2015-02-08

De taedio hodierno

Quibusdam in studiorum universitatis scholis professores nostri conantur Anglice solum et summatim nec nisi capite tenus, ut ita dicam, rudimenta quaedam antiquae vitae litterarumque antiquarum discipulis tam Romanorum quam Graecorum sermonis prorsus inexpertis tradere: et nos discipuli linguarum ac litterarum antiquarum studiosi, qui in pistrinum academicum damnamur, cogimur professores adiuvare his in scholis—id est, pro illis pensa discipulorum corrigere. Itaque mihi iterum accidit ut libellos corrigam discipulorum, quos professor quidam iusserit pelliculam cinematographicam Troia inscriptam cum Iliade Homeri conferre et comparare. Quod munus praecipue ingratum mihi est, quoniam discipuli semper eadem argumenta taediosa suis in commentariolis proferunt et professores eadem vitia taediosa inter praelectiones propagant.

Primum, discipuli a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis in ludis litterariis discunt alterum esse librum scriptum, alterum pelliculam; praecipiunt enim ludimagistri, vel magis animis discipulorum inurunt, hanc illo "peiorem" semper habendam. Immo nihil aliud videntur discipuli didicisse, quam haec decantare: librum fuisse pellicula "meliorem"; omnia "false" in pelliculis repraesentari, tantum in libris posse res "recte" et "secundum veritatem" enarrari; auctores librorum omnia diligenter praemeditari et summa arte uti inventionis et dispositionis, item auctores fabularum in scaena theatri agendarum esse artium peritissimos, sed opifices in sordida arte cinematographica versatos nullam artem callere nisi omnia ab aliis scripta perdere; hos, qui pelliculas in usum vulgi pararent, non solum arte atque ingenio carere sed etiam opibus facultatibusque (quamvis ditissimi essent) quibus quae scripta essent eadem "recte" repraesentari: immo cinematographi saepe a discipulis dicuntur "non potuisse" aliquid ostendere propter impensa, quibus opus esset ad histrionem conducendum vel ordinatro aliisve rationibus simulandum, id quod prima fronte stultissimum est, cum videamus ea, quae cinematographi possint aliquid novum et inauditum et invisum depingere volentes. Quibus praeceptis, immo quo odio pellicularum, adducti discipuli discunt hunc esse finem de pelliculis disputandi, ut ostendant pelliculam peiorem esse quam librum quendam et false eius argumenta repraesentare; nil aliud didicerunt proferre quam eam opinationem confirmare.

Deinde, professores nostri quoque culpandi sunt, qui ipsi semper eadem decantant: in Troia pellicula eandem fabulam ac Homeri Iliadem narrari; sic etiam omnia quae bellum Troianum tractent ad Homerum neque alterum spectare. Id quod professores litterarum Anglicarum facile refutare possunt: quippe qui probe sciant fabulas cinematographicas saepe ad illas scaenicas et vetustiores spectare, necnon ad alias litteras antiquas, et longam esse catenam litterarum, quae ad bellum Troianum pertinuerint, inter quas reperiatur, ut unum exemplum afferam, Shakesperiana fabula Troilus et Cressida inscripta, cuius amores nusquam invenias apud Homerum sed apud Galfridum potius Chaucer. Immo medio, quod fertur, aevo necnon inter artes renascentes, magni momenti fuerunt Dictys Cretensis et Dares Phrygius, magni etiam alii auctores qui Latine scripserunt de bello Troiano. Qui hodie cinematographicas fabulas in lucem edunt non solum ad Homerum respiciunt sed saepius ad totum patrimonium litterarum, et praecipue ad Dictyn et Daretem. Sed illi, quamvis antiqui et Latini (etiamsi Dictys Graece scripsisse fertur, fere nihil eius operis superest nisi versio Latina), prorsus ignoti sunt professoribus nostris, quibus nihil exstare videtur nisi Ilias Graeca, quae tribuitur Homeri. Immo, si perverso quodam deorum ioco cogerentur professores nostri Guidonis de Columnis Historiam Destructionis Troiae tractare, quid dicerent? Nostri enim professores, quod verum de plerisque litterarum antiquarum doctis est, Daretem et Dictyn numquam legerunt, nec multi etiam nomina eorum noverunt, quamquam illi antiquis temporibus floruerant et scripserant: quod vitium videtur in illis ducendum, qui litteras pelliculasve recentiores in scholis tractant et cum antiquioribus litteris conferre volunt.

Quibus de causis nunc obruor discipulorum commentariolis legendis, in quibus eadem decantantur: pelliculam Troia inscriptam et a sordidis cinematographis concacatam longe peiorem esse quam carmen, quod Homerus optimus poetarum scripserit: omnia in pellicula depravata, deos iniuste sublatos (id propter inopiam dicunt discipuli factum esse et verisimile videri parum pecuniae fuisse cinematographis ut illi deos inter proelia monstrare potuerint), nec belli finem ostendi debuisse neque equum ligneum (nihil de defectu pecuniae hic dicunt discipuli). Nequeunt ullam causam excogitare quae discrimina inter carmen epicum et pelliculam cinematographicam explicet, nisi has tres: primum, quod pecuniae eguerint dispositores pelliculae, deinde, quod iisdem necesse fuerit pelliculam divulgare in usum vulgi, cuius vulgaris rusticitas summam urbanitatem Homericam intellegere non valeat, postremum, quod libri semper meliores sint quam pelliculae.

Quid autem, si discipuli Dictyn Cretensem legere iussi essent? Apud quem nulli reperiuntur dei, Achilles occisus est, ex equo procedit exitium urbis, bellum ad finem perducitur. Quid, si discipuli didicissent non solum et unicum Homerum extitisse, sed alios quoque auctores, immo totum patrimonium litterarum? Iliadem non veram esse historiam, sed unam fabulam e multis, quae per saecula narrabantur, commutabantur, tradebantur? Etiam apud antiquos, nec solum inter nostros cinematographos, fabulas aliter narrari quam apud Homerum?

Satis de somniis: nunc vero necesse est ad commentariolos legendos revertendum. Nam somniare nihil prodest, ut professores saepe monent.

No comments:

Post a Comment