2015-02-27

De puteo Democriti

Inter annotationes ad Politiani epistolas aliquid inveni lectu dignum de Puteo illo Democriti:

Veritas in Democriti puteum demergitur.

Proverbialis est sententia: qua veritatem obscuram esse inventuque difficilem significamus. Hanc eius esse rationem putamus. Obscurae res in puteo esse dicuntur. Unde in puteo aliquid fieri nostrates proverbialiter dicunt: quum clam aliis rem fieri dicunt.

Democritus autem verum esse plane negat: sensus quidem non obscuros dicit, nec tenebricosos, ut est apud Ciceronem, libro Academicarum quaestionum tertio. Authore Laertio in libro nono in vita Pyrrhonis, Democritus nihil se nosse ait eorum quae videntur: quaedam vero ex iis, ne esse quidem. Apud eundem paulo ante Democritus, Est, inquit, causa atomi vacuum: ac rursum causa nihil novimus, Nam veritas in profundo est. Heraclitus, ut Picus Mirandula ad Hermolaum Barbarum libro nono scribit, in horrendo Musarum antro latitare veritatem dixit.

Quid igitur, benevole lector lectrixve diligens, in Fossa Mariana demergitur, nisi fortasse tota Hispania?

3 comments:

  1. Nescio an tota Hispania an eius pars uel pessima demersa sit in Marianam rimam immensam ac profundam, sed Picum Mirandulam non scripsisse umquam ad Merolaum, sed potius ad Hermolaum Barbarum, fere pro certo habeo.

    ReplyDelete
  2. Nescio an tota Hispania an eius pars uel pessima demersa sit in Marianam rimam immensam ac profundam, sed Picum Mirandulam non scripsisse umquam ad Merolaum, sed potius ad Hermolaum Barbarum, fere pro certo habeo.

    ReplyDelete
  3. Recte mones: nomen enim falsum oculi fessi ex ipsa epistola potius surripuisse, quam ex annotationibus percepisse videntur.

    ReplyDelete