2014-11-17

De Leopoldo Senghor et Platone

De Leopoldo Senghor nonnumquam nuper cogitabam, eiusque carmina orationesque de antiquitate habitas legebam.

Leopoldus ille, quippe qui inter Gallos contra Germanos militavisset, una cum aliis captivis coloniariis in variis castris tenebatur, et tandem in ea quae Frontstalag 230 dicebantur. Nam pro "libertate, aequitate, fraternitate" niti unum est atque idoneum fortasse poetis; alterum autem est pro iisdem contra Germanos militare, sed fortuna Leopoldo favisse videtur. Nonnulla relatu digna in illis castris evenerunt (ibi enim ille Henricum et Robertum Eboué noverat, quorum sororem anno 1946º in matrimonium duxit), et haec relata sunt variis in locis; sed quae studium mihi maxime excitant, ea enarravit Leopoldus in oratione, quam anno 1977º coram Monacensibus habuit: nam ibi is amplificavit argumenta, quae eodem anno Dacariae coram Latine loquentibus Gallice explicaverat.

Ibi enim dixit Leopoldus se in illis castris, in cenaculo quodam, florilegium offendisse philosophiae Platonicae et Graece conscriptum et annotationibus Gallicis refertum. Se annos quattuor Graecas litteras docuisse Turonenses; tunc vero, cum Germani pollerent, omnia ad mare magnum facta infra gesta borealium habita esse, quo meliores viderentur proavi illorum, quorum arma tunc temporis in Europa dominarentur.

Quam paradoxum hoc mihi legenti videtur! Nam ille vir Africanus miram sapientiam eorum, qui ad maris litora et in regionibus meridionalibus habitaverant, manu tenuit evolvitque, et de bonis et pulchris Graece et Gallice legebat, dum captus tenetur a victoribus septentrionalibus, qui se immemores praestabant humanitatis antiquae, in qua Africa ipsa haud minimam partem egerat.

Dixit porro Leopoldus se annos triginta et quinque meditatum esse de eodem paradoxo, quo motum esset ut argumenta, quae in oratione explicaret, persequeretur. Suspicor alios quoque (nunc, ut Leopoldus, plerosque mortuos) similia inter id bellum invenisse: Europam, quae artibus et scientia maxime totius mundi polleret, quodammodo oblitam esse eius humanitatis, quae debuisset esse omnium artium magistram ac reginam; quae olim, etiamsi multis gentibus composita, uno tamen animo, una tamen lingua communi coniuncta esset, nihilominus tunc divisam esse in gentes, linguas, regimina potestatis avida; quae patrimonio ditissimo esset praedita, vilissimo se suosque sorores profligasse odio.

Suspicor verba Leopoldi aliquid Europaeis significare, quod difficile est verbis exprimere: ut magis fabula allegorica videatur quam humilis et pedestris enarratio rerum gestarum. Nobis autem, qui non solum adeo iuvenes simus, ut nobis nulla sit memoria illius belli, sed etiam nati simus in altero orbe terrarum, qui eiusdem belli doloribus praeter quasdam naves demersas sit paene liber, et qui neque antiquorum monumenta nec cicatrices proeliorum cotidie, sicut Europaei, videamus, talis recordatio remotior videtur, et fortasse ea de re magis mira.

Nobis enim illud bellum non idem fuit, quam Europaeis, nec idem postea significabat: Europaeis enim id bellum ostendit quosdam fines, quos transgredi illi non iam audent, ne animas suas una cum reliquiis suae humanitatis perdant; nobis autem fuit principium, unde coepimus bella nunc fere perpetua gerere ac contra voluntatem patrum patriae, ut Vasintoniae et Monroae et Ieffersonis, qui pacem praedicaverant, vim potius colere armorum. Quod si illud principium videtur immane atque abhorrendum, debemus etiam paulisper putare de illo captivo, qui in Frontstalag 230 tenebatur: an potuerit ille annos trigenta et quinque de Platonica philosophia humanitateque communi perdita cogitare, si recusaverint nostri avi ne arma sumerent ac mare Oceanum transgredi. Pulchrum enim est de humanitate paceque verba facere, sed verba pulchritudoque aliquando deficiunt. Quod videmus nunc cotidie in actis diurnis: Europa enim deliberat an sibi artius coalescendum sit, an Britanni Bruxellensibus obtemperaturi, an Cataloni vectigalia regi Hispanorum soluturi; nos autem deliberamus quot milites in Chaldaeorum tescas iterum missuri simus, ne fanatici latrones pergant odium promovere. Nescio autem ipse an credam nos revera tueri id, quod Leopoldus dixit se in cenaculo didicisse.

No comments:

Post a Comment