2015-07-12

Dialogus: Cletus et Brandina

Personæ:

Brandina, rustica fistulam tabacinam semper hauriens
Cletus,
rusticus laxa maxilla praeditus

Brandina

Venuste dixit jocosus ille minister Theodiscus, Vulfgangus Schäuble, nobis licere cum Europæis Græciam pro insula Sancti Ioannis de Portu Divite permutare! Nec potui, quin more rustico, ut quae rustica sim, riderem.

Cletus

At, cara Brandina, nonne intellegis quid dixerit Schäuble ille? Nam cum mentionem fecerit de insula, ille doctrinam subaudiendam innuit quam in nostrates iniunxit Iacobus Monroe: videlicet ut tam a rebus Europæis nosmet abstineremus quam vehementer eos ab oris Americanis arceremus.

Brandina

Dubito an satis intellegam qua in re Germanos sic offenderimus, ut nos moneret eorum minister ut more patrio taceremus: nam nihil agebamus nisi ut consilia quaedam proferremus et hortaremur ut discidia inter Græcos et alios Europæos, tamquam inter amatores, quam cito componerentur antequam plus damni utrique parti inferretur.

Cletus

At in re Græca, ut sæpe in rebus pecuniariis, longe aliter cogitant Americani quam Europæi, unde offensio oriri potest. Consideremus enim ea consilia, quæ inter Europæos nunc disceptantur: multa ibi scripta legimus de debitis solvendis, de publicis bonis vendendis, de alimentis publicis deminuendis; sed praecipue loquuntur Europæi de proportione inter debita publica et totos redditus publicos, quos Europæi vulgo GDP litteris compendiariis vocant. Dicunt enim illam proportionem Græcis magnopere auctam esse ex anno bismillesimo nono:

At in proportionibus computandis Americani aliter arte arithmetica utuntur quam Europæi. Nam numerus, qui consequitur ex uno numero per alterum diviso, deminui potest duobus modis: primus enim, videlicet publica debita quae sunt solvenda, deminui potest, ut volunt Germani; aut alter numerus, redditus qui in fiscum publicum meant, augeri potest, ut malunt Americani.

Videmus enim Græcorum debita publica, quae nunc ad 323,000,000,000 attingunt, non magnopere esse aucta ex anno 2009º, quo 300,000,000,000 nummi Europæi solvendi erant.

At intra eosdem annos Græcia adeo pauperata est, ut fere quarta pars redituum sit ablata:

Unde liquet difficultates Græcas non debitis esse ortas — illa enim sic manent ut fuerunt — sed nova pauperitate, quae prohibet ne Græcia gliscat. Nec parsimonia sive austeritas Græcis prodesse potest, neque etiam creditoribus prodesse quippe quibus nil reddatur a debitoribus qui nil habeant quod reddant.

Itaque existimant Americani non de debitis esse sollicitandum, sed de pauperitate tollenda et salute œconomica, quae dicitur, fovenda. Nam secundum artes logicas (quibus nonnulli Europæi negant Americanos scire uti) illi debita solvere non possunt, qui parum habent quod solvant, neque aqua est e pumice poscenda; sed curandum potius videtur, ut iidem quaestum adipiscantur unde annis futuris debita solvere possint.

Brandina

Itaque qua difficultate maxime laborare Græeci videntur?

Cletus

Hoc apertissime patet:

Videlicet carent cives muneribus, quibus quæstum sibi mereant unde vectigalia reipublicæ solvant. Hac in re latitat præcipuum discrimen inter nostrates atque Europæos: nam Americani, qui in publicis rebus versantur, in omnibus orationibus semper de duabus rebus loquuntur: de familiis fovendis et de numero munerum lucrosorum augendo. Nec videmus in consiliis Europæis ullam mentionem utrius factam.

At meminisse debemus, vel potius debent Europæi, debita differri in tempus futurum posse, necessitates vero civium differri non posse: oportet enim cives semper et statim habeant unde panem cotidianum honesto sudore mereant, unde facultates habeant quibus familias condant et alant, unde vectigalia pendant ad debita publica honeste solvenda. Quod præcipue urget in juventute: nam nisi muneribus fungutur juvenes, nisi experientiam adipiscuntur quo melius muneribus suis fungantur, nisi opes sibi congerant quibus sentiant se posse uxores ducere aut maritis nubere, filios gignere, familias alere, status reipublicae summopere labefacta non nisi post decennium, fortasse decennia, restitui potest. At videmus præcipue juvenes onus hodiernæ calmatatis pati:

Et numerus filiorum, qui in Græcia nascuntur, quamquam antea crescebat, statim ex anno 2010º delabi coepit:

Unde colligimus juvenes sine muneribus facultatibusque, quibus familias alant, æstimare se non jam debere humanissimo officio fungi et familiam gignere, id quod non solum paulo antea prædiximus sed etiam mala tam œconomica quam demographica futuris annis efficere perget etiam post hodiernam calamitatem absolutam. Nam familiæ, in quibus vir et uxor et filii sub eodem tecto versantur et iisdem cibis vescuntur, plus pecuniæ habent quibus alias merces emant et redditus publicos augeant: porro terra filiis vacua senescit nec semet sustinere potest.

Brandina

Nunc intellego quare sollicitentur nostrates de familiis et de muneribus: et miror nihil eiusmodi dictum esse in consiliis Europæis.

Cletus

Et ego et magistratus nostri, qui consilia conabantur Europæis præbere: sed illi parum ad res futuras spectare videntur.

Brandina

At quid possunt Europæi nunc facere, ut similes difficultates vitent annis futuris?

Cletus

Primum, debent semper omnes, qui in publicis negotiis partem quandam agunt, non præcipue ad pecuniam spectare sed ad homines, ad cives, ad fratres sororesque Europæos. De familiis adjuvandis potius quam de societatibus negotiatoriis domisque argentariis est disceptandum. Hae enim tantum extant, quo commodius illi vivant.

Deinde, si uno genere nummorum uti pergere volunt, si una in Europa vivere, si unitate frui, necesse est quoddam pretium commune solvere. Debent efficere ut vectigalia communia e singulis civibus comparentur et pecunia ex communi fisco singulis civibus solvatur sine respectu regionum. Sic apud nos Neoeboracum, California, Connecticuta, aliæ regiones locupletiores plus vectigalia pendunt communi fisco totius reipublicae, unde plura beneficia accipiunt Alabama, Mississippia, Neo-Mexicum et aliæ regiones pauperiores.

Brandina

At hoc videtur esse socialismus! Num Americana pecunia a ditioribus sumpta in pauperiores distribuitur? Hæc autem est terra libera et Christifidelis: fieri igitur non potest ut socialismo utamur!

Cletus

Effectus fortasse videtur errores Socialistarum ad animum vocare, sed ratio nostra ex æquitate potius nascitur. Nam a singulis civibus poscuntur vectigalia eadem, nec pendunt de regione: item singulis civibus præbetur auxilium prout necessitas poscit. Sic eadem beneficia accipit Alabamensis atque Neoeboracensis: et iisdem vectigalibus uterque pendit. Quod non socialismus est, sed mera æquitas.

At hac æquitate, ex æquo per omnes civitates adhibita, fit ut plura vectigalia colligantur in regionibus ditioribus, et pluribus beneficiis adjuvantur civitates pauperiores. Tacite igitur abundantia pecuniæ a terris ditioribus sumpta in pauperiores transfertur: id quod apud Europæos non silentio sed magno potius abnuentium clamore nunc fit, cum pecunia apertissime a Germanis aufertur quæ Græcis tradatur.

Sapientiores se praeberent duces Europæorum, si nostris rationibus uterentur et ex omnibus civibus singulis eadem et æqua ratione vectigalia sumerent, ut e fisco toti Europæ communi eadem beneficia singulis civibus offerrent: sic sciret senex Græcus idem se accepturum atque senex Batavus, pauper Hispanus idem accepturum ac pauper Gallus, et dives Germanus se eadem ratione vectigalia soluturum atque pauper Italus. Nemo igitur animadverteret hoc: a locupletioribus terris, ut Germania, pecuniam manare ad pauperiores, ut Græciam.

Pretium autem unius generis nummorum adhibendi, sive pretium “unionis” ut aiunt, est solvendum: id est, oportebit pecuniam inter gentes meare et errare, ut abundantia dematur et pauperitas sublevetur. Hoc est praecipuum vinculum unitatis, quod Americanas civitates diversas et varias in unam rempublicam nectit: nec possunt Europæi hoc quidem communi bono debitum infitiari. Germani enim Græcis solvent aut volentes aut nolentes, aut taciti aut clamitantes; aut nulla manebit Unio Europæa. Nam nullus poterit esse nummus communis sine communi fisco, quo terræ impares ad parem modum vivendi redigantur.

Brandina

Hæc omnia difficiliora sunt et tædiosa; vertamur igitur ad ludum pedifollis, ut quem facilius intellegamus nos Americani.