2015-07-03

Documentum elegantiæ

De dialogo quodam didascalico sumptus locus, quo explicetur quam elegans sit “posse sed nolle."

Lucretia: Hora noctis decima misi hominem comparatum cristam albam, quæ pilleum nostrum exornaret. Ea allata denuo excurrere necesse habebat, ut larva vultui tegendo pararetur, et ea cum non esset satis venusta, altera quoque vice expuli, meliorem comparatum. Cumque currendo et properando pæne confectus esset, deerant adhuc ligulæ vestibus subligandis; quas cum et ipsas ut erat fessus et semimortuus apportaret, facere non poterat.

Antonia: Videbatur mihi te uno mandato ista omnia expedire potuisse.

Lucretia: Poteram, sed nolebam.