2014-07-05

Stroh4

Nuper quaedam documenta sonigera de vehiculo onerario deciderunt. Quod mihi feliciter contigit, id volo vobiscum partiri: nam secunda fortuna semper inter amicos felicior gliscit.

His in documentis, quae infra invenies apposita, Valahfridus Stroh loquitur de taedioso illo filio Senecae eiusque tragoediis, quae forsitan minus taediosae sint quam eius scripta apertius philosophica. Forsitan. De illa re dubito. Nihilominus nemo dubitat quin semper placeat Americanis saltem Germanos auscultare, itaque sine dubio etiam de Seneca Taedioso audire ex diserto ore Theodisco nonnullis arridebit.

De Senecae tragoediis

No comments:

Post a Comment