2015-02-07

De Valahfridi quinta serie prælectionum

Stroh5

Die divi Valentini appropinquante puerulus quidam alatus mihi denutiavit Valahfridum Stroh in rete universale posuisse quintam seriem prælectionum, quibus Græcorum Romanorumque poesis amatoria tractaretur. Illæ orationes academicæ et amatoriæ iam possunt per iTunes vel per aliud programma auscultari.

2 comments:

  1. Gratias tibi ago, quod nobis inuicem denuntiauisti Valahfridi Stroh hanc quintam seriem praelectionum et praebuisti programma iTunes aliaque ad eam auscultandam.

    ReplyDelete
  2. Vix possum verbis exprimere quanto gaudio afficiar propter acroases Valahfridianas: semper enim placet eius verba audire, necnon etiam eius vocem. Etiam nunc proficiscor per agros deambulaturus, et machinulam meam iPod dictam mecum afferam ut orationibus novis una cum luce matutina fruar.

    ReplyDelete