2015-02-20

Tria carmina Henrici Sandbeek

Fieri potest ut Henricus Sandbeek scripserit quandam orationem, de qua solicitandum mihi sit in pistrino scholastico: qua de causa alia Henrici opera coepi evolvere. Nonnulla carmina scripsit, quorum gustum referent haec exempla tria:

In Dinam.

Rara tibi facies, longe pulcherrima cervix,
   Exornant roseas lumina nigra genas.
Flava coma est, positique optato ex ordine dentes,
   Eoum quales non, puto vincit ebur.
Gratus in ore decor, mixtus candorque ruborque,
   Mollia purpureo labra colore nitent.
Levia distinguunt durae praecordia mammae.
   Quid ventrem referam, candidulasque nates?
Compta tibi cedat casta cum Pallade Juno,
   Pulchrior ambabus cedat et ipsa Venus.
Sed tamen haud gratae veneres, Venerisve lepores,
   Ingeniive vigor, nec tibi mica salis.
Non amo, sed miror, formosa videris imago,
   Insipidos capiat forma caduca procos.
Non amo, nec fas est pictas ardere tabellas,
   Non ambit fatuum mentula nostra femur.

In eandem.
Jam Nuptam.

Turpius in vasto nihil est quam femina mundo,
   Femina, quae nitidae frontis honore tumet.
Forma perit refugitque citis mutabilis alis,
   Conterit auratum cana senecta caput.
Attamen et merito es candore superba, quod hic te
   Non sinat in vacuo, Dina, cubare toro.
Si formam, ut mentem, natura noverca negasset,
   Thersites thalamos nollet inire tuos.

In Lovanium Captum.

Urbs in finitimis longe celeberrima terris
   Multum illibata virginitate tumet.
Moenia belligerae jactat non victa Minervae
   Auxilio, et Martem consenuisse putat.
Post Gallum admittit, sed comperit inde caponem.
   Num manet integrae virginitatis honos?
Dicite, vos medici, periit cui mascula virtus,
   Possit an intactam primus inire viam?
Sic ego: Castrati ceciderunt agmina Galli,
   Urbs Anglum et Batavum sentit adesse viros.

Alia quae de feminis Gallis panxerit poeta noster, modestior sum quam ut referam ipse, sed de Gallis quis etiam pudicissimus nescit?

2 comments:

  1. "In vasto mudo" sane nihil esse potest, ne femina quidem. :)

    ReplyDelete
  2. Correxi. Nūc in vasto mūdo potest femīa illa pulchra leporibus carere sīe difficultatibus orthographicis. :)

    ReplyDelete