2015-02-22

De lectionibus quibusdam falsis

Apud quendam auctorem septimi decimi saeculi (et nomine falso praeditum; quem ob causas non minimas suspicor fuisse Batavum) in quasdam insolitas lectiones Vergilii incidi. Maxime nunc animum agitat hic locus:

Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
Corpora per terras, ventique et sæva quierant
Æquora

Ubi pro eo "venti" saepius legunt et semper legebant viri docti doctaeque feminae "silvae." Nescio vero unde "venti" sumpserit auctor noster. Alias autem reperimus hos versus:

Alter erit jam Tiphys, et altera quæ vehat Argo
delectos heroas.

Ubi in Eclogis nunc et fere semper legebatur "tum" pro "jam," nisi apud Gallos, apud quos hi versus in usum publicum venerunt anno vel 1549º vel 1550º et praecipue ad eos, qui Franciam Antarcticam sive Brasiliam reppererant, spectavisse videntur.

Alias, etiam invenimus hos versus:

               Cunctantem ac multa parantem
Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras.

Apud Vergilium, legimus potius:

               lacrimantem ac multa volentem
Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras.

Ea enim in Aeneam dicta, videlicet "Cunctantem ac multa parantem [dicere]," legimus etiam apud Maronem, sed in quarto Aeneidos, ubi Aeneas vult Didonem alloqui: ea autem "lacrimantem ac multa volentem" una cum "dicere deseruit" in secundo, cum velit idem cum Creusa uxore colloqui. Facile commutantur haec verba, sed nescio quis editor id fecerit, nisi auctor potius anonymus ipse memoria fallaci aut consilio subtili deprompserit versus falsos.

Mirum librum, quippe in quo identidem loci antiqui immutentur! Id autem coepi suspicari non casu fieri, sed consulto: et nonnulla alia falsa inveni. Mendaces enim pseudonymi sunt mendaces optimi.

No comments:

Post a Comment