2015-03-17

De negotiis, ob quae minus garrulus nuper eram

Hoc anno negotiosulus eram discipulus, quamvis omnium pessimus. Varias habui oratiunculas, ut etiam anno praeterito, nam Meretricius professor (ut soleo eum appellare), qui mihi Lacrimosaeque alteri discipulae praeest, abhinc duos annos coeperat flagitare ut conventus peteremus ubi acroases haberemus tamquam boni discipuli.

Placuit abhinc dies nonnullos coram doctis disserere de quibusdam libris recentioribus Latine et non sine elegantia conscriptis, quamquam argumentum, ut quod lectoribus pudorem afferre possit, hic praetermittam. Anno autem superiore argumenta elegeram magis pudica atque insulsiora, qualia putaveram in conventibus scholasticis saepe audiri: et adumbrationes illarum orationum variis societatibus scholasticis miseram quibus promitterem me diligenter tractaturum epistemologiam et philosophiam, et nihil mihi profuerant: nemo enim voluerat tales contiones audire. Deinde Meretricius monuit argumenta minus pudica sine ulla mentione epistemologiae esse proponenda, et mirum in modum subito fuerunt qui vellent has novas orationes audire, etiamsi ego ipse inter primas orationes maxime affectus essem pavore, qui pessimus et dicendi parum peritus essem.

Fabula autem narratur de Mure tyranno, qui musculus olim mago potenti inserviebat ut artes disceret abstrusas atque absconditas, quibus postea Regnum Magicum conderet. Mus in his fabulis ferebatur pilleum magicum mago surripuisse, quo labores suos redderet faciliores: voluisse scopas incantare et automatas facere, quae aquam pro se baiularent. Sed imperitus non potuisse scopas regere, quae, cum laboribus numquam desisterent, inciperent totum mundum inundare.

Equidem, quasi scopa, coepi orationes saepius habere, id quod radix est nonnullorum et bonorum mihi et malorum, et, tamquam scopae copia aquae, mea argumenta in dies magis impudica erant, itaque gratiora auditoribus. Tandem aliquando, die Veneris iam praeterito, acroasin habui coram non philologis somniculosis sed medicis et historicis medicae artis. Qui adeo avidi gestiebant impudicsissimum audire argumentum, ut, id quod numquam antea mihi acciderat, non satis essent sellae ubi unusquisque locum sibi caperet, sed nonnulli etiam in pavimento in postica parte aulae sederent. Neque ullum apud me sensi pavorem.

Aliquid videor didicisse insperatum atque inopinatum. Et discipulus (sive scopa) sum factus etiam peior quam umquam fueram.

No comments:

Post a Comment