2015-05-12

Nuper audivimus multa esse inter factiones Europaeas mutata.

In Gallia, Le Pen senex demens est a Marina filia paene expulsus ex ea factione, quam ipse condiderat et quam illa nunc (non sine pecunia Russica) moderatur. Nuntiavit nuperrime pater se novum gregem vel factionem conditurum, ut filiae se opponat.

Apud Britannos principes partium tres se honoribus suis abdicaverunt: videlicet Eduardus Milliband et Nicolas Clegg, homines notissimi propter taedium quod audientibus incutiunt, et ex altera parte Nigellus Farrago, qui sicut Marina Le Pen numeratur inter rabidiores fautores Russiae et detrectatores Europae... quamquam Farrago modo heri palinodiam cecinit et nuntiavit se mansurum esse ut factionem suam moderari pergat.

Ex his colligimus parum reapse esse mutatum: nam et Le Pen et Farrago pergent latrare, qui ridiculi videntur nisi quod scimus nonnullos esse, qui eos sequuntur. At rogandum nunc videtur quot factiones nunc in Europa valeant, quae magis Russis quam Europaeis favere videantur.

2 comments:

  1. Mea sententia melius esset, si Britanni Unionem Europaeam relinquerent, nam ipsi nesciunt, utrum adsint Europae an desint.

    ReplyDelete
  2. Difficile videtur totam insulam in alterum quoddam mare movere; facilius autem Britannis suadere ut cum vicinis suis et fratribus consocientur.

    ReplyDelete