2015-01-17

De veritate atque imaginibus

Diurnariorum est efficere, ut unusquisque lector fiat oculatus testis veritatis, quam quidem per diurnarios fingatur et in lucem (photographicam) divulgetur. Diebus recentissimis nemo est, qui nesciat omnes principes Europae coniunctissime sociatos Lutetiae Parisiorum incessisse, ac contra Mahometanorum excessuus et pro omnium libertate dicendi reclamationes duxisse. Nam imagines, certissima indicia veritatis viderunt omnes cives:

NewImage

NewImage

NewImage

Non autem videbis in plerisque actis diurnis imaginem ex altiore loco descriptam: longe enim a civium pompa afuerunt Flambeius Hollande, Marianus Rajoy, etiam Angelissima regina omnium Europaeorum.

NewImage

Haec enim est "solidaritas": potentes solidescunt, a stolidis civibus tumultuosis et male olentibus seiuncti, dum commodum sibi videatur solidi civibus videri coram machinulis photographicis.

At cives Israelani, qui quidem ad severissimas fidei Iudaeorum sectas haererent, aliam omnino imaginem viderunt: nam Angela Merkel est ex imagine sublata, ne offensiones accenderentur apud fideles, quibus fastidium prohiberet ne imagines feminarum intuerentur. Imaginem itaque subidtam, Angelissimae incesta (ut a morosioribus Iudaeius existimari videtur) forma et vultu haud satis modesto purgatam, sumpsi ex actis Israelanis "Hamevaser" inscriptis:

NewImage

Sat superque de veritate: ut quae iam dudum sit mortua. Nostris Americanis nihil dicendum est de illa pompa omnium gentium, cui praeses noster Nobelianus dicitur afuisse: id quod certius certo habemus esse verum, cum in nullis imaginibus ille conspici possit.

1 comment:

  1. Sententiam tandem dixisti uerissimam, nempe "ueritatem iam dudum esse mortuam".

    ReplyDelete