2015-05-28

De FIFAstis heri comprehensis


Campionatum mundanum* fraudatorum professi sunt Americani accusatores publici se velle dirimere, cum nuntiarent quattuordecim ludis præfectos esse comprehensos, crimine donorum munerumque acceptorum. Abhinc annos tres coepisse custodes publicos ac frumentarios sive agentes in rebus (quorum est scelera occulta retegere) quaedam deprehendere flagitia a latronibus Russis coniuratis (quos voce Italico "mafiosos" vocant) admissa; inde discere etiam alia scelera esse indaganda, quae ad ludos pedifollicos statuendos spectarent. Carolum Blazer, olim inter potentissimos pedifolli praefectos numerandum magnam pecuniam sibi clam comparavisse nec vectigalia de lucro solvisse; reum non solum alios praefectos detulisse sed etiam microphonum gessisse quo colloquia eorum in memoriam iuridicialem conservarentur. Quibus colloquiis aliisque indiciis comparatis ac congestis tandem aliquando quattuordecim istos, qui ludum pedifollicum in novo orbe terraum moderarentur, esse in Helvetia comprehensos, cum Helveti in eosdem aliosque de similibus sceleribus inquirerent.


Rei feruntur pacti esse ut dona muneraque necnon etiam pecuniam (immo etiam bulgas more Hispanico pecunia fartas) acciperent pro suffragiis suis, quibus decernerentur varia negotia lucrosa, ut cui liceret spectacula televisifica monstrare et quibus societatibus mercatoribus liceret nomina sua inter ludos monstrare: quae negotia ideo iustitiae Americanae subicienda habentur, quia intra fines Reipublicae gererentur necnon ad mercatores societatasque Americanas pertinerent. Russi quidem satellites Putin tyranni statim reclamabant, ne Americanis liceret in ius trahere sceleratos istos ludis praefectos: nam Russi feruntur miro pretio emisse ludos, qui anno 2018º apud se celebrandi sunt. Id non videtur magnae curae esse Americanis accusatoribus, sed Helveti dicuntur in praefectos necnon Russos de illis ludis futuris inquirere.

Nunc autem strenue conantur cives Americani discere de fraudibus ludi, quem non solent spectare neque intellegunt; nam de "FIFA," cuius litterae compendiaria ad mentem voant tromocratas et communistas, nihil umquam antea audivimus, sed suspicamur eos FIFAstas esse cunctos vinculis tenendos.


*ut dicunt Germani, qui numquam desinunt de ludo pedifollico potius quam virilibus rebus gestis garrire.

1 comment:

  1. Iosephus Blatter - rex aeternus: Prius omnium marium pisces sigarilla fumare coeperint quam rex Iosephus imperium deponet.

    ReplyDelete