrandum est: crocodilum longiorem esse quam latiorem.

  1. Primum demonstrabimus crocodilum longiorem esse quam sit croceus.
    1. Crocodilo crudeli longitudo extendit tam per durum dorsum squamosumque quam per ventrem vix molliorem.
    2. Crocodilus croceus est, ut docti homines referunt, sed tantum per dorsum, cum venter crocodilo sit subalbidus.
    3. Ergo crocodilus longior est quam est croceus.
  2. Deinde demonstrabimus crocodilum magis croceum esse quam in latitudinem porrigatur.
    1. Crocodilus croceus est per totum dorsum tam longitudine, id est a primis dentibus usque ad finem caudae, quam latitudine, a praeacutis unguibus sinistris usque in letiferos ungues dextros.
    2. Crocodilus latus est sua latitudine, nec latior est nec minus latus.
    3. Ergo crocodilus magis croceus est quam est latus.
  3. Postremum ostendemus crocodilum longiorem esse quam latiorem.
    1. Crocodilus longior est quam est croceus.
    2. Crocodilus magis croceus est quam est latus.
    3. Ergo crocodilus longior est quam latior.

Q.E.D.

Crocodilus

Cui arte logica probato addenda videtur haec annotatio de vetusto quodam libro sumpta:

Crocodilus significat primam dimensionem apud eos, qui cœlestia speculantur, quæ dimensio est «sexaginta.» Nam parit catulos sexaginta, totidem dies cessat, et totidem annos vivit.—Cœlius Calcagninus, libro De rebus Ægyptiacis.

No comments:

Post a Comment