2015-02-28

De honestissimo genere militiae

6947403280 de843f2db4

Locus de quadam oratione sumptus aliquatenus paradoxa, quam suspicor magis ad pacem spectare inter Hispanos de corona disputantes (itaque et Batavos: nam orator fuit Henricus Sandbeek) promovendam quam ad argumentum paradoxum explicandum:

Triplicem mecum perpendite, Auditores strenuissimi, quae in terris exercetur, militiam armatam, togatam, nudatam: Prima patriam armis defendit, secunda laborantium spem gloriosa voce sustinet, tertia mutuis amplexibus matriam (sic enim nunc loqui lubet) protegit, auget, conservat.

Quod ultimum, puto, et honestum, et honorificum esse negaverit nemo, nisi Enthusiasta, eversor totius humani generis, aut ingratus femineae gentis contemptor haberi velit.

Si enim in armata militia integrum sit eius sequacibus, non bona tantum fortunae, sed et ipsam vitam exponere, idque cum odio acerbissimo, vile propter pretium, in alterius saepissime ambitionis gratiam, contra ignotos, idque impune, cum applausu et acclamatione: quis, precor, tam ferreus, ut nudatam militiam inhonestam dixerit? quis tam inhumanus, ut vitio verterit, si qui lasciviae arma induant non ambitione, sed ipsa natura ad res Venereas destinata, non cum ignota, sed bene cognita, non lucri spe turpissima, sed animi relaxandi ratione, non denique ut perdant mortalium genus, et in proximi exitium grassentur, sed ut protegant, multiplicent, et publicam rem prole adaugeant?

2015-02-27

De puteo Democriti

Inter annotationes ad Politiani epistolas aliquid inveni lectu dignum de Puteo illo Democriti:

Veritas in Democriti puteum demergitur.

Proverbialis est sententia: qua veritatem obscuram esse inventuque difficilem significamus. Hanc eius esse rationem putamus. Obscurae res in puteo esse dicuntur. Unde in puteo aliquid fieri nostrates proverbialiter dicunt: quum clam aliis rem fieri dicunt.

Democritus autem verum esse plane negat: sensus quidem non obscuros dicit, nec tenebricosos, ut est apud Ciceronem, libro Academicarum quaestionum tertio. Authore Laertio in libro nono in vita Pyrrhonis, Democritus nihil se nosse ait eorum quae videntur: quaedam vero ex iis, ne esse quidem. Apud eundem paulo ante Democritus, Est, inquit, causa atomi vacuum: ac rursum causa nihil novimus, Nam veritas in profundo est. Heraclitus, ut Picus Mirandula ad Hermolaum Barbarum libro nono scribit, in horrendo Musarum antro latitare veritatem dixit.

Quid igitur, benevole lector lectrixve diligens, in Fossa Mariana demergitur, nisi fortasse tota Hispania?

2015-02-24

Epitaphium "Nulli"

Etiam apud Swertium est epitaphium "Nulli" (potius quam nullius):

Hîc recubat NVLLVS, nullo de ſanguine cretus:
  NVLLVS apud viuos, NVLLVS apud Superos.

Necnon id "Hominis":

Quis iacet hic? NEMO vacuum ſine nomine corpus
  Hic iacet, ex ſolo corpore non fit HOMO.

De Heliodoro Insano

Lente per Swertium progredior, ut quasdam inscriptiones inveniam (sed an etiam verae sint et ibi reperiendae, incipio paulatim dubitare…). At placuerunt nonnullae quas offendi, quarum unam hic apponam, quae fertur Gadibus esse inventa:

D.M.S.

Si.Lubet.Legito

Heliodorus.Insanus.Carthagi-
nens.ad.extremum.orbis
Sarcophago.testamento.me.hIc
iussi.condier
Ut.viderem.si.me.quisquam.
insanior
Ad.me.visendum.usq.ad.haec.loca
penetraret.

2015-02-22

De lectionibus quibusdam falsis

Apud quendam auctorem septimi decimi saeculi (et nomine falso praeditum; quem ob causas non minimas suspicor fuisse Batavum) in quasdam insolitas lectiones Vergilii incidi. Maxime nunc animum agitat hic locus:

Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
Corpora per terras, ventique et sæva quierant
Æquora

Ubi pro eo "venti" saepius legunt et semper legebant viri docti doctaeque feminae "silvae." Nescio vero unde "venti" sumpserit auctor noster. Alias autem reperimus hos versus:

Alter erit jam Tiphys, et altera quæ vehat Argo
delectos heroas.

Ubi in Eclogis nunc et fere semper legebatur "tum" pro "jam," nisi apud Gallos, apud quos hi versus in usum publicum venerunt anno vel 1549º vel 1550º et praecipue ad eos, qui Franciam Antarcticam sive Brasiliam reppererant, spectavisse videntur.

Alias, etiam invenimus hos versus:

               Cunctantem ac multa parantem
Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras.

Apud Vergilium, legimus potius:

               lacrimantem ac multa volentem
Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras.

Ea enim in Aeneam dicta, videlicet "Cunctantem ac multa parantem [dicere]," legimus etiam apud Maronem, sed in quarto Aeneidos, ubi Aeneas vult Didonem alloqui: ea autem "lacrimantem ac multa volentem" una cum "dicere deseruit" in secundo, cum velit idem cum Creusa uxore colloqui. Facile commutantur haec verba, sed nescio quis editor id fecerit, nisi auctor potius anonymus ipse memoria fallaci aut consilio subtili deprompserit versus falsos.

Mirum librum, quippe in quo identidem loci antiqui immutentur! Id autem coepi suspicari non casu fieri, sed consulto: et nonnulla alia falsa inveni. Mendaces enim pseudonymi sunt mendaces optimi.

2015-02-20

In memoriam Ioannis Baptistae Viperesci

Inscriptio apud Swertium in Epitaphiis reperienda:

Romae

Luxuriae scelerique Sacrum.
Joanni Baptistae Viperesco, Romae genito
Cornetto Hetruriae municipio oriundo
cornuum insigni, ex conformi
patriae nomine, propagatori,
Morbo Gallico, inter osculo et amplexus
Hispanularum extincto:
quas hospitio primum, opibus aliquando,
mox dilapidatis fortunis, proxenetae
consilio fovit.
Vixit annos xxxiii patrimonio,
septem pensione,
denique ope et meretricum sortiunculis adjutus.
Julius Massa et Gregorius Pallavicinus
commilitoni carissimo
collachrymantibus scortis atque lenonibus
Petram hanc
ad clivum (vulgo muro torto) murum
inglorium, incidi curaverunt.
Obit iii Kal. August. aetatis suae
xxxxx.

Tria carmina Henrici Sandbeek

Fieri potest ut Henricus Sandbeek scripserit quandam orationem, de qua solicitandum mihi sit in pistrino scholastico: qua de causa alia Henrici opera coepi evolvere. Nonnulla carmina scripsit, quorum gustum referent haec exempla tria:

In Dinam.

Rara tibi facies, longe pulcherrima cervix,
   Exornant roseas lumina nigra genas.
Flava coma est, positique optato ex ordine dentes,
   Eoum quales non, puto vincit ebur.
Gratus in ore decor, mixtus candorque ruborque,
   Mollia purpureo labra colore nitent.
Levia distinguunt durae praecordia mammae.
   Quid ventrem referam, candidulasque nates?
Compta tibi cedat casta cum Pallade Juno,
   Pulchrior ambabus cedat et ipsa Venus.
Sed tamen haud gratae veneres, Venerisve lepores,
   Ingeniive vigor, nec tibi mica salis.
Non amo, sed miror, formosa videris imago,
   Insipidos capiat forma caduca procos.
Non amo, nec fas est pictas ardere tabellas,
   Non ambit fatuum mentula nostra femur.

In eandem.
Jam Nuptam.

Turpius in vasto nihil est quam femina mundo,
   Femina, quae nitidae frontis honore tumet.
Forma perit refugitque citis mutabilis alis,
   Conterit auratum cana senecta caput.
Attamen et merito es candore superba, quod hic te
   Non sinat in vacuo, Dina, cubare toro.
Si formam, ut mentem, natura noverca negasset,
   Thersites thalamos nollet inire tuos.

In Lovanium Captum.

Urbs in finitimis longe celeberrima terris
   Multum illibata virginitate tumet.
Moenia belligerae jactat non victa Minervae
   Auxilio, et Martem consenuisse putat.
Post Gallum admittit, sed comperit inde caponem.
   Num manet integrae virginitatis honos?
Dicite, vos medici, periit cui mascula virtus,
   Possit an intactam primus inire viam?
Sic ego: Castrati ceciderunt agmina Galli,
   Urbs Anglum et Batavum sentit adesse viros.

Alia quae de feminis Gallis panxerit poeta noster, modestior sum quam ut referam ipse, sed de Gallis quis etiam pudicissimus nescit?

2015-02-08

De sciuris volantibus

Inter alia, quae ad novum orbem terrarum spectant, haec verba inveni dicta de Virginia:

Summa enim copia istic reperiuntur Leones, ursi, aliaque minores majoresque omnis generis ferae, quae faecunditate sola a nostratibus differunt, plaerumque enim tres quatuorve enituntur foetus quae infra duos gesserint, nec vidi, nec audivi unquam. Causam ejus rei ex nostris quidam gramine, herbis et pascuis, quibus utantur, vescantur, asscribunt, unde fiat, ut in nostris regionibus caprae ternos interdum, ut plurimum autem binos foetus, pariant. Ego vero foecunditatem istam divinae potius providentiae et bonitati tribuendam censeo, quae unicuique Creaturae de cibo affatim prospexit. Nisi enim tam frequens et numerosa ferarum istarum esset prolificatio, Naturales incolae cum acerrima fame conflictarentur. Tot enim quotidie ex feris sternuntur: quot per integrum anni spacium in Anglia ad macellum trahuntur: Atque hac quidem in re neque capreis parturientibus, neque catulis biduum excedentibus parcunt. Praeter ursos reperias illic Lutras, Vulpeculas, Racounes, animal, quod plerumque ultra Vulpeculae magnitudinem non excrescit, caro vero usque adeo est delicata, ut cum agnina de sapore certet: Adhaec lepores, catos silvestres, feles muscigeras, sciuros volantes, aliosque trium aut quatuor generum.

Sciuri etiam volant? Num quid genus animantium in novo orbe terrarum repertum volare non potest? Sciuros timeo etiam magis quam serpentes alatos: nam sciuri callidi necnon audaces sunt fures et inter se coniurare videntur, ut cibos et alia quaelibet surripiant.

De taedio hodierno

Quibusdam in studiorum universitatis scholis professores nostri conantur Anglice solum et summatim nec nisi capite tenus, ut ita dicam, rudimenta quaedam antiquae vitae litterarumque antiquarum discipulis tam Romanorum quam Graecorum sermonis prorsus inexpertis tradere: et nos discipuli linguarum ac litterarum antiquarum studiosi, qui in pistrinum academicum damnamur, cogimur professores adiuvare his in scholis—id est, pro illis pensa discipulorum corrigere. Itaque mihi iterum accidit ut libellos corrigam discipulorum, quos professor quidam iusserit pelliculam cinematographicam Troia inscriptam cum Iliade Homeri conferre et comparare. Quod munus praecipue ingratum mihi est, quoniam discipuli semper eadem argumenta taediosa suis in commentariolis proferunt et professores eadem vitia taediosa inter praelectiones propagant.

Primum, discipuli a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis in ludis litterariis discunt alterum esse librum scriptum, alterum pelliculam; praecipiunt enim ludimagistri, vel magis animis discipulorum inurunt, hanc illo "peiorem" semper habendam. Immo nihil aliud videntur discipuli didicisse, quam haec decantare: librum fuisse pellicula "meliorem"; omnia "false" in pelliculis repraesentari, tantum in libris posse res "recte" et "secundum veritatem" enarrari; auctores librorum omnia diligenter praemeditari et summa arte uti inventionis et dispositionis, item auctores fabularum in scaena theatri agendarum esse artium peritissimos, sed opifices in sordida arte cinematographica versatos nullam artem callere nisi omnia ab aliis scripta perdere; hos, qui pelliculas in usum vulgi pararent, non solum arte atque ingenio carere sed etiam opibus facultatibusque (quamvis ditissimi essent) quibus quae scripta essent eadem "recte" repraesentari: immo cinematographi saepe a discipulis dicuntur "non potuisse" aliquid ostendere propter impensa, quibus opus esset ad histrionem conducendum vel ordinatro aliisve rationibus simulandum, id quod prima fronte stultissimum est, cum videamus ea, quae cinematographi possint aliquid novum et inauditum et invisum depingere volentes. Quibus praeceptis, immo quo odio pellicularum, adducti discipuli discunt hunc esse finem de pelliculis disputandi, ut ostendant pelliculam peiorem esse quam librum quendam et false eius argumenta repraesentare; nil aliud didicerunt proferre quam eam opinationem confirmare.

Deinde, professores nostri quoque culpandi sunt, qui ipsi semper eadem decantant: in Troia pellicula eandem fabulam ac Homeri Iliadem narrari; sic etiam omnia quae bellum Troianum tractent ad Homerum neque alterum spectare. Id quod professores litterarum Anglicarum facile refutare possunt: quippe qui probe sciant fabulas cinematographicas saepe ad illas scaenicas et vetustiores spectare, necnon ad alias litteras antiquas, et longam esse catenam litterarum, quae ad bellum Troianum pertinuerint, inter quas reperiatur, ut unum exemplum afferam, Shakesperiana fabula Troilus et Cressida inscripta, cuius amores nusquam invenias apud Homerum sed apud Galfridum potius Chaucer. Immo medio, quod fertur, aevo necnon inter artes renascentes, magni momenti fuerunt Dictys Cretensis et Dares Phrygius, magni etiam alii auctores qui Latine scripserunt de bello Troiano. Qui hodie cinematographicas fabulas in lucem edunt non solum ad Homerum respiciunt sed saepius ad totum patrimonium litterarum, et praecipue ad Dictyn et Daretem. Sed illi, quamvis antiqui et Latini (etiamsi Dictys Graece scripsisse fertur, fere nihil eius operis superest nisi versio Latina), prorsus ignoti sunt professoribus nostris, quibus nihil exstare videtur nisi Ilias Graeca, quae tribuitur Homeri. Immo, si perverso quodam deorum ioco cogerentur professores nostri Guidonis de Columnis Historiam Destructionis Troiae tractare, quid dicerent? Nostri enim professores, quod verum de plerisque litterarum antiquarum doctis est, Daretem et Dictyn numquam legerunt, nec multi etiam nomina eorum noverunt, quamquam illi antiquis temporibus floruerant et scripserant: quod vitium videtur in illis ducendum, qui litteras pelliculasve recentiores in scholis tractant et cum antiquioribus litteris conferre volunt.

Quibus de causis nunc obruor discipulorum commentariolis legendis, in quibus eadem decantantur: pelliculam Troia inscriptam et a sordidis cinematographis concacatam longe peiorem esse quam carmen, quod Homerus optimus poetarum scripserit: omnia in pellicula depravata, deos iniuste sublatos (id propter inopiam dicunt discipuli factum esse et verisimile videri parum pecuniae fuisse cinematographis ut illi deos inter proelia monstrare potuerint), nec belli finem ostendi debuisse neque equum ligneum (nihil de defectu pecuniae hic dicunt discipuli). Nequeunt ullam causam excogitare quae discrimina inter carmen epicum et pelliculam cinematographicam explicet, nisi has tres: primum, quod pecuniae eguerint dispositores pelliculae, deinde, quod iisdem necesse fuerit pelliculam divulgare in usum vulgi, cuius vulgaris rusticitas summam urbanitatem Homericam intellegere non valeat, postremum, quod libri semper meliores sint quam pelliculae.

Quid autem, si discipuli Dictyn Cretensem legere iussi essent? Apud quem nulli reperiuntur dei, Achilles occisus est, ex equo procedit exitium urbis, bellum ad finem perducitur. Quid, si discipuli didicissent non solum et unicum Homerum extitisse, sed alios quoque auctores, immo totum patrimonium litterarum? Iliadem non veram esse historiam, sed unam fabulam e multis, quae per saecula narrabantur, commutabantur, tradebantur? Etiam apud antiquos, nec solum inter nostros cinematographos, fabulas aliter narrari quam apud Homerum?

Satis de somniis: nunc vero necesse est ad commentariolos legendos revertendum. Nam somniare nihil prodest, ut professores saepe monent.

2015-02-07

2015-02-05

De crocodilo, serpente, culicibus, herba viva

Inter alia, nuper incidi in mentionem cuiusdam epistolae Iosephi de Anchieta Iesuitae, qua animantia Brasiliana describuntur. Ibi novam mihi quidem descriptionem inveni crocodilorum, quam videbatur hic apponere:

( §. IX. De Crocodilo. )

Sunt et Lacerti itidem fluviatiles, qui Jacarê dicuntur, †magna† etiam corporis vaſtitate, ut poſſint hominem deglutire, duriſſimis obtecti conchis, et acutiſſimis dentibus armati; degunt in aqua, nonnunquam ad crepidinem egrediuntur, ubi contingit ipſos ſomno gravatos interfici, non tamen ſine magno labore, et periculo, ut tantæ beluæ par est; cujus carnes, quæ eſui aptæ sunt, redolent moschum, præcipue testiculi, quibus maxima vis odoris ineſt.

Crucibus inclusi nomen adiectivum, quod non sine dubitatione legere potui. Serpens autem paulo postea repertus maximum studium mihi movet, propter facultatem volandi ei attributam:

( §. XIV. De Serpente Bóicininga. )

Aliud genus dicitur Bóicininga, id est coluber tinniens, habet enim in cauda cerpitaculum quoddam, quo ſonat aliquid invaſurus (24). Hi vivunt in campis, in cavernis ſubterraneis; invadunt homines, quo tempore procreandæ ſoboli dant operam, citiſſimis ſaltibus labuntur per gramina, adeo ut ab Indis dicantur volare. Cum ſemel momorderint, actum est; impediunt auditum, visum, gressum, omnesque corporis actus, ſolus remanet veneni per toturm corpus diffuſi dolor, et ſenſus, donec poſt viginti quatuor horarum intervallum exhaletur anima. Hos tam, et reliquos fere omnes Indi detracto capite torrent igni, et comedunt; sicut et Bufonibus, Lacertis, Muribus, aliisque id genus animalibus minime parcunt.

Tandem aliquando descendendum est ad culices, de quibus bis antea scripseram.

( §. XXXIII. De Muſcis, et Culicibus. )

Muscarum et Culicum, qui ſanguinem ſugentes acerrime pungunt, plurima copia in ſilvis, maxime æſtivo tempore, cum exundant campi: os habent alii et crura oblonga et ſubtilissima, perforant pellem, et ſanguinem exugunt, donec toto corpore referto, ac distento vix poſſint avolare (61): adversum hos remedium fumus est, quo diſſipantur.

Alii, qui marina æstuaria incolunt, Mariguâ vocitati, dira lues; modici sunt admodum, vix poſſis viſu percipere; pungeris, nec pungentem vides; ureris, nec uſquam est ignis, unde tibi id moleſtiæ tam ſubito illatum ſit ignoras; ſi ſcalpas unguibus, maius damnum contrahis, per duos aut tres dies ardor ille, quem intulerunt corpori, ſubinde reviviſcit, et excitatur.

Animadvertendum est nomen huius culicis Brasiliensis, videlicet "Mariguâ," etiam a "Challusio" (qui fertur) est, forma aliquatenus immutata in "Maringones," in culices Floridanos impositum, a quo etiam attributum est barbaris Floridensibus: sed compertum iam habeo omnia nomina, quae in Challusii historia reperiuntur, revera ad Brasiliana animantia pertinere. Nec verisimile videtur eum, quisquis erat qui sub nomine Challusii de Gallis in Florida caesis scripsit, non ante oculos habuisse commentarios Ioannis Lerii, cuius Historia naviationis in Brasiliam longe postea in lucem est edita. Sunt enim varia indicia, quibus in dies certior fio de fontibus illius libri De Gellorum Expeditione in Floridam…Brevis Historia inscripti et de mendaciis eius auctoris, qui de serpentibus alatis scripsit.

Epistola Iosephi de Anchieta, quae inscribitur Epistola, quamplurimarum rerum naturalium quæ S. Vincentii (nunc S. Pauli) provinciam incolunt sistens descriptionem, anno 1560 est scripta (id est, ante quinque annis quam Galli in Florida ab Hispanis sunt caesi eorumque historia scribi potuit), atque in lucem ab Didaco de Toledo Lara Ordonhez edita anno 1799º typis Regiae scientiarum academiae Olisiponensis.

Forsitan autem placeat cuidam amicae Italae hic locus, qui videtur ad mimosam pudicam spectare:

( §. XXXIX. De Herba Viva, ſeu Senſitiva. )

Inter alias Herba quædam eſt frequens ubique (quam ſæpe vidimus et tetigimus) quam Vivam dicimus, quod velut ſenſu aliquo vigere videatur: eam enim ſi vel leviſſime ſive manu, ſive quovis alio contingas corpore, continuo in ſeſe recepta folia ſe copulant, et velut conglutinant, deinde poſt aliquantulum moræ ſe iterum explicant (75).


Subditae annotationes anno 1799 videntur esse scriptae ab Didaco de Toledo Lara Ordonhez.

(24) Crotalus horridus Linn. Caſcavel Luſitanorum. Boi, ſeu Boia inter Braſiliæ Indigenas nomen eſt appellativum Serpentium; cætera ei adjuncta earum proprietates, ſive characterem præcipuum denotant.

(61) Culex pipiens? Linn.

(75) Mimoſæ ſpecies in Braſilia multæ ſunt; quædam apud Marcgr. et Piſ. nominibus Caaeo, Juqueri, cæt.

2015-02-03

De Franciscanorum fabulis

In præfatione, quam ad Historiam Navigationis in Basiliam apposuit Ioannes Lerius, hoc frustulum sententiæ in mendacia Andreæ Theveti scriptæ legi quod studium mihi movit:

tam verū quàm Franciſcanorum Alcorani ementitæ fabulȩ

Quales sint illæ fabulæ velim novisse, quas suspicor ortas esse sæculo tertio decimo, quippe quo tempore Franciscani frustra temptarent Mahometanis suadere ut fidem Romanam amplecterentur. Sed fieri potest ut illæ fabulæ ad nostra quoque tempora ex æquo pertineant: nam una cum veris, quæ de fide Mahometanorum referuntur, etiam ementitæ fabulæ hodie circumferuntur. Sed etiam velim discere quid sentirent Hugonotæ, quorum causæ Lerius magis favebat (nisi eorum, quos in Gallico oppido Caritea et inter belli sævitatem anthropophagos depinxit), de Alcorano libro et de fide Mahometana: nam legimus eosdem, qui in orbem terrarum novum novam pacem imposuerunt, nonnumquam etiam in Africa vel inter Turcas esse versatos, vel saltem versatos dici, ut Dominicum Gourguesium Burdegalensem et Ioannem Schmidt capitaneum Anglorum, quorum uterque in prœlio captus et mancipatus emptusque esse fertur.

De reformatoribus, qui esse se dicunt

Mutatio

Videmus nonnullos, quorum nomina extremis saltem syllabis consonant cum illis, quae in eo "Rajoy" audiuntur, non videri cognovisse quid sibi vellet nomen "cambii" sive reformationis: et monemur de Patre McDaniel, qui a reformatoribus inter contiones comitiaque premebatur:

Pater
Si suffragia cras habenda essent, Stukes ille lupae filius me victurus esset sine ulla difficultate!
Filius
Ita est, quoniam candidatus fertur qui res reformandas foveat: et civibus placet res reformari.
Pater
Itane?
Filius
Forsan nos debeamus quandam reformationem nobismet invenire.
Pater
Temet ipsum, ὦ κυνόφρων πέπον, ego reformabo! Quomodo enim promittam res reformandas qui magistratum iam gero?

Et monemur de Barca Obama, qui bis electus est cum bis promitteret se "spem et reformationem" effecturum, et de aemulo eius Iohanne McCain, qui paulisper, donec animadverterunt quidem eius consiliarii quam infausta viderentur verba, promittebat se allaturum "eam reformationem quam vos cives meretis." Incertum enim erat quam reformationem crederet candidatus cives merere, sed maxime dubitabatur an felix foret respublica sic reformata.

Nihilominus etiam in omine infausto latebat nonnihil veritatis: nam feruntur liberae civitates, quippe ubi summa auctoritas et potestas penes populum sint, fatum merere quod sibi suffragiis dandis eligant: quare nonnulli monent cavendum esse ne vulgus indoctum et tumultuosum suffragatione fruatur, sed tantum optimi cives et sapientissimi, tamquam philosophi vel tutores, pro animo debilioribus negotia publica gerant. Sed de talibus rebus difficile est cogitare: nam certamina pedifollica atque Eurovisifica sunt spectanda!