2015-06-09

Propositum modestum

De difficultatibus Europæis

Memoria nos docet David Cameronem abhinc annos quinque suis fautoribus promisisse se curaturum ut numerus alienigenarum, qui in Britanniam singulis annis spem suam ponerent, infra centena milia esset; necnon inter contiones nuper ad suffragia petenda editas, latravisse se ad decennia milia deminuere velle illum numerum (qui nihilominus per annos creverat); sed acta diurna hodie fabulam longe aliam docent, videlicet Britannos longas naves misisse ad Libyam ubi milia hominum invenirent et in Italiam transportarent: id quod simul factum est ac Camero ipse cum Angelissima Theodisca aliisque moderatoribus rerumpublicarum fortissimarum colloqueretur, ut posset Camero profiteri Britanniam esse “rempublicam conscientia praeditam” quae recusaret ne dolores alienos “praeterambularet.” (Eam “non praeterambulandi” locutionem saepe adhibet Camero nunc, tam de alienigenis, quam de pæderastis et de militibus suis: id est in omnes qui difficultates ei præbent). Bonus enim orator scit verba facere auditoribus apta, et Camero scivit quid Angela cuperet audire.
Non autem videntur Itali magistratus compertum habere quomodo alturi sint sex millia novorum Italorum, qui in suas meridionales et pauperiores oras die Saturni et die Solis delati sunt. Multi porro videntur sollicitari de alienigenis influentibus, quippe qui ex magna parte Mohametani sint nec linguam nec cultum civilem Europæarum discere velle videantur: de quibus rebus vehementissime latrant factiones dextræ.
Sed necesse est Europæis in suos fines cives inducere novos: nam, ut nonnulli rerum arithmeticarum periti monent, Europa non iam crescit, sed senescit et deminuitur, quia recusant iuvenes ne proles gignant. Et feruntur ad quinquiens centena milia esse in Africa, qui naves opperiantur Europæas.

De difficultatibus Americanis

At ex altera parte audimus Americanos, qui tamquam lepores cuniculique multiplicantur, alias difficultates pati. Iuvenes enim Americani non possunt munera quæstuosa invenire, quia malunt avari praesules Mammonis ex India orientali conducere opifices ut suos, qui iisdem muneribus fungebantur, dimittere possint. Itaque sunt multi Americani rerum technicarum eruditi, qui quaestu digno careant. Porro multi adulescentes nunc timent, ne possint umquam aes alienum solvere quod contrahendum sibi videatur ut studia in universitatibus sequantur. Nunc igitur coeperunt Americani adolescentes in Germaniam se conferre, ubi sine pretio erudiantur.

Propositum Modestum

Nos igitur volumus novum consilium proponere, quod nostra quidem sententia potest non solum tam Americanis quam Europæis prodesse, sed etiam factionibus Europæis tam sinistris quam dextris placere. Hortamur Europæos ut pergant naves suas mittant ad littora aliena lustranda et novos cives quærendos, sed non littora Africana: immo, navigandum est ad littora Americana.
Sunt enim permulti Americani, tum iam optime eruditi cum studiosi, qui gestiant novam sibi vitam facere — et familias condere et proles gignere! Nec sollicitandum est partibus dextris de religione: nam Americani multo religiosiores habentur quam Europæi (sunt enim modo sescentiens centena milia Italorum qui fidem Romanam colunt, sed Catholici Americani ad octingentiens centena milia numerantur!). Placebit et partibus sinistris, quia America olim fuit colonia Europæa, et incolae eius hodierni certe sunt barbari (etiamsi sævi parum “nobiles"): itaque eos in Europam importare doctrinam multiculturalismi promovere dici potest. Nec de linguis cultuque Europæorum erit sollicitandum: nam Europa, ut in certamine Eurovisifico videmus, iam Anglice loquitur et magis Americana facta est quam America ipsa. Sed etiam placet Americanis linguas Europæas discere: nam sunt ad quadringenties centena milia Hispanice fabulantium in America, quingentiens centena milia in Hispania.
Itaque mittat Camero suas naves longas et bellicas non iam ad Africanos excipiendos, sed ad Floridam, ad Novam Angliam, ad Priscam Dominionem, ad omnes regiones maritimas lustrandas, ut asylum dent misellis Americanis.

2 comments:

  1. Fac mittas, Nemo, in Helvetiam aliquot Americanos et homines quidem, qui aestate fenam secare exsiccareque ac per totum annum lac in caseum ita mutare valeant sicuti nescioquo mirabili modo negotiis argentariis pecuniariis calleant. Suntne Americani tali indole praediti?

    Obiter: Olim alpicolae in Mundum Novum emigraverunt ad Novam Helvetiam condendam. Nunc Americani in Helvetia Novam Americam deducunt. Quidni?

    ReplyDelete
  2. Certe sunt permulti Americani qui sciant faenum metere et caseum parere; immo sunt etiam regiones quae strenue conantur Helvetios imitari. Visitavi olim Oppidum Saccharei Rivuli in Ohio civitate, sed numquam satis temporis inveni ut Novum Glarum Visconsinensium viserem, nec <a href="http://www.sccity.org/swiss-days/>oppidum Sanctae Clarae</a> Utensium. Feruntur autem tantum viciens centena milia ruricolarum in Helvetia, sescentiens centena milia rusticorum esse in America: unde suspicor permultos inveniri posse qui agros Helveticos colant.

    ReplyDelete