2015-08-31

De Cahocia

IMG 1775

Ducentis annis ante adventum Hispanorum cecidit urbs magna, immo eo tempore quam Londinium ipsum maior: et maxima urbs fuit in novo orbe terrarum supra medium Mexicum.  Eius rex, quem historici suspicantur Magnum Solem vocitatum esse, videtur auctoritatem exercuisse per immensum aequor Americanum, a montibus Saxeis usque ad illos Apalatcy a Gallis Hispanisque dictos, a lacubus maximis septentrionalibus usque in Floridam.  Cuius iussu pyramides tumulique aedificati sunt, cuius nutu captivi barbari saevioribus a sacerdotibus immolati sunt dis tunc iratis, nunc ignotis.  Nec nomen ullius regis praepotentis servat memoria humana, nec nomen populi, nec nomen urbis.  Nec barbara templa humano sanguine tincta nec palatium regium manent: nihil ibi invenitur nisi tumuli, sub quibus iacent ossa.

IMG 1803

Galli sacerdotes, qui strenue conabantur perditas barbarorum animas ante servare quam omnes exterminati essent, nomen in ruinas illius urbis imposuerunt Cahociae, quod nomen sumpserunt e manu Indorum prope habitantium, qui eo migraverant post urbem deletam sed ante Europaeorum adventum.

IMG 1812

In angulo maximi tumuli sepultus est agricola Americanus, qui saeculo quodam recentiore tumulos minores sustulit, quo facilius agros coleret.  Nunc archaeologi putant illum tumulum fuisse sedem regis et deorum: unde placet putare eum inscium palatii possessorem fuisse ultimum regem Americanorum.

IMG 1805

No comments:

Post a Comment