2015-12-14

De Justitia Floridiana

Matthaeus Riggens, vir duos et viginti annos natus, qui suspectus habetur in domos Floridensium perfodiendi, interfectus est et partim devoratus a crocodilo undecim pedibus longitudine postquam in lacu, ubi manus custodum publicorum evaderet, fugam suam abscondiderat.

Medici, qui in ejus corpus inquisiverunt, didicerunt eum demersum et mortuum esse mense Novembri post impetum, ut apparet, crocodileum. In crocodili aliis ab animantium peritis medicis inspecti ventro partes illius viri repertae sunt, secundum relationem a magistratibus Comitatus Brevardani divulgatam.

Custodes publici et Matthaeum Riggens atque alterum canibus autogyroque sive helicoptero persecuti sunt Idibus Novembribus, postquam perterriti incolae cuiusdam vici detulerant duos viros sibi ignotos qui pone domos furtim vagarentur. Neuter illa nocte deprehensus est.

At Riggins, ut qui domo profectus numquam regressus esset, a suis sollicitudine motis est magistratibus delatus. Post dies decem eius corpus in lacu natans repertum est, infesto crocodilo tamquam custode adstante, secundum Theodoricum Goodyear, nuntium custodum publicorum.

“Credo eum ibi latuisse,” inquit Goodyear de Riggins in lacu reperto. “Canibus insequentibus vafri hominis ei videbatur aquam intrare.” Etiam rettulit Riggins amasiae suae telephonice nuntiavisse se Idibus Novembribus domos compilaturum, postea se a custodibus publicis indagari.

Haec enim est justitia Floridiana.