2014-04-29

De cantatrice culinaria

In culīnā citrea māla cultrō
dissecās rīdentia—quæ videntur—
indecentī Sardonicō hiātū:
  ōmen id absit!
Et cavē virgō decoris perīta
nē gerās fulmenta nimis profunda
dum canās lætē locuplētiōrum
  gaudia ficta.
Sī tamen sīs ostiolī periclī
immemor, nōlī nimis intuērī
dulciter rīdentem holerōrum acervum
  nē cogitēris
corporis dēpōnere vestimenta
calceōs et sūmere, deinde nāre,
nēve circensēs cogitēris ægra
  vīsere lūdōs.

2014-04-23

De nomine fortasse non corrigendo

Saepe in calce libri invenitur index corrigendorum: nec saepe solemus tales indices diligenter inspicere, rarissime autem nosmet rogamus an indici ipsi credamus. Sed hac nocte aliquid offendimus inter "Errata graviora," quam typographus vult (dixit saltem se velle) ut "sic corrigantur," quod nimis callidum videtur quam ut credamus mendum typographicum fuisse:

pag. 8 … lin. 14. lege Peripateticorum.

Et in paginae octavae versu decimo quarto legimus, quod ibi scriptum reperitur:

Majori profecto jure & vere de Gonorrhoea id ego dixerim: Peripatheticorum cohortem ſi rogaveris, pro more ad occultas qualitates te relegabunt & Cimmeriis involvent tenebris…

In acerba Laude Gonorrhoeae, utrum legendum videtur "Peripateticorum" an "Peripatheticorum?" Ipse suspicor auctorem hoc voluisse, editorem autem qui illud suggessit nec locum nec iocum intellexisse.

2014-04-11

IMG 1529

Nonnumquam dubito an velim pergere litteras Latinas Graecasque colere: nam quae mihi studium movent, eadem fere omnibus aliis taedio sunt, nec volo ipse in studia incumbere quae videntur suscipienda non propter semet ipsos, sed ut lectores auditoresve oblectentur lasciviis argumentis et procacitate. Ut exempla tria afferam ex collegis professoribusque:

  • unus modo librum conscripsit de scortis Graecis;
  • altera vult περὶ τῶν ὀλίσβων Graecorum commentationem scribere qua ostendat utrum τὸ τῶν βαυβώνων πόσθιον, sive praeputium, coriaceum fuerit et moveri potuerit, an ligneum atque immobile;
  • tertia modo acroasin habuit de Aristotele, cuius κάθαρσιν tragicam explicaret indoctis esse τὰ τῶν γυναικῶν καταμήνια, doctis autem ἐκσπερματίζειν sive more magis masculino ἔλεον καὶ φόβον excutere.

Haec omnia studia confitemur quodammodo digna et persequenda esse, quippe quae in pretio sint et nomina discipulis professoribusque faciant magna: sed malim ipse litteras recentiores colere quae animum et studium mihi magis movent. Quod an facere liceat, in dies magis dubito: nam amicus quidam altera in quadam studiorum universitate modo nuntiavit se coactum a collegis diaconoque eadem consilia deponere ut munus docendi sibi in annos futuros retineret, cum nullius momenti haberentur litterae sexto decimo saeculo et septimo decimo saeculo scriptae. Facienda enim sunt nomina.

Quod aliis causis melancholiae addendum est, nisi quod illa olla iam abundat et superabundat. Addendum etiam hoc: quod pudendum est Latine scribere loquive, ut impudici hominis, cum laudandus est quicumque περὶ πορνῶν ἢ ὀλίσβων loquitur atque in τῷ καταμηνίων τε καὶ σπέρματος ἐκκρίσει invenit duo genera τῆς τραγικῆς καθάρσεως; nec hoc explicari potest hominibus rerum antiquarum imperitis (id est, maiori gentis humanae parti), cum illud facile exponatur (nam quid facilius ab imperitis intelligitur quam ea ratio, qua homines qui "linguas" (vel quaslibet artes) "profitentur" etiam easdem sat bene callent ut illis uti possint?). Suspicor me inter imperitos esse numerandum, adeo ut studia mea mihi nil proficiant.

Debui architectus fieri vel argentarius.

2014-04-08

De illo "Ne plus ultra"

Cum Iconoclastes mentionem fecisset illius "Ne plus ultra" sive "Nec plus ultra" (quod nonnulli negant antiquum esse sed ab Italis—Più oltre non si metta—Gallisque—Plus oultre—recentioribus esse inventum), in mentem venerunt verba Petri Savorgnani, quae in praefatione reperiuntur ad Ferdinandi Cortesii epistolam secundam apposita:

Antiqui omnes cosmographi, Beatissime Pater, tam Graeci quam Latini, in describenda terrarum machina, a Fortunatis Insulis initium habuere, hincque, hoc est a solis occasu, ad ortum processere Sericam usque regionem et Sinarum populos, gradus longitudinis centum et octoginta continentes, et ii dimidiam tantum orbis partem descripsere bis nonaginta continentem partes, seu ut vocant gradus, reliquam vero orbis medietatem penitus intactam reliquere. Nec quid extra Herculis columnas, praeter Fortunatas Insulas et Hesperidum, contineretur retulere, nisi quae fabulis potius quam veritati essent consona, quamvis Athlantici Maris navigatio eisdem penitus ignota non existeret, potissimum Carthaginensibus maiori Aphricae portioni imperantibus perscrutata, cum etiam Insulae Æthiopici maris a Plinio describantur.

Nonne subtiliter et urbane scripsit Savorgnanus? Nescimus autem quid dicendum sit de hac sententia, quam sumpsimus ex alio commentario, qui docet illud "Ne plus ultra" e fontibus antiquis, sed per ambages, ortum esse:

Papers

Nam Savorgnanus illud "Nec quid extra Herculis columnas" scripsit anno 1524o, longe ante annum 1575um, nec sine difficultate credam Savorgnanum non in animo habuisse illud "Ne plus ultra" vel aliquid simile cum "Nec quid extra Herculis columnas" posuerit.

2014-04-07

De magistratu et doctoribus, sententia Sebastiani Castelli

Cum de piratis Hugonotis et Hispanis militibus nuper multum, multum igitur de crudelibus caedibus urbibusque incensis, legeremus, placuit haec argumenta offendere Sebastiani Castelli, qui quamvis doctrinam Calvini plus minusve sequeretur, ab aliis Protestantibus et praecipue a Calvino ipso nonnullis in rebus dissentiebat. Hunc locum invenies in libello, qui Contra libellum Calvini in quo ostendere conatur hæreticos jure gladii coercendos esse inscribitur:

77

Calvinus:
Nunc videmus ut ad ferendam crucem, ad odia, probraque mundi subeunda paratos esse oporteat Evangelii ministros. Sicuti non aliis quam patientiæ armis dominus eos instruxit, et tamen jubeantur Reges pietatis doctrinam suo patricinio tueri.
Vaticanus:
Hominem occidere, non est doctrinam tueri, sed est hominem occidere. Cum Genevenses Servetum occiderunt, non doctrinam defenderunt, sed hominem occiderunt. Doctrinam tueri non est magistratus—quid gladio cum doctrina?—sed doctoris. Doctorem autem tueri est magistratus, sicut agricolam et fabrum et medicum et ceteros contra injuriam tueri. Itaque si Calvinum occidere Servetus voluisset, recte Calvinum defendisset magistratus. Sed cum rationibus et scriptis Servetus pugnaret, rationibus et scriptis repellendus erat.

Praecipue placet illud Doctrinam tueri non est magistratus sed doctoris: quippe quod nos moneat de Gallorum lege laïcité dicta. Nec dissimilis videtur fuisse sententia Thomae Jeffersonis, qui leges tulit ne respublica in dicionem ecclesiasticorum concederetur.