2014-12-11

De aliis carminibus Floridensibus

Propter donum benignum nuper a Sandra allatum, in nostra bibliotheca eundem librum quaesivi, unde carmen illud sumptum erat, et alia carmina (infra apposita) repperi, quae ad Floridam terram spectant. Sunt etiam alia in eodem libro, quae aut mentionem paeninsulae breviter faciunt aut civibus variis dicata sunt, sed haec ad locum ipsum praecipue pertinent.

De Lacu Aliciae: ad Richardum Eberhart (p. 169)

Cernis? Stagna grues transvolitant duae.
Sero sole fovens atra graves avis
  alas, colla recurvans,
    trunca pandit in arbore.

At lentum sub aquis reptile quod natat
bullas aereas cautius evomit;
  aut apricat in herbis:
    tignum vel lapidem putes.

Quod longo fuerat tempore me prius,
exspectatne tacens, dum peream brevis,
  ut quae sole cadente
    in silvas abeunt grues?

Tu marmotta monax quod docuit canens,
quod sancta ante diem quae periit cohors,
  clarae fulmina vitae
    atris noctibus elicis.

De Vere Floridae (p. 170)

Frigora desierant: iam flos eruperat albis
  nudus in arboribus,
mergebantque domos densae flammantibus altas
  fluctibus azaleae.
Spirabant flores zephyro mulcente benigni
  mellaque verque novum.
Nox venit. Ornatum magno cum flamine nimbi
  arbore deiciunt.
Dum maerent frutices, albi roseique coloris
  sparsa via est nivibus.

No comments:

Post a Comment