2015-12-30

De Davo et ejus sacculo nummorum

Davus in sacculo suo nonnullos habuit nummos. Peculium enim exiguum a Julio domino benigno accipere solebat, necnon stipendium superadditum e Julii tabulis adulteratis ac fisco furtim compilato quasi honorarium pro officiis prudenter gestis (ut sibi dicebat) comparare. Id “prudenter” dixi, sed in dubium vocabimus quam prudens fuerit Davus: de qua re tibi, care lector ac patiens, erit postea judicandum.

Quam pecuniam noluit Davus sicut alii servi in vinum et aleas et scorta prodigere: nam Satyrus servus senex Davum adolescentem olim monuerat ut singulis annis bina sestertia in senectutem servaret. Davus autem, ut qui adolescens nihil de rebus conservandis didicisset et tantum tunc de luxu cogitare soleret, Satyrum rogavit quemadmodum “servandi” essent nummi: an in ampulla sub arbore sepulta condendi, an intra servilem culcitellam celandi, an alio quodam modo; cui Satyrus respondit non nisi stultissimis servis digna esse talia consilia, sed pecuniam prudentioribus videri tamquam servum, quem callidus dominus aliis pro lucro collocaret.

Deinde Davus, pavore commotus, recordatus est Medum, olim sibi conservum, qui libertatem fuga adeptus cauponam sacculo suo nummorum pleno emerat sed quibusdam Dædaleis fraudibus, quas ipse synthetica vehicula debitoria sive “Bacchicosyngraphas” (litteris compendiariis BS dictas) appellabat nec sat bene intellexisse videtur, omnes nummos de sacculo suo perdiderat. “Num mones,” inquit Davus, “ut caupo fiam et pecuniam meam Medi exemplo mercatoribus et temulentis largiar et memet pauperem suspendam?”

Reponit Satyrus: “Nullo modo, sed potius ut in voluntarium consortium incedas et una cum aliis, ne in periculum solus incideris, dominus ex parte fias cujusdam cauponæ, ex parte dominus fullonis, ex parte dominus thermopolii, atque ita porro; nec omnes merces, ut ita dicam, uni navi committas, sed ‘sortes,’ quas nunc circumforanei negotiatores dicunt, variis in consortiis sive societatibus emas, quo ex parte saltem dominus fias multarum tabernarum. Sortes sive partes dominionis, quas in foro “Bursa” vocato emeris, eo majore pretio æstimabuntur, quo magis tabernæ ipsæ valebunt: et anno quodam futuro, quo Julius te ad pilleum vocabit, poteris etiam sortes, quas viles antea emeris, tunc cariores aliis vendere emptoribus.”

Davus rogavit, “Sed quid agam ego senex, si pretia harum ‘sortium’ non aucta sed deminuta erunt?”

Cui Satyrus respondit, “Fieri poterit ut valor sortium paulisper deminuatur: sed habeas spem potius quam metum, neque sortes ante vendas quam senex libertatis condicione fruaris, nam ut credis ipsam Romam non casuram esse sed imperium Romanum dilatum iri, etiamsi hic illic fortuna fuerit adversa, sic etiam credas valor sortium tabernarum, quibus ditescant Romani, auctum iri: itaque pergas sortes emere, ad bina sestertium singulis annis emas, etiamsi mercatorum fortunæ videantur tibi adversæ.”

Quibus dictis credidit Davus et Satyrum existimavit prudentem. Semet quoque ipsum censuit prudentem: sed videbimus utrum Davus sapiens fuerit an stultus.

Anno septuagesimo post Christum natum collocutus est Davus cum Satyro, nec senis consilium adamussim secutus est: nam singulis annis pecuniam ad sortes emendas reservavit in ampulla, quam sua in culcitella celavit (quod singulis noctibus dolorem vix credibilem vix dormienti attulit) sed nullas sortes ipsas emit ante annum septuagesimum alterum post Christum natum, nam foro et Fortunæ deæ γλυκοπίκρῳ credere timebat. Tunc autem sena sestertia habuit servata, quia bina anno septuagesimo, bina septuagesimo primo, bina septuagesimo altero congesserat: audivit porro pretia sortium in foro adeo aucta esse, ut nihil certius videretur quam dulcis risus Fortunæ, quæ mercatoribus Romanis præter omnes alios faveret. Itaque anno septuagesimo altero Davus nonnullas sortes emit in tot et tam diversis consortiis, quæ notissima fuerunt, ut posses dicere Davum quasi imaginem sive indicem emisset pretiorum totius fori.

Et statim cœpit fortuna se præstare ludificatricem. Nam anno septuagesimo tertio et septuagesimo quarto pretia sortium non solum deminuta sunt sed dimidiata: itaque dimidiam partem amisisset Davus suæ pecuniæ, si sortes vendidisset. Sed Davus nihil vendidit—non vero quia Satyri consilii meminerat, sed quia intellexit se semel stulte egisse et pessimo tempore sortes emisse: ideo timens ne iterum stulte ageret noluit pessimo tempore sortes vendere.

Postea singulis annis, usque ad annum octogesimum post Christum natum, bina sestertia ad senectutis voluptates (videlicet concubinas, pueros conducticios, et ita porro) persequendas reservavit, sed in ampulla potius quam in foro; at anno octogesimo, cum animadvertisset se tantum dena quadrina sestertia servavisse, non bina sed bis bina sestertia in ampulla sub arbore remota (quo facilius dormiret) singulis annis sepelire constituit.

Post quindecim annos, iterum Fortuna cœptis mercatoriis annuere videbatur, et negotiatores nunc divites, vix præ gaudio compotes, cotidie in foro saltabant et meritorias saltatrices nummulis perfundebant tamquam Iovis ipsius imbre aureo, et ubicumque clamitatum est φάρμακά τε καὶ πόρνας, id est, “affer mihi beato præmia Fortunæ!” Foro autem afuit Davus, quamquam sortes adhuc tenuit ab anno septuagesimo altero et magnam vim nummorum in ampullis sepultis conditorum. Tandem aliquando tantum tamen exsultabat forum ut Davus non posset quin quadragena sena sestertia erueret et sortibus emendis Fortunæ commendaret. Hæc anno octogesimo septimo egit mense Augusto; et mense Octobri die quodam Veneris, quem omnes postea nigro lapillo numeraverunt, tertia pars valoris omnibus sortibus est lusu Fortunæ ablata.

Davus scivit se pessimo tempore iterum sortes emisse, neque an tutum esset sortes pretio deminutas vendere et damnum pati: itaque, ut antea, omnes sortes sibi mordaciter retinuit. Sed pergebat annos duos bis bina sestertia sibi sepelire; deinde anno nonagesimo, cum vidisset se tantum octona (quadrina duos annos congesta) sestertia et sortes quasdam habere, cœpit sena sestertia singulis annis in stanneam arcam imponere, et solus nisi cum arca in medium lacum scapha vehi; deinde ad terram reveheretur sine pecunia. Post duodecim annos sub aquis turbidis celatus est ingens acervus arcarum, in quibus sexagena octona sestertia inclusa erant.

Anno undecentesimo post Christum natum iterum saltabatur in foro. Urceis vini spumantis et Campanici se luebant meretrices quas argentarii negotiatoresque magna pecunia conduxerant: nam machinas “Anticytheras” (ut dicebantur) invenerant umbratici quidam mathematici, unde fraudatores maria montesque promittebant si sortes emerentur suarum societatum novarum: et nata est bulla sive ebullitio sortium mathematicarum. Davus, duodecim annos timidus, totum hausit e lacu argentum quod deinde in forum collocavit sortibus Anticythereis (et omnium aliorum generum) emendis.

Iam coniectare potes, benigne lector, quid Fortuna dea Davo infesta egerit. Ab anno undecentesimo usque ad annum centesimum alterum post Christum natum delapsa—immo iterum dimidiata—sunt pretia sortium. Recesserunt a foro emptores, recessit et spes, advenit potius bellum: nam propter sicarios latronesque Asiaticos necnon Romanam avaritiam ambitiososque imperatores bellum in Bactros ac Chaldæos erat gerendum, quod pecuniam de foro hausit. Itaque ploravit Davus, quia dimidia pars suæ pecuniæ iterum amiserat: sed nihil præ metu vendidit. Sortes retinuit et nummos iterum cœpit sibi servare: sed ab anno centesimo non sena sed octona sestertia singulis annis Julio furari et tamquam Ægisthi inauratam arietis pellem in arbore celare necesse Davo videbatur, ne senex pauper esuriret.

Itaque anno centesimo septimo, mense Octobri, cum pretia iterum aucta esse viderentur, cum Mercurius adeo gauderet ut Priapo ipso invidiam moveret, cum Fortuna more solito subrideret, tunc Davus Thyestis exemplum potius quam Ægisthi secutus arborem suam compilavit et quotcumque cujuslibet societatis sortes potuit emit. Quarum pretia sunt statim dimidiata: nam iterum recesserunt a foro omnes emptores prudentes, et diu afuerunt. Mercatura debilitata non solum Romani sed gentes Europææ et Asiaticæ—nisi Sinenses—cœperunt dolere et quasi Romanis condolere. Sed omnia cum tempore mutantur, nec semper potest Fortuna mutabilis adversam se præbere. Itaque Davus perrexit de fisco Julii pecuniam sibi auferre donec anno centesimo quinto decimo, Barca Obama et Josepho Biden consulibus, pilleum cepit et sortes omnes vendidit ut liberata pecunia voluptatibus senilibus frueretur.

Memento, care lector, quando et quotiens Davus sortes emerit: semper ante pretia cito deminuta. Itaque semper carissimis pretiis emit. Quæ pretia tabulatim nunc disponimus:

Quando Davus
Pecunia Collocaverit
Quanta Pecunia
Davus Collocaverit
Clades in Foro
Insequens
Dec. 72º 𐆘 Ⅵ -48%
Aug. 87º 𐆘 ⅩⅬⅥ -34%
Dec. 99º 𐆘 ⅬⅩⅧ -49%
Oct. 107º 𐆘 ⅬⅩⅣ -52%
Summa Collocata 𐆘 ⅭⅬⅩⅩⅩⅣ

Itaque tantum centena octogena quadrina sestertia solverat ad sortes varias et diversas quattor temporibus (pessimis) emendas. At hodie, pretiis venditis, Davus plus deciens centena sestertia possidet. Nam forum, quamquam adversam aliquando fortunam patitur, sæpius tamen gliscit, et pretia sæpius augentur quam deminuuntur. Pretia enim hodie multoties cariora sunt quam fuerunt tunc, cum Davus et Satyrus collocuti sunt.

Etiam ditior esset Davus, si prudentioribus temporibus sortes emisset, sed pertinacia suffecit ut pauperitatem vitaret.

Quid igitur e Davo discere possumus?

  • Si quid stultum et falsa ratione gesturus es (ut nos omnes aliquando agimus) melius est sic errare, ut secundæ potius Fortunæ libenter temet commendare quam adversam timere videaris. Ut dixit Vvinston Churchill, tyrannus Britannorum, “Semper optima exspecto: nam nihil prodest pessima exspectare.”
  • Nonnumquam aliquid perdes: hæc enim est natura periculi, sine quo nullum est præmium. Modus, quo inter damna temet geris, plus valet quam ipsa damna.
  • Oportet non de singulis diebus cogitare nec de crastino die, sed de anno quodam longe remoto: nam pecunia foro commissa cotidie crescit et decrescit: sed longum temporis spatium augmento favet.

2 comments:

  1. Narratiuncula tua, Nemo care, variis sub aspectibus me allicit. Est fabula egregia didactica de doctrina capitalismi qui dicitur. Mentione dignus est persona quae primas partes agit – scilicet servus ille Davus, quippe qui ut servus (vel potius ut res), quo (quâ) dominus ad suum lucrum abutitur, ipse pecuniâ ad suum lucrum abuti temptet necnon de vi magica pecuniae augendae somniet. Carolus ille Marx e te inter alia quaereret, quantum lucri per annorum decursum a te descriptum Davi dominus fecisset – videlicet Davi opera, manibus, ingenio ad suum lucrum abutens. Sed forsan de ea re nos certiores facias in quadam fabulae parte secundâ. Haec hactenus. - - - Faveat tibi, Nemo care, in Nusquamia sive alicubi gentium commoranti annus 2016°!

    ReplyDelete
  2. Certe potuit Davus more Marxiano sollicitari de rebus, quae non sunt: quid posset, si non pro domino sed pro semet ipso laboraret; in quem statum perveniret, si mundus aequior esset; etiam quibus divitiis frueretur, si optimis temporibus pecuniam colocasset. Sed haec fabula aliter agitur: Davus noster non solum cogitur pro altero sub legibus iniquis et condicione servitudinis laborare, sed etiam peculium suum (et subsidia illegitime domino surrepta) Fortunae sibi adversae commendare. Neque haec casu exposui, sed ut ostenderem etiam saxa dura molli aqua peredi et leones doceri homini parere—et pecunia diligenter conservanda et collocanda posse etiam servos lente ditescere. Multo efficacior, ut mones, potuisset Davus opes sibi comparare si libertate frueretur sive Fortuna secunda uteretur; nunc vero Davus satis habiturus est, quia pertinaciam didicit. Neque nos hodie, quamvis aequiore condicione fruamur, dedecet simile consilium inire, quo assidua diligentia vitas nobis paremus meliores.

    ReplyDelete