2015-02-20

In memoriam Ioannis Baptistae Viperesci

Inscriptio apud Swertium in Epitaphiis reperienda:

Romae

Luxuriae scelerique Sacrum.
Joanni Baptistae Viperesco, Romae genito
Cornetto Hetruriae municipio oriundo
cornuum insigni, ex conformi
patriae nomine, propagatori,
Morbo Gallico, inter osculo et amplexus
Hispanularum extincto:
quas hospitio primum, opibus aliquando,
mox dilapidatis fortunis, proxenetae
consilio fovit.
Vixit annos xxxiii patrimonio,
septem pensione,
denique ope et meretricum sortiunculis adjutus.
Julius Massa et Gregorius Pallavicinus
commilitoni carissimo
collachrymantibus scortis atque lenonibus
Petram hanc
ad clivum (vulgo muro torto) murum
inglorium, incidi curaverunt.
Obit iii Kal. August. aetatis suae
xxxxx.

No comments:

Post a Comment