2015-07-19

De proposito Francisci Hollande

Franciscus Hollande, qui vulgo “Flanby” appellatur, cum discordiam inter Europæos propter debita Græca ortam vidisset, consilium proposuit aliquatenus novum atque, ut paucis fortasse videbitur, audax: nempe ut singulæ reipublicae, quae nummis Europæis utuntur, in unam congregentur confœderationem, cui sit et commune fiscum et senatus et magistratus qui more populari curent ne bonum commune ad privatum lucrum augendum perdatur. Nam, ut Hollande ipse dixit, “Ce qui nous menace, ce n'est pas l'excès d'Europe mais son insuffisance,” quam sententiam nos sic interpretamur: “Non nimium Europæ nobis minatur sed parum Europæ.”

Neque in minutias descendit Flanbeius, sed hortatus est ut respublicæ volentes et quasi antesignanæ, sive ut Galli perhibent “avant-garde," summam concordiam inter se colant: et numerum terrarum inter hanc “avant-garde” dixit fore undeviginti. Postea de hac re ob causas nobis ignotas a diurnariis rogatus, Manuel Valls, inutilis quidam minister Gallorum (nescimus enim quid reapse in rebus publicis agat, si quid agat), dixit tantum sex gentes esse inter illam “avant-garde” numerandas: videlicet Gallos, Germanos, Italos, Belgas, Batavos, Luxembourgenses sive Argentarios.

Quare Britanni—qui semper et vehementer recusaverunt ne nummis Europæis uterentur, itaque inter undeviginti antesignanas numerari non possunt—coeperunt rogitare quot senatus congressuri essent in Europa, cum iamdudum exstaret senatus Unionis Europææ, quæ ipsa constet e rebuspublicis duodetriginta. Fieri enim potest ut Britannia, ut quæ in nulla arte nisi avaritia iure possit “antesignana” vocari, non iam habeatur terra Europæa: at dubitamus ne Britanni velint pretium necessarium solvere, quo sua insula ab oris Europæis auferatur et in altera quadam maris parte ponatur.

Respondit autem Francisci consilio Marina le Pen, dux eorum quos Gallia vult negare intra suos fines vivere (scilicet fere omnes nisi urbanos socialistas), consilium esse “une course folle” sive “cursum stultum,” qui schema famosum iteraret sententiarum periculosissimarum, quae semper nitantur easdem ærumnas tollere quas ipsæ gignant. Ex altera parte Nova Factio Anticapitalistarum (qui videntur ad quandam exoleti Communismi sectam usque hærere) clamitabat, “Hollande, pusillus administer Angelæ Merkel, vult populum in carcere tenere supranationalis cuiusdam plagæ Europæorum nummorum senatu chartaceo instructæ!”

Nos suspicamur Gallos hoc proposuisse, ut Germanorum auctoritas in Europa deminuatur: et nescimus an Galli possint consilium ante inire aliisque gentibus suadere, quam Germani totam Galliam emant.