2016-12-04

De suffragiis nuper latis

Abhinc annos octo, Barca Obama factionem suam sinistram, quæ Democratica appellatur, ad tantam victoriam duxit, ut non solum ipse creatus sit præses sed socii sui etiam utramque senatus curiam adepti sint; nunc vero duo cives, Marius et Sulla, de causis disputant cladis quam nuper eadem factio, a summo magistratu senatusque curiis expulsa, passa sit, Hilaria victa et triumphantibus (ut saltem videtur) partibus dextris sive Republicanis.

Personæ: Marius, Sulla

Marius

Calamitas calamitatum nobis evenit! Novus Adolphus Hitler electus est præses! Non intellego quomodo fieri potuerit, nisi Russis speculatoribus adjuvantibus, ut tanto odio feminarum atque alienigenarum nostri cives commoverentur qui Donaldum Triumphum crearent præsidem!

Sulla

Rhetorum demagogorumque superlatio et puerilis animus videtur tenebras tibi offundisse, ne rem luce ipsa clariorem cognoveris: nam si electorum suffragia, quæ anno 2012º candidati utriusque factionis sibi paraverunt, cum his, quæ ambientibus hoc mense Decembri danda sunt, contuleris, statim videbis quibus in civitatibus Donaldus potuerit animos civium a factione sinistra allicere: videlicet in Florida, Michigania, Ohione, Pennsylvania, Visconsonia.

Marius

Consequitur igitur ut has civitates incolant homines odio erga feminas commoti.

Sulla

Immo alias causas tibi proponam, ob quas cives olim in sinistras partes procliviores sese in alteras partes contulerint.

Primum, in Florida, ubi Cubanenses (sicut Marcus Rubius et Theodoricus Crux, qui etiam candidati factionis Republicanæ olim fuerant) magnam exercent auctoritatem, Obama summam iram civibus movit cum pristinis magistratibus mitiorem sese præberet in Communistarum regimen Cubæ insulæ. Deinde civitatis magistratus senatusque, qui factionis sunt dextræ (et ejus factionis partium dexterrimarum), civium fortunas magnopere auxerant et difficultates pecuniarias, quæ ex anno 2008º vel 2009º nos omnes passi sumus, adeo superaverant ut multis quæstuosis muneribus inlatis populus cito ditesceret et Florida civitas, ut ita dicam, floreret. Quare cives ejus regionis grati voluerunt gratam suam factionem adjuvare.

Dein vero in aliis illis civitatibus antea in factionem sinistram pronioribus, videlicet in iis, ubi olim industria rerum mechanicarum viguerat et factio Democratica opifices tuebatur, robigo potius quam aureum lucrum nunc hæret. Dum in montibus carbo effodiebatur et in vim electricam parandam comburebatur, dum in urbibus autorædæ aliæque machinæ fabricabantur, dum factio sinistra videbatur populum sudore velatum a pallidis avarisque argentariis defendere, non sine causa cives suffragia sua partibus Democraticis promittebant. Nunc vero Sinenses omnium faciunt, nisi quod argentarii lucrum adhuc sibi vindicant, et plebs zonæ robiginosæ (ut hæ civitates nunc vocitantur propter machinas urbesque robigine obrutas) sine munere, sine pecunia, sine defensore, sine ulla spe derelicta summopere cupit honesto labore panem cottidianum denuo merere. Obama nil promitterat nisi novis fœderibus, sicut illo Transpacifico ab Hilaria non solum laudato sed etiam pacto, suam factionem effecturam ut lucrum Sinensibus mitteretur; Hilaria potius carbonariis promisit semet illis omnem quæstum ablaturam. Ex altera parte Donaldus promisit sese effecturum ut cives Americani denuo pro mercede laboraturi essent, ut non Sinenses sed sui haberent quibus viverent, ut ipse suam patriam aliis terris anteponeret. Num putas pauperes aliud velle audire?

Marius

Certe oportet eos, qui quidem virtutem ament, audire velle feminam factum iri ducem.

Sulla

De nullo alio argumento sæpius dicebat Hilaria. Sed oblita est illa vocum illarum quattuor, quibus anno 1992º electus est præeses maritus suus Guillielmus Clinton: "Ego tuum dolorem sentio." Qui tunc uni feminæ de difficultatibus pecuniariis percontanti respondebat, sed unicuique civi alloqui videbatur. Cives enim Americani nihil cupidius volunt quam ut honesto labore satis pecuniæ sibi mereant ut familias suas alant: id intellexit Guillielmus maritus, ejusdemque oblita est Hilaria uxor. Quare de semet potius loquebatur et istam acclamationem, qua nulla stultior perniciosiorque fuerat, promovebat: "Ego cum illa." Quæ scripta est in tunicis, in tabulis, in præeconiis omnibus. Facillime retorsit Donaldus, adversariam velle fautoribus dictitare semet ipsos cum illa stare, se vero candidatum dicere solere sese stare cum suis concivibus. Illa de se orabat, ille de civibus.

Sed, quo latius dicam, per totum certamen Hilaria contionabatur de se, quis esset, et quotienscumque cives sermone tractabat, dicebat qui essent: eos Æthiopes esse, eos feminas esse, eos alienigenas esse. Sic populus dividebatur secundum præcepta "identitatis," quæ vox (etiamsi parum Latina) in pretio nunc habetur. Donaldus potius loquebatur de muneribus, de pecunia, de rebus desideratis ac recuperandis, quam de hominibus. Illa invidiam aliorum accendebat, ille spem rerum futurarum. Quod Obama et Guillielmus Clinton cognoverant, nempe spes in rebus nostris civilibus maxime pollere, eo etiam usus est Donaldus: sed Hilaria freta est invidia.

Marius

Sed quæ promittebat Donaldus, dubito an eadem exsequi possit.

Sulla

At de hac re jamdudum cogitaverunt consiliarii Donaldi, ut Stephanus Bannon, qui censet factionem dextram posse quinquaginti annos rempublicam gubernare, dummodo ea, quæ promissa sint, exsequantur. Res enim eo nunc perveniunt, ut factio Republicana possit diu regere si bene de civibus mereatur: id quod civibus erat exoptandum. Enitentur igitur homines in re publica versantes ut pro populo negotia civilia gerant. At ex altera parte factio devicta, quæ nunc non solum e summo magistratu expulsa sed etiam in utraque senatus cura deminuta et in plerisque civitatibus, quæ suos quæque habet senatus magistratusque, expugnata, molietur plebem sibi conciliare: et frustra, quia factio ista sinistra sicut sua candidata nunc nescit nisi populum in genera, in sexus, in greges dividere secundum præcepta quæ "identitaraia" vocitantur, et quasi bellum civile inter cives suscitare. Nesciunt enim duces istius factionis id quod potentissimum est in rebus civilibus: videlicet civium felicitatem de spe pecuniæ merendæ, et suffragia civium de civium felicitate pendere.

2016-11-24

De gratiis agendis


Hodie sollemnes gratias Deo agere solemus una cum familiariis congregati: ego vero, qui longe a cognatis versor, solus cenavi in taberna Coreana—nec prima neque ut opinor ultima vice. Quod non ægre fero: nam patre vita defuncto mater nunc domum patriam vendit et parat solum vertere seseque in civitatem mihi prorsus alienam conferre, nec mox erit, nisi ubi sum, quod "domum" appellam. Quare debeo mihimet tandem confiteri ædes meas esse domum meam, neque alteram "domum" mihi esse nisi ubicumque dormio. Id quod post longam peregrinationem scholasticam, qua semper alienus in terra aliena eram, ipsum videtur alienum: nam nomine "domi" non sum assuefactus. Nunc vero, longe a patriis oris, domi sum, quia “domus” non jam ab aliis sed a memet ipso finitur.

Puer primis in scholis didici nostrates solere gratias mense Novembri agere propter peregrinos sive Puritanos, qui novum orbem terrarum petiverunt ubi libertate religionis fruerentur. Post multos tam hieme quam fame mortuos, post prœlia in barbaros gesta, tandem pacem et quandam prosperitatem invenerunt per Tisquantum Indum, qui typum sive characterem expressit quem Galli le bon sauvage vocitant. Is Tisquantus anno 1621º fertur colonos docuisse maizium colere piscium capitibus pro stercore cum frumenti semine serendis: id quod (ut verior historia docet) Europæi jamdudum suo in orbe terrarum agere solebant. Fabulam enim Tisquanti et "primæ cenæ gratiis agendis," tamquam γενναῖον ψεῦδος, decantant magistri qua discipuli patriam credant suam originem traxisse ex amicitia inter barbaros (Quel bon sauvages!) et Europæos culta.

At non solum fabulæ, quæ narrantur de "prima" illa cena, tam falsæ sunt quam nobiles, sed etiam festus dies ipse: nam sollemnis dies festus non ab anno 1612º, ut in scholis docetur, observabatur, sed institutus est ab Abrahamo Lincoln anno potius 1864º postquam exercitus Roberti Lee, ducis meridionalis factionis, fugatus est atque ex terris septentrionalibus depulsus, quod prœlium Gettysburgii fertur totius belli civilis fuisse cruentissimum. Antea Georgius Washingtonius, primus præses reipublicæ, jugo Britannorum tyrannidis de coloniis excusso diem indixerat gratiarum agendarum, deinde negaverat Thomas Jefferson gratias Deo publice agendas in republica libera, cujus civibus liceret pietatem aut ostendere aut omittere secundum liberam uniuscujusque conscientiam. Abrahamus autem Lincoln, qua fuit aut pietate erga Deum aut prudentia in rebus civilibus intestino bello divisis, censuit gratias ab omnibus civibus Deo agendas et festum diem constituendum, quem etiam hodie celebramus. Fortasse propter hanc originem in partibus septentrionalibus et inter bellum civile quærendam “prima" illa cena gratiis agendis vulgo et false putatur in Massachusetta colonia, id est in regione boreali, esse anno 1621º observata, quamquam inter historicos constat Virginienses, duce Johanne Woodlief, mense Decembri anno 1619º, antequam peregrini septentrionales etiam in novum mundum advenissent, primi gratias Deo rite egisse.

Sed de rebus vere gestis auctori parum sollicitandum est, qui γενναῖον ψεῦδος memorat: satis enim est gallopavonem (vel dæji bulgogi) vorare et horas pomeridianas dormire.

2016-09-18

In secundo Reipublicæ, Ciceronis Lælius negare videtur sese vestigia pressurum, quæ Platonis Socrates Callipolim pulcherrimam civitatem (quæ numquam et nusquam fuit) verbis adumbrans posuerat:

Facilius autem quod est propositum consequar, si nostram rem publicam vobis et nascentem et crescentem et adultam et jam firmam atque robustam ostendero, quam si mihi aliquam, ut apud Platonem Socrates, ipse finxero.

Quibus verbis Cicero potest lectorem somnolentem fallere: nam Roma, quam Lælius postea fingit, originem traxit a Romulo, ut Scipio fere statim lectores certiores facit:

Qui patre Marte natus—concedamus enim famæ hominum, praesertim non inveteratae solum sed etiam sapienter a maioribus proditæ, bene meriti de rebus communibus ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse divino—is igitur ut natus sit, cum Remo fratre dicitur ab Amulio rege Albano ob labefactandi regni timorem ad Tiberim exponi jussus esse; quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus… (Cic. Rep. 2.4)

Et ita porro. Hæreamus nos in illo "concedamus": narratori enim, qui ex corde credat Romulum Martis filium fuisse et lupæ lacte nutritum, non necesse videretur quidquam concedendum: itaque nec Scipio nec Cicero tam credulus fuit, qui existimaret silvestrem illam fabulam non esse ficticiam. Id igitur quod dixerat de nulla civitate fingenda non spectat ad discrimen inter falsa et vera observandum, sed inter thesim et hypothesim.

Theses enim sunt quæstiones indefinitæ, quales philosophi tractant: sicut illud, an sit viro uxor ducenda. Hypotheses vero, quales rhetores ad vires exercendas adhibent, certis temporibus, locis, personis definiuntur: ut, an sit Catoni seni querulo speciosa virgo ducenda. De his exercitiis rhetoricis loquitur Cicero in tertio De oratore, ubi etiam nos certiores facit Philonem Larisæum, qui Tullium ipsum præceptis Platonicis instruxit, hypotheses adhibuisse in Academia:

Nam illud alterum genus, quod est temporibus, locis, reis definitum, obtinent, atque id ipsum lacinia—nunc enim apud Philonem, quem in Academia vigere audio, etiam harum iam causarum cognitio exercitatioque celebratur… (Cic. De or. 3.110)

Socrates, cum exponebat quam civitatem esset optimam, thesim elaboravit: id est, novam urbem ex argumentis de justitia proferendis finxit. Cicero autem, ut qui discipulus Philonis fuisset, maluit hypothesim ponere et optimam civitatem loco, tempore, nomine finire: optimam fuisse Romam, in cujus historiam a tenebris antiquissimis enarratam (id est in fabulas fictas) imposuit suam philosophiam.

Quæ illud de Romulo dictum sequuntur etiam sunt theses in hypotheses mutatas. Roget forsitan (ut unum exemplum afferam) philosophus, an urbs sit prope mare condenda: rogat Cicero potius cur Romulus (persona certa) Romam (locum certam) condiderit in perennis amnis ripa (Cic. Rep. 2.7–10).

De duobus dolis Freudianis

Ut late notum est, qui vult hodie Sigismundi Freud opinationes in quadam studiorum universitate discere, eum oportet non ad medicorum facultatem, ubi vitiosa anima nunc experimentis et medicamentis vi probata imbutis curatur, se conferre, sed ad litteratores, ut qui profiteantur sese sine medica doctrina annisque studiorum non solum præcepta Freudiana penitus intellegere sed ea etiam ad litteras longe ante Freud natum ab hominibus longe a Freud diversis conscriptas applicare scire ut veram auctoris animam intellegant. Quæ stultitia pro cultu apud quosdam adhuc habetur.

Freud

Quæ Sigismundus de arte sua "psychoanalytica" ipse scripsit et credidit, multi sunt qui hodie improbent: legendi sunt Elizabethæ Thornton liber Fallacia Freudiana inscriptus, et Hans Eysenck, qui Imperium Freudianum labefactum atque excisum (sive Decline and Fall of the Freudian Empire) edidit, et plurimi alii qui recentioribus annis rationes quibus Freud usus erat refutaverunt. Quo brevius causam in Freud exponam, iste duo præcipua invenit, quibus certa indicia suæ falsitatis arceret, ne errores sui agnoscerentur: videlicet indeprehensibilem istam animæ partem, quam Das Unbewusste sive animam inconsideratam appellavit, et memoriam repressam.

Fingamus, exempli causa, Freudianum quendam interpretem animarum, qui ægrotanti dicit eum ideo incommoda valetudine uti quod velit cum sua matre concubare. Respondet ægrotus erubescens se nihil ejusmodi in votis habere neque audere talia scelera in matrem cogitare. Freudianus tunc reponit concupiscentiam conscientiam effugere quia in ea animæ parte latitet quæ mente percipi non possit. Forsitan adiciat causam infamis illius libidinis inter pueritiam esse insitam, cum anima puerilis esse a patre sævo perturbata. Cui alter tam indignus quam stupens respondet sese nullam paternam sævitiam recordari, immo patrem semper mitem et benignum sibi indulsisse. Quem refellit doctus Freudianus hoc modo: memoriam doloris (quem nemo nisi Freudianus credit umquam extitisse) esse repressam, ne dolor animam everteret; oportere ægrotantem fidem sibi, ut qui sit medicæ scientiæ peritus, potius quam falsæ memoriæ reponere. Sic omnia indicia, quibus Freudiani interpretis opinationes redarguantur, statim diluuntur, et Procrustes hospitem ad lectum psychoanalyticum aptat.

Sic enim interpretes litterarum, apud quos solos illa ars quam magica minus credibilis valet, etiam auctores antiquos aptant ad suos errores.

2016-09-17

De amore et discordiis

Quibusdam pensis absolutis, cum nunc satis temporis subsecivi habeam ut per rete universale tamquam pecus pabula læta persultans grasser atque amicorum commentarios perlegam, animadverto Rosam scripsisse περὶ ἔρωτος καὶ θανάτου. Nec nego ipse quendam inter amorem, mortem, somnum celeres deos alatos apud Græcos extitisse nexum, sed suspicor auctores antiquos de amore ejusque contrario rogatos responsuros fuisse se non morti amorem opponerent sed discordiis. Legimus enim apud Hesiodum in Theogonia amorem (ἔρωτα), solutorem tam membrorum quam curarum et inter deos immortales pulcherrimum, vim fuisse primam, quæ materiam rerum in mundum mortalesque informaret. Sed oblivisci non debemus Hesiodum et alterum carmen panxisse, Opera Diesque inscriptum, cujus argumenta suam originem non ab amore trahunt sed discordiis: nam non unam fuisse discordiarum (ἔρίδων) naturam sed duas, quarum altera bellum et malum secum affert, altera vero invidiam qua homines cogat ad opera suscipienda. Itaque possumus, si carmina Hesiodi conferimus, intellegere mundum inter τὸν ἔρωτα et τὰς ἔριδας dividi, quod ad animum vocat etiam Platonem, apud quem in uno et duobus indefinitis, in harmonia et differentiis, est origo seu natura rerum quærenda.

2016-08-23

De secretis Rosæ

Omnibus puerulis, qui primoribus quidem labiis sermonem Latinum umquam attigerunt, notissimum est illud "sub rosa," quo monemur ne rem privatam atque arcanam divulgemus. Sed hujus locutionis etiam origo quodammodo arcana esse videtur.

Anno 1628º Ioannes Carolus Rosenbergius Argentinesis, Medicinæ et Philosophiæ Doctor, Reipbulicæ Wormatiensis Poliatrus in lucem edidit Rhodologiam (seu Philosophico-medicam generosæ Rosæ descriptionem, flosculis philosophicis, philologicis, philiatris, politicis, chymicis, etc. adornatam), cujus in partis primæ capite secundo reperimus de roseis arcanis hæc:

Verum Rosam Cupido Veneris filius, ut Poëtæ fabulantur, Harpocrati, silentii Deo, digito labia compescenti, donavit. Unde mos ille fluxisse videtur, ut in cenaculis Rosa lacunaribus supra mensarum vertices affigatur, ut quisque sit secreti tenax, nec facile divulget, quæ sub rosa, id est, silentii fide, dicta sunt. Qua de re elegantissimus Poëta sequentem in modum canit:

Est Rosa flos Veneris, cujus quo furta laterent,
   Harpocrati matris dona dicavit Amor.
Inde Rosam mensis hospes suspendit amicis,
   Convivæ ut sub ea dicta tacenda sciant.

Hæc hactenus in prima editione (1628), nec nobis ibi nomen "elegantissimi poëtæ" detulit Rosenbergius neque indicavit ubi versus essent quærendi; sed hunc locum Rosenbergius noster paulo amplificavit in secunda (1631):

Qui marmori insculpti versus innuere videntur, Rosam Veneri cum primis esse dicatam, id est, amorem vel amicam conversationem floridam semper requirere gratiam, qua dicta facta, sincera mente suscipiantur, intimo cordis scrinio condita reserventur, nec ulli scrutinio proditorie subiiciantur, exponantur: tam et roseam desiderare verecundiam, cujus intuitu ea tantum libeant, quæ liceant. Veneris autem seu furta, seu, ut alii lenius quidem legunt, facta seu facinora, uno verbo secretiora amoris peccatilla, ne propalentur, filium Cupidinem, Voluptatis professorem roseis, id est gratiosis Verecundiæ flosculis, silentio commendare. Morem hinc antiquum invaluisse, quo servandi in secretis silentii symbolum, Rosa, conclavium lacunaribus apud Aquilonares vel insculpitur vel appingitur, adscriptis quandoque sequentibus verbis Under der Rosen. Inde tritum Germanorum proverbium Ich rede es under der Rosen quod diversum tamen est ab illo Ciceroniano, "in rosis dicere" vel "loqui." Sic enim illud potius exprimendum: "sub rosa dictum." Equidem priscis illis temporibus frequentissimum rosarum usum in conviviis et amoribus fuisse, veteresque convivas ad symposiorum finem ante digressum sub rosa transacta sese velle omnia contestari solitos, legimus. Quem in sensum alii aliis usi sunt diverbiis: quale istud etiam, "odi memorem compotorem," id est, convivam et combibonem, qui liberius dicta liberalius foras eliminat: item illud, "mensæ fines ne transgrediantur discursus." Ceterum quod rosam Veneris donum statuunt, hancque rosis coronatam introducunt Poëtæ, eo ipso floridum ruborem seu roseam verecundiam amores pariter ac amicos decere, innuunt. Ut ita etiam "sub rosa" dictum idem sit, ac sub roseo verecundiæ sigillo, sub veniæ et honoris tessera prolatum, actum. Venerem, etiam licitam, etiam liberam, verecundia decet. Quadrant huc Theo. Joviani Pontani in primo Eridani versus.

Plectebat Cythera* comas* madidumque capillum
   siccabat, Charites carmina lecta canunt.
Ad cantum Satyri properant, ad carmina Nymphæ,
   carmina de tacitis sepibus hausta bibunt.
Hinc aliquis petulans ausus prodire Dionem
   intuitus,* docta dum linit ora manu.
Erubuit pudibunda, roburque* per ora cucurrit,
   occupat et teneras purpura grata genas.
Mox interque rosas interque roseta refugit;
   delitet et molles spirat ab ore crocos.
Dum spirat funditque crocos, dum purpura fulget,
   concipit afflatus Dædala terra Deæ.
Hinc et purpureum flores traxere colorem,
   Quæque prius candor purpura facta rosa est.
Has legite, his teneræ crines ornate puellæ,
   Pæstano niteat lucida rore coma.
Vere rosas, æstate rosas diffundite Divæ,
   Spirent templa rosas, ipsæ et olete rosas.

Carmen a Rosenbergio relatum paulo discrepat ab aliis Pontani editionibus:


Quibus addendum est: in primo loco supra allato, ubi "ille mos" dicitur "fluxisse," inserta in secunda editione esse hæc verba: "cum primis Septentrionalium": suspicor Germanos in illis "Septentrionalibus" esse subaudiendos, ut etiam in "Aquilonaribus" postea positis. Mos igitur et dictum ipsum Neolatinum, quod est "sub rosa," non Romanorum antiquitati revera adscribendum est sed consuetudinibus potius Germanorum. Sed unde Rosenbergius expiscatus sit fabulam de Amore (professore Voluptatis) et Venere et Harpocrati et Rosa, nec de quo lapide, si revera insculpti sunt, versus illi, quorum prima verba sunt "Est Rosa flos Veneris," sumpserit, adhuc nescio. Nec pro certo habeo utrum Joannes Jovianus Pontanus dicendus sit "Theologus," an altero quodam modo illud "Theo" (pro "Jo.?") sit explicandum.

At si in nomine opereque illius J.C. Rosenbergii saporem quendam Christiani Rosencreutz deprehendis, non falleris: nam in vicesima pagina, postquam de Lutheri cruce, quæ tam rosa quam corde ornata erat, dictum est, insequitur locus hic:

Atque hoc sane sensu Rosæcrucianos nos Christianos esse omnino decet…

Sed nemo nisi cæcus non statim animadvertit positas in frontispicio duas columnas illas, Boaz et Jachin.

Ut crucem deponamus atque ad rosas revertamur, quattuor versus feruntur in Bavaria esse a monachis Benedictinis in codice quinti decimi sæculi scriptos:

Quidquid sub rosa fatur
repetitio nulla sequatur
Sint vera vel ficta
sileantur sub rosa picta.

(Videas Waltheri Proverbia sententiasque Latinitatis medii ævi sive Lateinische Sprichwörter und Sentenzen des Mittelalters in alphabetisher Anordnung, 1967).

2016-08-12

De civilitate Taivanensium

Reginaldus nuper de periculo terroris scripsit; ad quem commentarium volo nonnulla addere.

Primum, consentio hostes vocandos esse eos, qui vi minisque terrorem in cives occidentales necnon in orientales incutere conantur. Sed non censeo nomen civitatis et jus civitatis in eos imponenda: vocandi potius mihi videntur hostes humani generis, ut liceat cuivis civitati, jure gentium fretæ, eos reprimere. Nam ubicumque latitare videntur, qui nuper etiam in Canada deprehensi sunt.

Sed alia dixit Reginaldus, quæ diligentius sunt inspicienda, præcipue de Salafismo. Quæ doctrina, si recte eam interpretor, non solum ad religionem spectat sed ad omnem vitæ partem: quare Salafismus non solum doctrina vel religio est habendus, sed auctoritas politica et universalis. Discrimen enim hodie observatur inter auctoritatem, quæ subjectos in rebus publicis opprimit sed in aliis rebus eos secundum voluntatem suam vivere sinit (sic enim quivis generalissimo sive tyrannus de Africa vel America Septentrionali delectus se gerit), et auctoritatem universalem sive Totalstaat (quod nomen finxit Carolus Schmitt), quæ temptat animos civium in omnibus rebus ad suos fines ducere. Salafismus videtur velle universalem civitatem sive Totalstaat condere et in omnibus vitæ partibus auctoritatem suam exercere.

Secundum quam finitionem universalis civitatis sive auctoritatis etiam finienda sunt duo genera belli. Sunt enim, qui pro mercede et rapina vel potestate bellum gerant: et intra præscriptos fines bellum gerant, ne periculum belli lucrum sibi abripiat. Sic videmus Vladimirum Putin tyrannum Russorum Crimeam cepisse, nec bellum urgere in reliquam Ucrainam capiendam. Sunt autem alii, qui pro honore vel deo vel alia re indefinita bellum, quod sibi videatur justum, gerant sine fine. Sic nostrates bellum "in terrorem" gerunt, quod diutius quam ullum aliud bellum nunc geritur et fine ideo caret, quod male definitum erat. Tale bellum etiam gerunt fautores Salafismi: qui aut morientur aut vincent, neque ad finem scient utrum victi an victores fuerint.

At periculum imminet nobis, qui volumus universalem civitatem sive Totalstaat vitare et certos fines in regiminis auctoritatem imponere. Nam apud Gallos, ut Reginaldus antea scripsit, adhuc valet lex extraordinaria, sive status urgentium, qua libertas civium deminuitur ad salutem populi (ut dicitur) tuendam. Eadem ratione apud Americanos invaluit lex illa "PATRIOT" inscripta, qua magistratuum auctoritas est magnopere aucta et libertates civium deminutæ. Ut scripsit Carolus ille Schmitt, quem antea memoravi, talis exceptio legum etiam est fundamentum civitatis universalis.

Quomodo igitur possunt civitates liberæ, quæ certos fines in suorum magistratuum potestatem imponunt, bellum finitum gerere in hostes, qui universalem auctoritatem sibi vindicare volunt, et qui ubique latitant? Quomodo possumus cives nosmet tueri, ne ob Salafismi periculum nostras libertates perdamus?

2016-08-09

De periculo legendi

Olim mihi puero puer quidam alter arte logica usus demonstravit cur non sapienti esset in libros legendos diligenter incumbendum:

  1. Quo plus leges, eo plura disces.
  2. Quo plura didiceris, eo plurium oblivisceris.
  3. Quo plurium oblitus eris, eo minus scies.
  4. Ergo quo plus legeris, eo minus scies.

Quæ argumenta possunt etiam e contrario poni:

  1. Quo minus leges, eo pauciora disces.
  2. Quo pauciora didiceris, eo pauciorum oblivisceris.
  3. Quo pauciorum oblitus eris, eo plus scies.
  4. Ergo quo minus legeris, eo plus scies.

Quibus argumentis perpensis compertum habemus libros non esse legendos.

2016-08-03

Nuper ob varias causas cœpi sæpius de Utopia sive Nusquama cogitare. Jamdudum viderat Georgius Dumézil triplicem civitatem a Platone esse in Republica descriptam; quod etiam dici potest de Timæo et Critia. Qua in civitate sive societate consortioque hominum munera officiaque sic dividuntur, ut alii rempublicam moderandam et jus dicendum et deos colendos, alii bella gerenda et pacem tuendam, alii agros colendos et instrumenta utensilia vasa paranda et lucrum faciendum curent. Sic Socratis Καλλίπολις dicitur tribus ordinibus constare: videlicet custodibus, auxiliariis, artificibus opificibusque necnon agricolis; sic etiam anima tribus partibus, nempe ratione, animo, appetitu: nam ratio vitam humanam moderatur et justitiam promovet et pietatem fovet, dein animus honorem summo in pretio habet, tertia pars sive appetitus voluptatibus capitur.

Dumézil voluit has tres partes et civitatis et hominis a primitiis gentis Indo-Europææ esse ortas: une reminiscence indo-européenne. Sed fieri etiam potest ut ante mentis quidem oculos Plato habuerit exemplar quoddam recentius. Est enim apud Homerum, ut exemplum saltem unum afferam, locus qui facile potuit trinitatem Dumezilianum Platoni suggerere. Nam in duodevicsimo Iliadis legimus in Achillis scuto depictas esse primum civitatem pace fruentem, ubi nuptiæ celebrantur et jus dicitur; deinde civitates bellum moventes; postremum longam seriem imaginum, in quibus agri et vinea coluntur et armenta curantur. Quæ enim aliæ sunt hæ tres scuti partes, quam triplex ille ordo civitatis, quem Dumézil apud Platonem invenit? Qui locus inter primos numerandus est eorum, qui non urbes ipsas sed formas et quasi extremas lineas urbium lectoribus præbent: non qualis sit certa civitas, sed qualia genera civitatum esse possint. Inde orta videtur philosophia quæ politica dicitur.

2016-08-02

De ministra rustica

Ad quædam negotia agenda, iter rusticum in oppidulum prope Nusquamiam situm hodie feci, non longe ab agris ubi æstate præterita in stabulis cum equis pernoctabam. Tunc didici etiam ubi optimum in tota regione thermopolium caffearium esset, quod hodie petivi jentaculi (non sine bona caffea) quærendi causa. Memineram ministras hujus tabernæ, ut etiam in altera prope urbem, esse omnes flavas, sicut plerique etiam potatores, sed oblitus eram has rusticas et flavas Nusquamienses etiam longe ingeniosiores esse quam eas, quæ urbem incolunt.

Ministra
Quid vis bibere?
Nemo
Caffea Caputina, in poculo sat magno.
Ministra
Qualem vis caffeam Caputinam, madidiorem an sicciorem?
Nemo
Cupio sapidissimam.

Urbanæ ministræ tali verbo confundantur, ut quæ nesciant utrum lactea an spumosa caffea melius etiam sibi sapere videantur: sed hæc rustica sine mora reposuit:

Ministra
Bene; faciam sapidissimam. Et quid nomen est tibi?
Nemo
Bob.

Numquam enim soleo nomen nisi fictum dare ministris caffeariis: volo enim potionem ab illis accipere, non amicitiam.

Ministra
An est tibi nomen plenius "Robertus?"
Nemo
Ministra
An est nomen ficticum?
Nemo
Tantum caffeam sorbillare volo, domina.
Ministra
Bene, bibas, sed te non sine suspicione spectabo.

Insulsam feminam! Urbanæ numquam tam suspiciosas sese præbent quam rusticæ…sed caffeam tam sapidam numquam vendunt.

2016-07-27

Plura de assassinis, hostibus humani generis

Cum pergam vocabula quærere ad eos nominandos, quos nonnulli "territores," alii "tromocratas," fortasse etiam "latrones" et "sicarios" vocitant, in locum infra appositum incidi Francisci Baconis, qui Dialogum de Bello Sacro conscripsit. Quæ verba me aliquatenus monent de jurisperitis Americanis, qui nostro sæculo ineunte ostendere temptabant assassinos nostri ævi sive territores etiam dici posse "hostes humani generis" sicut piratas atque archipiratas. Licet enim per jus gentium cuilibet civitati piratas deprehensas capere et in jus trahere: id quod arguebant Americani etiam de tromocratis Mahometanis esse agendum, cum latrones in prœliis captos vellent indemnatos in vinculis ad sinum Guantanamensem tenere sed non ut hostes justos, quibus leges Genavenses tuerentur. Hæc autem dixit Verulamius de bello justo in hostes humani generis (inter quos assassinos numerat) gerendo:

Vera enim causa hujus rei hæc est: quod piratæ communes humani generis hostes sint, quos idcirco omnibus nationibus persequi incumbit, non tam propter metus proprios, quam respectu fœderis inter homines socialis. Sicut enim quædam sunt fœdera in scriptis et in tractatus redacta contra hostes particulares inita, ita naturalis et tacita confœderatio inter omnes homines intercedit contra communes societatis humanæ hostes. Adeo ut, ad hujusmodi bella indicenda, non opus sit denuntiatione aliqua sollemni, non exspectanda supplicatio a natione læsa ut summittantur auxilia, sed istiusmodi formulas omnes supplet jus naturæ in bello piratico. Idem censendum est de latronibus per terram et insidiatoribus viarum, quales adhuc dicuntur pagi nonnulli Arabum, et reguli quidam montani, qui secus angustas vias et a viatoribus frequentatas habitant. Neque (ut prius de piratis dictum est, principibus tantum vicinis hos debellare conceditur; verum etiam, si quæ natio est, quantumvis longe dissita, quæ merito et gloriæ sibi duceret bellum istud suscipere (veluti Romani olim bellum gesserunt pro liberanda Græcia), proculdubio hoc facere cum justitia possint. Nec absimile pronuntio de regno assassinorum jam exstincto, quod situm erat super fines Saracæ, atque olim magno principibus orientis, pro tempore, terrori fuit. Ibi consuetudine receptum erat, ut regis mandato, et ex cæca obœdientia eidem præstanda, quivis illorum obligatus esset, et veluti voto obstrictus, ad cædem cujusvis principis aut personæ perpetrandam, quam rex suus designavit. Consuetudo ista, sine controversia, totum illud regimen invalidum reddidit, et nullo jure subnixum; tanquam machinam quandam, contra societatem humanam exstructam, quæ ab omnibus incendi et destrui meruit.

Sic igitur de terrore locuti sunt illi, qui ante nos vixerunt:

Nec absimile pronuntio de regno assassinorum jam exstincto, quod situm erat super fines Saracæ, atque olim magno principibus orientis, pro tempore, terrori fuit.

De conventu factionis Democraticæ

Hac nocte in conventu factionis Democraticæ contionatus est Guilielmus Clinton, qui præses Reipublicæ fuit ab anno 1993º exeunte in annum 2001um ineuntem. Ille etiam ultimus fuit qui expensa cum tributis redituum adæquavit, quo tutior esset publicus fiscus. Ejus uxor, quamvis apertissime pecunia argentariorum corrupta, hodie, postquam patefactum est factionem sinistram in ejus aversarium Bernhardum Sanders conjurasse, acclamatione ab eodem Sanders promota est candidata creata, quæ cum Donaldo morioni partium dextrarum certet ad summum magistratum petendum.

Malim utrumque (et Hilariam et Donaldum) more Atheniensium non ad munus publicum ferendum suffragiis eligi, sed in exilium ostracismo abigi: nam neuter videtur bonum commune promoturus. Sed duas ob causas Hilariam Donaldo, si minus e duobus malis eligendum sit, antepono: primum, quod sperare licet fore ut illa, sicut olim maritus, fiscum publicum et salutem pecuniariam tueatur; deinde, quod Vladimirus Putin tyrannus Russorum eam metuere videtur.

Utinam Hilaria sæpius de fisco loqueretur: nam sub omnibus aliis malis, quæ non ignoranda sunt, latent pecunia et timor penuriæ. Hoc intellexerat Bernhardus Sanders, qui magnum favorem sibi apud juvenes (debitis obrutos et spe futuri lucri privatos) comparavit de pecunia loquendo; hoc intelligit Elizabetha Warren; hoc etiam Donaldus ille intelligit, qui alioquin ratione parum utitur. Hoc Guilielmus Clinton quoque ejusque consiliarii intellexerunt. Omnia alia sunt leviora: sed pecunia, ut quæ arte mathematica nitatur, est verior.

Porro non prætermittendi videntur homines factionis Republicanæ, ut Georgius Will, qui, cum nolint ullam fidem Donaldo Triumpho tribuere, nunc aperte favent Hilariæ Clintoni. Jocantur nonnulli eam adeo a partibus sinistris declinare, ut optima candidata factionis Republicanæ numerari possit post Ronaldum Reagan.

2016-07-23

Plura de assassinis

Cum nuper locuta sit femina Singapurensis de tromocratiæ nomine, quod suspicor antiqui potius latrocinium prædationemve vocavisse, recentiores autem assassinium, hanc brevem historiam assassinorum apud Cælium Augustinum Curionem reperiendam censeo apponendam, qua illa suspicio apud me quidem roboratur: nam assassini hic aperte dicuntur esse latrones.

His temporibus viguit inter Sarracenos vel Turcas genus quoddam hominum et secta Assassinorum appellata: qui latronum more quoscumque vellent interficientes magnis Christianos in Syria cladibus afficiebant; ex quo post factum est, ut apud Italos latrones omnes Assassini vocarentur. Cujus sectæ origo sic traditur:

Aloadinus quidam secta Sarracenus, regnum in ea Persidis parte quæ Indo flumini proxima est, haud procul ab Arrianæ provinciæ finibus sub Caucaso obtinens (Quæ regio hodie Mulehet vocatur, in qua olim fuerunt Asaceni, quorum mentionem facit Arrianus in Alexandri Magni rerum gestarum historia, eos inter Cophem et Indum fluvios collocans: quem Cophen a Josepho in Judaicis antiquitatibus Cuthum appellari puto, et in hanc reigionem decem illas Israelis tribus translatas fuisse.) hic Aloadinus, ut suis persuaderet se vitæ beatæ illos participes facere posse, qui mandata sua servassent, in amœnissima quadam valle, inter duos altissimos montes, hortos pulcherrimos omni arborum suaves fructus ferentium et florum genere adornaverat; quos undique splendidissimis ædificiis incluserat, quæ auro aliisque coloribus depicta et pretiosissima supellectile instructa erant et variis in partibus lactis, mellis, vini, ac odoratarum aquarum fontes rivosque habebant; intus erant lepidissimæ puellæ cantu, musicis instrumentis, choreis, omnibusque blanditiis eos, qui ibi essent, oblectantes; et insuper ministræ erant, quæ semper intra tecta latentes omnia tum ad victum, tum ad voluptatem necessaria hospitibus parabant; locus autem totus foris et natura et arte munitissimus erat. Hoc igitur voluptatum omnium horto facto, Aloadinus montanis illis hominibus se Muamedis [=Mahometi] socium prædicabat, sibique paradisi ac beatæ vitæ impertiendæ potestatem datam. Et ex illis melioris ad arma indolis adolescendes duodecimum et decimum quartum ætatis annum transgressos deligebat, et in aula sua educabat; eosque, quo libentius mandata sua exequerentur, aliqua potione altissimo consopitos somno, in eum locum transferrebat, ubi eo somno excitati, omnibus voluptatibus per duos vel tres dies fruebantur, et post iterum eadem potione somno obruti efferebantur. Et sic fiebat, ut illi post nulla pericula, ut ejus mandata perficere possent, subterfugerent; ac quoscumque ille vellet, vel in remotissimis partibus degentes, insidiis trucidarent. Horum autem ad sexaginta milia habebat.

Unde potentia ejus ac successorum, qui Sexmontii vocabantur, ita crevit, ut eundem ordinem etiam in Syria instituerit et præfectum Damasci habuerit. Erat enim quasi quidam equestris ordo, cujus summus magister Sexmontius vocabatur; et præfectos alios variis in locis militiæ suæ habebat. Arx vero illa, in qua horti erant, Tigadum appellabatur. Hi milites cædibus et latrociniis totam Asiam Christianis infestam reddebant. Sed eos post Tartari, arce septem annorum obsidione capta, penitus deleverunt. Hæc est illorum, quos aliqui Essenos, et alii Arsacidas errore vocaverunt, historia, ut nos apud fide dignos auctores invenimus.

Hæc historia mihi in animum revocat spectacula cinematographica medio sæculo vicesimo edita, in quibus Jacobus Bond vel alter quidam speculator ejusdem farinæ cogitur in insulam irrepere quam pulchræ ac periculosæ mulieres, voluptatibus potionibusque ad perniciem virorum formatæ, inhabitant.

De oratione Mahometo fugienti ascripta

In Cælii Augustini Curionis Sarracenicæ Historiæ (1567) libro primo legimus de fuga Muamedis sive Mahometi et de oratione hortatoria, quam fugiens coram primis suis assectatoribus habuit:

Quæ dogmata initio quidem a multis deridebantur, et illorum causa pro mente capto [Muamedes sive Mahometus] habebatur. Verum cum jam affines omnes et Bubaci familiam, quæ potens erat, multosque ex plebe in sectam suam pertraxisset, Meccæ magistratus, id Reipublicæ, ni cito hujus hominis audacia reprimeretur, perniciosum fore animadvertentes (aperte enim in principes invehebatur) manus illi injicere, ut supplicio afficerent, sunt conati. Qua de re certior factus Muamedes Mecca profuigt: eumque multi propinqui, affines, amici, et clientes, quibus jam eum talem esse, qualis haberi volebat, persuasum erat, sunt secuti: et ab hoc anno, qui fuit post Christum Servatorem natum DXCIII [sic], Arabes suos annos numerant: huncque annum Legiræ, id est fugæ annum, vocant. Hac igitur multitudine visa, magis quam antea viribus suis fidens, talem ad eos habuit orationem:

"Quantopere semper cupiverim legem, quæ mihi per Dei optimi maximi nuntium Gabrielem mortalibus præcipienda tradita fuit, promulgare, et ipse Altissimus novit, et vos amici mihi testes estis. Nulli enim unquam labori peperci, nulla pericula, nullas ærumnas subterfugi, ubi me communi hominum saluti consulere, et munus mihi divinitus injunctum exequi placide posse sperarem: ut homines a flagitiosa vita ad sanctam revocarem, atque ex Orco, in quem præcipites ruunt, in cæleste regnum retraherem. In hoc videlicet Dei ipsius, cujus legatione in terris fungimur, benignitatem imitantes, qui cum omnes Adami culpa mortales, in immanes inferni tyranni manus cecidissent, voluit tamen propulum suum, sicuti Abrahamo parenti nostro promiserat, servare, lege nempe illi proposita, per quam vitam sempiternam adipisceretur. Ideoque primum Mosem misit, qui initia quædam et fundamenta jaceret hujus doctrinæ, et homines sempiternarum pœnarum metu ad saniorem vitam revocaret. Sed cum ea ratione parum Mosis lex profecisset, Jesus Christum misit, qui mitiore quadam via mortales deliniret, ac Deo obsequentes redderet. Nunc autem humano genere ita rursum depravato, ut nulla sit certa et constans religio, nulla disciplina, nulli probi mores, mihi, quem jam ab ipsa mundi origine ad hoc destinaverat, id muneris injunxit, ut extremis malis extrema remedia adhiberem, et ferro atque igne, quicqud prave esset, vel sese huic legi opponere auderet, rescinderem: ac regnum Dei, augustioremque in terris, quam ulla antehac fuerit, Rempublicam constituerem."

Quis in illis ultimis verbis id consilium non agnoscit, quod tam fideles quam insani sequuntur etiam nunc latrones, prædones, assassini, qui ISIS sive ISIL dicuntur et ferro atque igne chalifatum Mahometanum in suos, in alienos, in omnes imponere conantur? Quid ex anno 1567º, quo historia illa conscripa est, in melius mutatum est? Quid ex anno 593º (sive 622º, ut hodie computatur), quo Mahometus Mecca expulsus est ne liberam rempublicam everteret, cujus discipuli nunc sperant sese omnes libertates, omnes respublicas eversuros? Nam si idem periculum ex iisdem partibus identidem imminet, si eadem fabula in scæna mundi identidem agitur, si in historiis eadem identidem legimus, quæ sæculo nostro nostris oculis videmus apertissime patrari, nonne aliquid mutandum videtur?

2016-07-22

De homunculis in re publica versatis

Die decimo quarto Donaldus Triumphus voluit nuntiare sese Michael Pence eligisse qui candidatus ad munus propræsidis petendum crearetur, sed coactus est id in posterum differre propter cladem, quam Mahometanus tromocrates in Gallia perpetravit. Hodie nuntiatura erat Hilaria Clinton (alterius factionis) quem velit secum magistratum petere, sed eodem modo coacta est suum nuntium differre propter tromocratam qui in Germanos Monaci sæviit. Oportet Europæos discere suos latrones compescere, ut Americani possimus nostra negotia publica gerere sine molestiis.

Obiter dicendum videtur et Gallos et Germanos nolle imagines latrocinii divulgari: Europæos enim timere, ne sui cives irascantur propter crebra multaque damna in se identidem illata. Sic Germani jam frustra conati erant dissimulare quot feminæ kalendis Januariis vim passæ sint. Stultissimum erat mentiri populo, ut ira vitaretur: nam false dicentibus deprehensis ira populi non nisi augetur.

Qui “tromocratæ" hodie a nonnullis vocitantur, apud antiquos fortasse “latrones” et “prædones” dicebantur. Sic apud Livium Viriathus, apud Tacitum Tacfarinas ante appellabantur quam cœperunt “more militiæ” suos armatos “per vexilla et turmas componere.” Sic etiam apud Ciceronem Spartacus: "Est igitur, Quirites, populo Romano, victori omnium gentium, omne certamen cum percussore, cum latrone, cum Spartaco.” Sic dicebantur quicumque non justi hostes Reipublicæ habebantur sed damnum nihilominus in cives Romanos minabantur. Plura de latronibus legi possunt apud Thomam Grünewald in Räuber, Rebellen, Rivalen, Rächer (1999). Sed juste argui potest discrimen observandum esse inter latrones prædonesque, qui plerumque longe ab urbibus prœlia gerunt, et eos, qui in ipsis urbibus frequentatissimis hodie singuli vel manipulatim cives innocentes trucident propter insaniam Mahometanam, quæ apud multos sub religionis nomine accipitur.

At apud recentiores in usum venit nomen, quod est “Assassinus,” et ad cædes nostri sæculi magis pertinet, ut legimus in Severini Weiß Disputatione Juridica Inaugurali de Assassinio:

Fuerunt autem nil nisi colluvies quædam, ut dictum est gentis obscuræ et perfidæ, ascendentes numerum sexaginta milium virorum. Habuerunt ortum in provincia Tyrensi quæ Phœnicis dicitur, et circa fines civitatis Anteradensis, quæ vulgo Tortosa appellatur, decem castella natura munitissima tenuerunt. Adhæserunt sectæ Essenorum, qui putant post mortem nec gaudii nec pœnæ esse locum: Volaterran. lib. ii. Geogr. d. sectis Syriæ: Guilielm. Tyrius lib. 20. c. 31 et sq. prout eos allegat. Tib. Dec. d. l. n. 1. Recepta Mahumetis persuasione sanctissimi omnium a barbaris reputati sunt. Quem virum optimum judicarunt, illum nulla ambitione honorum sed maxime inter se unanimes sibi in præfectum elegerunt, et seniorem aut Arsacidam appellarunt. Hoc præcipuum habuerunt, ut pro eorum secta mortem obire, et ei infensos interimere gloriosum existimarint, et se exinde immortalitatem consequi crediderint. Atque ideo eorum Gubernator sæpe, quos ille voluit, ablegavit, ut magnates aliquos Christianos sibi infensos interficerent; qui ablegati, cum a cunabulis plures addidicissent linguas, se Christianis, eundem religionis cultum simulantes, commiscuerunt, et visa occasione cædem mandatam patrarunt, licet certo scientes, sibi captis acerbissimas perferendas fore pœnas, ut ex Paulo Æmilio lib. 5. d. reb. gest. Franc. referunt Menoch. de arbitr. jud. cas. 360. n. 41. Duaren. lib 2. Disput. annivers. cap. 12.

Unde discimus hos “assassinos” a nostræ ætatis “tromocratis” parum discrepare, neque multum esse cum temporis fluxu mutatos, sed eadem scelera patrare usque in nostrum sæculum.

Quibus dictis, ad ultimas orationes conventiculi factionis Republicanæ vertendum videtur. Inter oratores memoratu dignos primus numerandus est Petrus Thiel, Francofurti natus sed in America eruditus, qui magnam pecuniam sibi comparavit et plurima ad libertates promovendas fecit: qui nuntiavit sese gaudere esse cinædum, esse fautorem rerum conservandarum, esse fidelem factioni Republicanæ. Quod Donaldus Triumphus ipse, qui ultimus contionatus est, roboravit, cum promitteret se cinædos tribadesque et hermaphroditos et eos, qui alterius sexus vestimentis induuntur, defensurum esse a tromocratis Mahometanis (quorum unus nuper Orlandi in Florida civitate cinædos quinquaginta trucidavit). Hac in re Donaldus a plerisque Republicanis dissentit: nam veteres Republicani, aliquando ad Mahometanos quam ad Europæos propiores, malunt cinædos reprimere et priscos mores Americanos fovere, sed novi (ut est Triumphus, qui ad Democraticam potius factionem diu hærebat) Donaldo duce colunt potius novos mores Europæos.

Proxima hebdomade altera factio, quæ Democratica dicitur, suum habebit conventiculum, ubi Hilaria candida ambientis toga honestabitur. Præter duas factiones, de quibus interest, exstant aliæ: et diurnarii nunc mirantur quendam (cujus nominis obliti sumus) aliæ cujusdam factionis nunc a militibus majoris pretii haberi quam aut Donaldum aut Hilariam. Ego autem miror diurnarios adhuc sollicitari de his spectaculis vulgaribus.

Postscriptum

Unum est corrigendum: Hilaria enim noluit vel non potuit exspectare (quod fecerat Donaldus) ut cras nuntiaret quocum ambiret, itaque id nuntiavit hodie, etiam post infausta tromocratæ sivi assassini facinora relata.

2016-07-21

Plura de conventiculo factionis Republicanæ

Hesterna nocte coram reliquiis factionis Republicanæ contionati sunt tres memoratu digni.

Theodoricus Canadensis, rattus (ut medio ævo secundum Cangium dicebantur mures majores) qui ne natus quidem erat in America sed nesciomodo in Senatum irrepserat, diu locutus est, sed non nisi peroratio ullius momenti habetur: nam fere in fine orationis Canadensis hortatus est ne quis die comitiali domi maneret sed ut omnes secundum suam quisque conscientiam suffragium ferret. Id “secundum conscientiam” potius quam “ad dextræ factionis candidatum eligendum” sic interpretantur omnes, ut sibi velit “ad alterius factionis candidatam eligendam.” Nam Theodoricus a Donaldo Triumpho devictus noluit victori favere videri (sive, ut hodie dixit, noluit “catulus servilis videri”); maluit potius omnes fere aperte hortari ut Hilariæ Clintoni faveant. Itaque de scæna explosus ab aliis legatis principibusque factionis spretus est et vituperatus; nonnulli irati etiam in ejus uxorem excandescentes clamitabant “Goldman Sachs” (nomen argentariæ domus malæ famæ, apud quam illa munere fungitur).


Post rattum coaxabat Rana Gingrich, sceleratus bufo quem omnes putaverant (speraverant?) anno 1999º esse mortuum; ille autem nigra quadam arte videtur in annum 2012um, deinde 2016um esse translatum. Omnium, qui coram partibus dextris hoc anno locuti sunt, eloquentissimus videbatur Rana et ingeniosissimus. Candidatus autem creari non potuit, quia anno 2012º inter disceptationes cœperat delirare de castris in Luna ipsa ponendis et muniendis, quare lunaticus jure habetur.

Postremum inductus est Michael Pence, candidatus qui certabit ut propræses sive vice-præses eligatur. Ille parum notus erat (de qua re etiam in contione jocabatur), sed facundus et sibi confidens videtur. Hoc autem studium aliquatenus movit: ejus filius inter classiarios militat. Sæpe enim fit, ut magistratus senatoresque milites ad bella (nec jure indicta nec necessaria) gerenda mittant, sed rarius, ut ipsorum filii militent et obviam hostibus mittantur. Fieri igitur potest ut militantis pater pacem quam bellum malit.

2016-07-19

De conventiculo factionis Republicanorum (die primo)

Cœpit maximum spectaculum factionis dextræ sive Republicanæ agi. Spectaculum certe erit, primum quia nihil ibi agitur nisi quod in antecessum præscriptum est (quis enim nescit Donaldum rite creatum iri candidatum?), deinde quia homunculis tam dextrarum partium quam sinistrarum, quorum quidem de rebus publicis referat, magni momenti videtur habendum spectaculum quasi circense præbere ad moriones publicos publice celebrandos.

Extra amphitheatrum, reclamatores partium sinistrarum frustra et inauditi clamitant. Inter quos heri diurnarii aliquid valde Europæum retulerunt: centum mulieres nudæ et specula tenentes stabant longe a conventu, quæ "naturam rerum” et “muliebrem sapientiam" repercuterent in legatos ad candidatum eligendum congregatos. Quia sapientis mulieris est, ut apparet, in media urbe latronum grassatorumque frequentata denudari et speculum supra caput tenere. Id ipsum sine dubio fecit Socrates.

In amphitheatro ipso audiuntur orationes, quarum præcipuam habuit Melania Triumpha, uxor Donaldi. Hac enim in re maxime differunt Europæi ab Americanis, quod Europæorum nil refert utrum Angela Merkel vel Franciscus Hollande vel alter quidam socialista matrimonio (ritu inter Europæos obsoleto) sit conjunctus necne, sed apud Americanos nemo nisi felicum nuptiarum peritus potest sperare se ad summum magistratum perventurum, quare oportet uxores candidatorum contionari. Sed non necesse est uxoribus orationes suas ipsis componere: non enim moris est Americanis ullam artem colere rhetoricam, unde consequitur ut plerique nesciant orationem scribere nec præmeditari. Sunt nonnulli Europæi qui Obamam stulte laudaverint propter facundiam: sed ille modo legit verba, quæ logographi scripserant. Sic etiam heri Melania legebat illa verba, quæ sibi data sunt a logographis… sed ex illis verbis liquet logographos modo ludificatos esse et Melaniam et factionem dextram: nam illi sententias integras sumpserunt ex orationibus, quas annis præteritis habuit Michaela Obama uxor Barcæ (factionis sinistræ).

Sed id non satis erat… nam quamvis nemo jure possit negare in oratione Melaniæ Michaelæ sententias esse ad verbum expressas, itaque neurospaston partium dextrarum ad numeros sinistrarum partium (ad quas clam pertinere logographus nomine carens videtur) saltavisse, tamen prætextus quidam forsitan excogitari possit, quo factio dextra illud furtum consulto gessisse videatur. Hoc vero quidem excusari non potest:

Logographus enim non solum Michaelæ Obamæ verba surripuit, sed etiam notissimum carmen Richardi Astlei.

Illa autem omnia non sunt nisi prælusiones: avide enim nec sine maizio inflato nunc exspectanda sunt prœlia inter reclamatores armatos. Nam adsunt et bellicosi Novi Pantheræ Æthiopici et permulti birotis automatariis vecti et permulti custodes publici (immo quasi exercitus ad bellum civile reprimendum paratus).

2016-07-03

Quid Joannes-Claudius Juncker de ducibus aliarum stellarum dixerit.

Quamquam omnibus jam notæ sunt orationes, quas coram senatu totius Europæ statim post suffragia pro Brexeundo lata habuit Nigellius Farage, illis tamen majoris momenti habenda videtur hæc una sententia, quam pronuntiavit Joannes-Claudius Juncker:

J’ai vue et entendue et écouté plusieurs des dirigeants d’autres planètes.
Moderatores aliarum errantium stellarum multos vidi, intellexi, auscultavi.

Quæ sententia, quamvis electronicis modis servata ac facile per rete universale spectanda, aliter tamen a grapheocratis Bruxellensibus est publicis litteris mandata memoriæque prodita sæculorum :

I have met and listened to several leaders.
Moderatores nonnullos conveni atque auscultavi.

Incertum est, utrum Joannes-Claudius plus temeti quam solet ante orationem biberit, an apertius quam licet de vita extra telluris fines florente sit locutus. At diurnarii Britanni nunc referunt Joannem Claudium intra annum ab Angelissima Merkel de munere officiisque brexpulsum iri. Eum quodammodo desiderabimus.

2016-07-01

De cancro

Responsum hic apponam feminæ Singapurensi de signis cælestibus scribenti, quippe quod longius sit, quam ut apud illam facile scribi posse videatur.

Cancer

Qui de arte mathematica, ut apud antiquos dicebatur illud parum rationi consentaneum (ut nobis quidem sæculo doctiore viventibus videtur) et quasi insanum studium rerum humanarum cum ignibus cælestibus et longissime remotis conjungendarum, voluerit diligentius inquirere, is nonnihil apud antiquos inveniet aptum quod etiam nostra ætate, quamvis nos in certa legum naturalium indicia et veras rerum causas quam in superstitionem simus propensiores, nihilominus possit colloquio vespertino in caupona vel taberna habendo præbere argumentum jucundum. Itaque nolumus tamquam philosophi superciliosi hanc artem prorsus respuere, sed decet potius nos quædam præcepta leviter stringere, ut quæ colloquiis fovendis utilia videantur. Legendus itaque est octavus Μαθήσεως, quem conscripsit Julius Firmicus Maternus. Ubi gaudemus etiam locum ad Singapurensis sidera, id est ad Cancrum, pertinentem repperisse:

9. Cancer

In prima parte Cancri oriuntur Jugulæ1. Quibus orientibus qui natus fuerit, erit quidem irreligiosus et perfidus, sed ad omne studium venationis applicatus. In retibus feras capiet, aut foveis decipiet, vel variis formidinibus ferroque sectabitur, aut canibus ferarum capiendarum gratia scrutabitur secreta silvarum. Sed et femina si sic nata fuerit, viraginis animo hæc eadem similibus rationibus persequetur. Sed hæc faciet si Mars cum benivolis stellis hunc eundem locum quacumque radiatione respexerit. Quodsi Saturnus hoc idem fecerit, erunt ad omne studium piscationis applicati, ut exquisitis piscationibus etiam marinas beluas capiant. Si vero hoc quod diximus sidus in occasu fuerit, et locum ipsum benivolæ stellæ respexerint, hic qui sic natus fuerit dormiens morietur. Si vero Mars hunc locum viderit, omnia quidem pericula frequenter incurret, sed dormiens acerba morte jugulabitur.

In Cancri parte vicesima septima oritur Procyon. Hoc oriente qui nati fuerint, erunt quidem ipsi ab omni venationis studio separati, verum arma venatoribus aut facient aut parabunt, id est retia venabula sagittas et quicquid ad instructionem eius studii pertinet. Nutrient etiam canes qui ferarum cubilia et latentes latebras præsagis naribus persequantur. Si vero hoc sidus in occasu fuerit, et hunc locum Mars quadrata vel diametra radiatione respexerit, Jovis prospero testimonio destitutum, morsu rabidi canis lacerati simili furoris insani deperibunt, ut aquæ vitantes aspectum, et omnem poculorum horrentes haustum, arescentibus faucibus aquam semper desiderare perhorrescant, aut certe insidias parantes feris ipsarum lacerati morsibus dissipantur.

Animadvertendum videtur quam arte fatum cum sideribus conjungatur his in paragraphis: nam altera paragraphus, quæ a Jugulis exoritur, etiam desinit in verbo jugulandi; et altera a Procyone (="ante canem") ad morsum rabidi canis progreditur. Sed jugulandorum inter somnia hominum et rabidorum canum infelicitates necnon perfidiæ nomen prætermittamus tamquam mendacia mathematicorum: nobis autem majoris momenti videtur habendum hoc: quod, qui Cancri sideribus aut orientibus aut occidentibus nati sunt, fere omnes fiunt venatores periti et scrutatores secretorum (nec solum, ut opinio nostra fert, silvestrium). Itaque venatrix mira virtute et fortitudine prædita est Singapurensis, sideribus tamquam naturæ ipsius nuntiis non nisi vera declarantibus.

In altero loco Firmicus singulas partes sive gradus, qui in Cancro reperiuntur, breviter tractat, quem locum nolo hic repetere atque exscribere, nisi ut dicam me sperare ad feminæ Singapurensis vitam verissime spectaturam esse sententiam hanc:

In parte autem vicesima quinta Cancri qui nati fuerint, Luna praesente, vel radios commodante, erunt omni felicitate provecti.


Jugulæ
Jugularum nomen plerumque dicitur in sidera baltei Orionis, sed apud Manilium in quinto Astronomicon legimus potius versus quosdam de aliis Jugulis quæ in Cancri parte sinistra reperiuntur.

Hic, postquam omnia alia jam sunt dicta, notandum videtur aliquid deridiculum, quod Henricus Lidell et Robertus Scott admiserunt in suum lexicon linguæ Græcæ, quod inter Anglice loquentes adhuc in usu manet. Nam qui in lexici illius paginis quæsiverit quid sibi velit id sæpe apud Firmicum repertum "Myriogenesis," inveniet apud Liddell et Scott responsum longe a vera verbi significatione remotum. Paulo melius apud Lewis et Short, lexicographos Latini sermonis. Μυριογενέσεως autem titulo inscriptus erat liber, quem Firmicus in octavo Μαθήσεως compendi fecit: quæ Μυριογένεσις totum cælum non solum in trecentos sexaginta gradus (sive, ut Firmici ipsius verba referam, "XXX partes duodecies junctas"), sed etiam singulos gradus (sive singulas partes) in minuta sexaginta dividisse et singula explicavisse fertur. Unde consequitur ut minutorum unum et viginti milia et sescenta, in quibus oriuntur et occidunt sidera quæ mortalibus fata regere putantur, in illo libro tractata sint, quare inscriptus est Μυριογένεσις sive Myriogenesis.

2016-06-30

De vocibus raris

Nuper femina Singapurensis questa est de nominibus raris et novis apud Petronium sæpe repertis; suspicor eam de nominibus loqui ciborum. Scio mihi quidem sæpe molestum esse nova atque inusitata (et sæpe mihi inutilia) verba cibaria et coquinaria discere. Non enim cœpi sermonem Latinum ideo discere, ut vitam tererem de "patina zomoteganon" vel "tisano barrico" vel "pultibus tractogalatis" loquendo. Immo sæpe nescio cur cœperim, et nonnumquam suspicor vitam meam longe meliorem futuram fuisse, si argentariam artem lucri faciendi, ut quæ veris et vivis hominibus in mundo prodesse possit, potius colerem quam umbratiles ineptias philologorum.

De verbis obscuris conferendus videtur hic locus, e Plauti Epidico sumptus, unde discimus etiam antiquis fuisse molestum nomina vestiara quotannis novata discere.

PERIPHANES
Viden veneficam?
EPIDICUS
Sed vestita, aurata, ornata ut lepide, ut concinne, ut nove.
PER.
Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam?
EP.
Inpluviatam, ut istaec faciunt vestimentis nomina.
PER.
Vtin inpluvium induta fuerit?
EP.
Quid istuc tam mirabile est?
quasi non fundis exornatae multae incedant per vias.
At tributus quom imperatus est, negant pendi potis:
illis quibus tributus maior penditur, pendi potest.
Quid istae, quae vesti quotannis nomina inveniunt nova?
Tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium,
indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam,
subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum,
cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum—gerrae maxumae.
Cani quoque etiam ademptumst nomen.
PER.
Qui?
EP.
Vocant Laconicum.

2016-06-29

De electronico indice paginarum

Rogavit nuper femina Singapurensis an indicem haberem omnium discipulorum magistrorumque, qui commentarios vulgarent in reti universali. Non habeo. Sed indicem conscripsi paginarum mihi notarum, in quibus commentarii Latine exarati reperiuntur; deinde hunc indicem in formam "OPML" vocatam redegi. Nam indices hujusmodi, ratione OPML instructos, intellegunt nonnulla programmata sicut Feedly et Reeder et Thunderbird et Newsbeuter.

2016-06-28

Matthæi Renzi sententia de bono et malo

Apud antiquos jure Latii comprehendebantur connubium, commercium, jus migrationis: quorum duo præcipue, videlicet commercium et jus migrationis, tractantur a nostræ ætatis hominibus, qui in re publica versantur. Hodie enim inter acta diurna legi sententiam Mattæi Renzi, summi magistratus Italorum (tertii qui post Silvium Berlusconi nullo populi suffragio creatus est), qui, cum Jeremias Hunt Britannorum minister saluti publicæ præpositus scripsisset se censere Britannis commercio cum ceteris Europæis gentibus fruendum libero sed jus migrationis in formam Britannis commodiorem reformandum, diurnariæ de illa re percontanti respondit hoc:


Mea opinione fieri non potest ut aliquis civili communitati conjungatur tantum in rebus bonis, nec malis. In unaquaque familia, qui in familia consociatur, eum oportet et bona et mala accipere. Fieri non potest ut loquamur de commercio nisi etiam accipiamus consensum de migratione. Fieri non potest ut ad communitatem spectemus de re œconomica sed non de moribus et officiis.

Quodsi verba Matthæi Renzi recte intellegimus, commercium habendum est bonum, malum vero jus migrationis, sive ea placita de jure migrationis quæ nunc in Europa valent. Cur igitur, si secundum etiam magistratus sententiam cives Europæi damnum quoddam et detrimentum e migratione accipiunt, non vult idem magistratus cavere ne cives illud detrimentum capiant? Nonne prudentis et sapientis est vitare malum, quod non solum percipitur et cognoscitur sed etiam coram diurnariis et populo a magistratu malum esse dicitur? Magistratus, si existimat aliquid esse malum, cur vult cives idem malum pati?

2016-06-25

De Brexitu

Eloquens puella Singapurensis pergit de Donaldo Triumpho1 scribere. Quod laudandum videtur, et præcipue quod more satyrico scribit de homine plerumque ridiculo cui tale genus scribendi est aptum. Animadvertendum autem videtur hoc: Donaldum non solum unam duxit, quæ pone velum ferream, quæ dicitur, nata erat, sed duas. Et nimis videtur tyranno favere Russorum. Quas ob causas suspectus est habendus.

Sed parum referre videtur utrum Donaldus an Hilaria palmam ferat: neuter enim tam bonus est, ut de populo bene mereatur, neque tam malus, quam ab adversario diurnariisque (qui iamdudum diurnarii esse desierunt et histrionum partes agere coeperunt) depingatur. De rebus Americanis et futuris magnam spem habeo: nam in Republica more populari moderata non omnia de uno magistratu pendunt: talis enim condicio potius est tyrannidi propria.

At maioris momenti habendum videtur id, quod modo in Britannia factum est. Nam post diuturnum certamen tamen evenit, ut populus Britannicus sibi constituerit a regimine Europæo desciscere. (De hac re scripserant et Mercatorius Reginaldus et Pastrix.)

Nam populus Britannicus locutus est: et est divisus. Eruditiores et urbani et Caledonii et Hiberni volunt in Europa manere, alii vero eos superaverunt. Idem discrimen etiam in populo Americano videmus: urbani a rusticis, eruditi a minus eruditis, pauperiores a divitioribus longe discrepant. Id ipsum e numeris suffragiorum apparet et in Britannia et in America. Sed pauci, qui ullam rempublicam aut moderantur aut moderari volunt, hoc discrimen videntur existimare esse animadvertendum. Hac quidem in re, quamvis in aliis morio potius quam candidatus videtur, ceteris longe antecellit Triumphus: qui inter Americanos solus intellegere videtur populi dolorem. Immo quamvis dives esse ducitur, Triumphus minimo pretio ambit magistratum, cum Jebediah Bush longe maius thesaurum deperderit intra menses, Hilaria etiam maius pergit effundere: nam non opus erat Triumpho præconia televisifica edere nec multa solvere sed simplices tantum sententias proferre, quæ quasi acu dolorem populi tangeret, ut alios suæ factionis vincerent et Hilariæ se præberet rivalem: adeo recte de animo populi judicavit Triumphus. Sunt enim nonnulla in republica vulnera quæ diu suppurant: sunt revera cives qui muneribus et quæstu egent, sunt priscæ leges quæ a magistratibus consulto negleguntur, sunt qui novas leges ad detrimentum civium et emolumentum ditissimorum moliuntur, sunt difficultates quae vitari potuerunt, sunt et qui lucrum e civium dolore sibi parant. Triumphus, quamquam nil aliud intellegere videtur, hæc saltem comperta habet et in orationibus prædicat, unde manat tota ejus auctoritas.

Nec deest Europæ talis dolor civilis. Videmus enim Pegidam factionem in Germania orientali gliscere, ubi cives, qui quondam speraverant se cum occidentalibus sociatos meliorem vitam adepturos esse, hac ipsa spe frustrati in iram sunt versi contra alienigenas, quos occidentales videntur magis diligere quam Germanos orientales. Videmus UKIP et FN et Jobbik et alias dextrarum partium factiones florere præcipue inter cives, qui existimant sese neglegi cum nobiles et præpotentes animos suos in alienigenas, in alienas terras, in suum lucrum vertere malle videantur. Europa enim, sive illud somnium Europæ quod tantum eruditi et urbani et præcipue divites concipiunt, multos Europæos neglexisse, immo etiam sprevisse videtur… saltim illis civibus videtur, qui esuriuntes vident alios a moderatoribus libentissime excipi. Quid enim debet de "solidaritate" quæ dicitur existimare Græcus juvenis, qui ob austeritatem a Germanis impositam munere caret nec pecuniam meretur ut semet ipsam alere, ne dicam familiam condere possit? Qui videt Bruxellenses edicere Syrios a Græcis excipiendos? Et mirantur stulti Bruxellenses "Auroram Auream" vigere. Immo, quæ urbaniores et eruditi et bene pasti ethnicæ rabiei sive odio alienorum ascribunt, ea potius creverunt e radicibus pecuniariis sive œconomicis et ipsa quasi culta sunt a Bruxellensibus et argentariis Europæis: nam paupertas invidiam gignit. Semper paupertas invidiam genuit, etiam apud antiquos, et semper gignet: hoc enim inter ferreas leges humanitatis est scriptum, sed neglegitur ab illis qui hodie putant se posse leges ferre. Qui vult rempublicam moderari stabilem, eundem oportet curare ut maior pars civium credat sese satis habere necnon etiam sperare sese satis habituram: nam stabilitas spe constat. Hoc vero ignorant rectores Europæi, qui non de civibus ipsis sed de debitis et tributis et schedulis chartaceis potius sollicitari videntur. Ubi apertius, quam tunc, cum Græci penuria coacti pæene desciverunt ab Europa? Id quod jam vidimus eosdem Germanorum diurnarios hortatos esse, qui timuerunt ne Angli divites desciscerent.

Brexitus, sicut multa alia detrimenta, vitari potuit: tantum oportuit moderatores Europæ semper ante oculos habere cives (nec subjectos, nec numeros) suos, nec tantum divites urbanos eruditos sed omnes. Potest etiam inter Americanos Hilaria Donaldum devincere, si eam rationem cives tuendi sequatur. Sed cæci sunt, qui in republica versantur.

Aut nimis bibi ego ipse.


  • Triumpho] Equidem a Joël dissentio, qui false, mea quidem opinione, dixit Drumpf esse nomen Donaldi natalicium. Nam nec Donaldus nec pater ejus usus est eo nomine: sed fieri potest ut Fredericus ejus avus etiam nuncupatus sit Drumpf. Permulti in Americam sæculis præteritis advenerunt, qui nomina mutaverunt quo facilis Anglice enuntiarentur. Alii inter bella totius mundi consulto idem egerunt ideo, ne ad sceleratos Europæos potius quam ad innocentes partes Americanas pertinere viderentur. Itaque non natalicium fuit Donaldo id nomen, qui natus est "Donaldus Triumphus" nomine, quamquam avus et abavi sic appellabantur. Donaldo ipse non faveo (nec Hilariam, nec Bernhardo), sed non ideo censeo falsa de eo dicenda.

2016-06-21

De Michael Sandford Britanno, qui nuper affectavit Donaldum Triumphum candidatum occidere

Michael Sandford comprehensus.
Michael Sandford comprehensus.

Michael Stephanus Sandford, adolescens undeviginti annos natus et subjectus reginæ Britannorum, est die Saturni Campis in Nevada civitate comprehensus, cum conatus esset Donaldum Triumphum candidatum, qui summum magistratum Reipublicæ sibi ambiret, occidere.

Confessus est Sandford semet in fines Reipublicæ pervenisse abhinc annum et dimidium, neque ad tempus in antecessum destinatum discessisse, sed contra leges remansisse: est igitur alienigena illegitimus, ut dicitur. Qui primum in Nova Cæsarea civitate habitavisse, deinde in Californensium urbe Sancti Bernardini. Semet ab illa urbe Campos iter fecisse eo consilio, ut candidatum interficeret, etiam tesseram emisse ut Phœnici in Arizona civitate idem temptaret, si Campis res maneret infecta.

Michael refertur autismo sive eo defectu laborare humanitatis, quo homo parum amoris erga alios homines ostendere vel etiam concipere possit. Diu nullo munere functus esse nec quæstum honesto sudore more Americanorum meruisse, sed rædam Bavaricam gubernavisse: itaque aut fraude aut patrimonio aut stipendio quodam a Britannis accepto vixisse. Qua ræda vectus Campos advenisse, campos sclopetarios petivisse ubi disceret manuballista uti.

Donaldus Triumphus contionem habet Campis.
Donaldus Triumphus contionem habet Campis.

Die autem Saturni Campis ad domum aleatoriam “Insulam Thensaurariam” dictam advenit, ubi Donaldus contionem habiturus erat. Inter orationem temptavit manuballistam furari custodi publico, eo animo ut semel bisve glandes plumbeas ad Triumphum mitteret antequam ab aliis publicis custodibus satellitibusque candidati ipse cæderetur: quæ omnia exsequere non potuit statim comprehensus, cum conatus esset manuballistam custodibus surripere. Vinculis alligatus et de contione in carcerem deductus omnia libenter confessus est, necnon minatus est sese iterum temptaturum candidatum trucidare si liberatus esset. Non ante judicium liberabitur; et secundum leges Repibulicæ, fieri potest ut decem annos in carcere teneatur.

Non divuglata est causa, ob quam Sandford vellet Triumphum occidere: sed et alienigenæ illegitimi necnon etiam intemperatiores adolescentes Americani, qui sese existimant copia bonorum esse oppressos et ea libertate atque æquitate oneratos quas inquilinæ subeundis immigrationis periculis sibi petunt, sæpe in candidatum reclamaverunt. In California civitate nonnulli vias occluserunt, vexilla Americana combusserunt, non solum contumelias sed etiam ova aliasque res in fautores Donaldi jecerunt, decantantes elogium illud “Amor odium triumphat.” Nullus vero reclamator amore commotus ante diem Saturni candidatum interficere temptavit.

Reclamatrix vexillum Americanum comburit.  In tunica inscriptum est,
Reclamatrix vexillum Americanum comburit. In tunica inscriptum est, "Triumphe, morere."

2016-06-19

Domina Grammatica Immisericors



Peccatum minutum

Qui more tralaticio artem grammaticam potius quam linguam Latinam discunt, ii tantum locutionibus quibusdam brevibus atque in antecessum paratis amare queunt. Non sine peccato minuto.

De amicitia e suspicione orta

Sæpe suspiciosus sum: quod nescio an vitium sit an virtus, cum deprehendam perpaucos esse, qui sine mendaciis vivant, neque eos feliciores videri quam qui sæpissime mentiantur.

Olim, dum ego solus (sed non sine libro ante proximam scholam legendo) in popina discipulis frequentata ceno, subito juxta me consedit discipula mihi ignota, subflava, non adeo speciosa ut ideo pulchritudinis mentio fieri debere videatur, sed quæ in oculis et gestu et præcipue voce aliquid raræ calliditatis promittere videbatur, id quod etiam magis quam species studium excitat. Eam nuncupemus "A.” Primum dixit A. se in litteras Anglicas incumbere; deinde mihi de quibusdam fabulis Shakespearianis roganti respondit se comœdiis delectari, quia ridere penitus amaret, tragœdias vitare, ut quæ tristes essent, nescire alias, quæ historicæ dicuntur, esse scriptas. Statim suspectam eam habui: nam quæ primum callida visa erat, dein stultior quam homines esse solent eadem videri velle videbatur.

Eam postea raro videbam, deinde omnino non vidi per annum, fortasse diutius. Ejus pæne oblitus eram, sed quadam nocte contubernalis, discipulus artis medicæ et "fraterna," ut ajunt, fatuitate præditus (sive oneratus?), quocum ea saltem æstate (nec, Deo gratias, diutius) versabar, novam puellam domum duxit, quam paulo antea eodem die in thermopolio caffeario cognoverat. Non miraberis, lector, eandem A. fuisse: sed obstupefactus miraberis contubernalis imprudentiam.

"Ea," inquit, "hodie juxta me consedit in thermopolio; cœpimus scacis ludere. Pol! Stultissima est puella! Vel potius flavissima! Tales maximopere mihi quidem arrident! Nescio cur supercilia sic contrahas. Facillime enim eam vici in unoquoque et omni ludo; lusimus multoties, et ego eam identidem superavi, aliquando non nisi quinque sexve latrunculis motis! Itaque voluit me comitari domum! Puellæ tam stultæ et flavæ postulanti quid recusabo?"

Cui respondi, "Si existimas istam abs te victam esse, non solum falleris sed plane nescis etiam nomen ludi, quo illa tecum ludebat."

Contubernalem nihil (ut solebat) intelligentem una cum puella ego reliqui: nam æstate hæc omnia fiebant, et singulis fere noctibus mihi opus erat in pistrino munere fungi, ne in desidiam (et penuriam) inciderem. Justum porro videbatur sinere A. victricem sua præda artibus dissimulandi, ut apparebat, capta frui. Puto autem eam tæduisse fatui medici post solem ortum, itaque ad segetem fertiliorem et arva aliena transisse: nam numquam ea æstate illam iterum vidi.

Post annum, cum novam domum sine contubernali conduxissem, didici eandem puellam A. quodam fortunæ lusu idem fecisse et prope me habitare. Nunc non recordor quemadmodum hoc didicerimus, sed cœpi eam aliquando in vicinia videre, et illa etiam didicit me non procul versari. Itaque quadam nocte, post mediam noctem, dum ego ipse cum amico (quem S. dicamus), discipulo artium mechanicarum, latrunculis ludo, ad januam subito apparuit A.: quæ primum nos paulisper spectavit, deinde dixit se velle mecum scacis ludere.

Memineram eam suspectam dissimulationis videri habendam, neque in hac suspicione sum falsus. Nam inter primum ludum, quotienscumque unum e latrunculis meis capere potuit, se a meis abstinuit et alterum e suis in periculum mortis movit. Quibus visis primo subridebat S., donec ego in vicem recusabam ne ludificatricis latrunculos caperem neve meos periclitarer: dein vero irascebatur S. Qui obstupefactus, "Stulte!" inquit, "Potuisti reginam ejus capere: ineptissime ludis!” Cui tantummodo respondi me, quod agerem, id consulto agere.

Primo et consternata videbatur A., quæ diligentissime atque enixe conabatur in ludo vinci: deinde, ut animadvertit me agere ne damnum suis latrunculis inferrem neve eam vincerem, sed tabulare prœlium sic gerere ut victoria neutri fieri posse videretur, consciens subridebat. Secundo in ludo desiit dissimulare: et S. mirabatur eam tam cito didicisse non solum prudenter ludere sed stragem per tabulam facere. Nam ille, sicut contubernalis medicus, parum suspiciosus erat. Ego vero non miratus sum, ut qui non cæcus essem. Neque A. suum ingenium postea dissimulavit.

A. sæpe recurrit meam ad januam, semper multa de nocte: quod in mentem primum tibi occurrit, lector inverecunde, noli suspicari. Volebamus tantum ludere, id est, contemplari, præsens loqui—neque umquam tædiosa videbatur. Immo et tamquam altera Diotima me docuit non amorem corporis sed "libidinem ingenii,” ut ipsa dicere solebat: et librum Nomen Rosæ inscriptum, quem mihi quasi enchiridion hujus cupidinis commendavit, adhuc in pegmate servo. Diu et servabam et mecum in bulgula gerebam carmen, quod mihi panxit (id quod nulla alia femina umquam fecit) et quod tandem post multos annos surreptum mihi erat una cum bulgula—dubito an ullius pretii fuerit carmen furi, quare maxima et pessima mihi videtur jactura. Etiam me musicæ jassiacæ imperitum docuit Carolum Mingum auscultare:

Aliquando et S. amicus se colloquiis nostris conjunxit et nobiscum poposcit fercula e popina Sinica. Sinensis ipse erat, et pelliculas cinematographicas Sinicas nobiscum partitus est, quas una multa de nocte spectaremus. Sed illa spectacula fere omnia altero quodam sermone (Quantuniensi fortasse?) edita erant atque illo (Mandarinico), quem S. intellexit, neque ille Anglice sat celeriter legere potuit, ut titulos sub imaginibus positos intellegeret: itaque ego et A. solebamus invicem titulos Anglicos legere et quasi partes histrionum agere, ut S. audiendo sciret quæ dicta essent. Sic nocturnæ horæ inter amicos olim terebantur.

Domina Grammatica

img-alternative-text

2016-06-12

Apud Platonem in Timæo legimus:

Καὶ μὴν ὅτι γε τὰ μὲν τῶν ἀγαθῶν θρεπτέον ἔφαμεν εἶναι, τὰ δὲ τῶν κακῶν εἰς τὴν ἄλλην λάθρᾳ διαδοτέον πόλιν… (19a)

Ultima verba sic intelligo: filios malorum clam mittendos esse in alteram urbem. At aliter videntur interpretati esse multi:

img-alternative-text
img-alternative-text
img-alternative-text
img-alternative-text
img-alternative-text

Quomodo explicare possumus has varias atque inter se diversas interpretationes? Ipse imperitior sum rerum philosophicarum, ut quidquam pro certo statuam, sed ad mentem (quamvis parvam atque ignorantia sæptam) duo occurrunt.

Primum, omnia vel dicta vel scripta imitari alia ac repræsentare: verba non esse facta, nec verba Latina Anglicave esse verba Græca. In septima epistola, quæ aut jure aut false Platoni adscribitur (nec refert an recte, dummodo auctor doctrinam Platonis tenuerit), feruntur esse in rebus intellegendis quinque: primum nomen, ratio, imago, unde et scientia sive intellectus oriuntur, postremum res ipsa, quæ non eadem est ac nomen, ratio, imago, neque etiam atque intellectus rei. Imagines autem apud Platonem reperiuntur permultæ, nam non solum fabulæ (ut id Atlantidis insulæ) in colloquiis narrantur sed etiam colloquia ipsa conscripta imagines sunt colloquiorum, quæ Plato fingit homines habuisse.

Itaque interpretationes, quæ vulgo proferuntur, etiam imagines sunt colloquiorum, quæ Græce conscripsit Plato et quæ ipsa sunt imagines. Neque fieri potest ut imago sit verissima, sed tantum verisimilis. Interpretes videntur voluisse Platonis verba in Timæo expressa ad ea accommodare, quæ in Republica inveniuntur: nam ibi altera imago offertur civitatis fictæ, quam nonnulli Callipolim vocitant. Sed illa imago est altera: et hæ imagines inter se aliis in locis dissentiunt. Quare aliquando invenimus mundum a Platone dici anima esse præditum (mortali in Politico, immortali in Timæo), aliquando non (ut in Phædone): nos non debere putare Platonem sæpe sententiam suam de vera natura mundi mutavisse, sed imagines potius varias nobis ostendisse, quibus comparatis nos possemus de ipsa natura rerum meditari. Plato enim non conatus est id, quod Dionysius in septima epistola fertur male perpetravisse, ipse absolvere: videlicet intra unius libri pagellas totam et veram naturam mundi explicare, sed potius imagines varias tamquam umbras veritatis in spelunca offerre lectoribus, quorum esset de his umbris disceptantium temptare conjecturas facere de veris rebus umbrarum significationi subjacentibus. Stultum igitur videtur Timæum ad Rempublicam accommodare aut Rempublicam ad Timæum: nam philosophus (qui sapientiam non possidet sed cupit) in utroque colloquio non vera, sed imagines verorum attulit. Quia imagines veritatis sunt, eæ debent quodammodo similes et verisimiles esse, sed quia imagines sunt, etiam mancæ et imperfectæ: quare non eandem describunt civitatem, sed similem.

Oportet igitur Platonis ipsius verba legere, quæ in codicibus reperiuntur, neque ea emendare ut aliis colloquiis magis consentanea esse videantur: εἰς τὴν ἄλλην πόλιν velim dicere Latine reddendum "in alteram civitatem”: et in unam (et certam, τὴν) civitatem.

Deinde Platonem non totam doctrinam litteris mandavisse: quod variis in locis (ut in Phædrone) ipse, qui minus fidei litteris quam colloquiis viva voce habendis tribuerit, negare videatur. Immo illi, qui in esotericam doctrinam sive viva voce traditam incumbunt, referunt Platonem nonnulla celavisse, sicut illud de uno et duobus. Id "unum" pro concentu sive harmonia dicitur: nam unitas rerum ad formas veriores spectat, unde res oriuntur. Id "Duo” autem in illis dicitur, quæ quoddam discrimen sensibus præbent, ut res majores et minores, sive meliores et pejores. Nam ubicumque duo sunt, comparatio inter ea fieri potest, ut inter majus et minus, unde etiam differentia deprehenditur. Sic suspicor nos debere civitatem, quæ in Timæo nobis ostenditur, intellegere non solam esse, sed unam e duobus, quarum una ad harmoniam consulto tendit, altera (a prima quidem) dissonat: et "malos” pueros a primæ civitatis normis discordantes ad eam alteram esse mittendos.

At fieri potest ut nimium temeti biberim et nunc balbutiam.

2016-05-22

Conor nonnulla, quæ ob angustias temporis pratermisi, nunc legere cum dormire neqeam. Conor etiam solatium invenire in vino. Itaque quasdam breviores annotatiunculas hic congessi.

Nonnulli Hispani brevissimas fabulas composuerunt, quas vocant "micronarrationes.” Memini tales fabulas apud Sinenses appellari 一袋烟小说 sive fabulas quæ legi possunt intra breve illud spatium temporis quo fumus unius fistulæ nicotianæ penitus exhauritur. Quibus dictis, nunc irem fistulas emptum ut more Sinico breves quasdam fabulas una cum fumo tabacino sumam: sed aliquis rogavit ne quid tam nocivam agerem. Insolitum hoc: nam plerique amici nil curant utrum fumum bibam necne. Tam propter novitatem monitus quam dignitatem monentis, præcepto pareo: itaque fabularum magnitudinem non metiar ratione Sinica. Ut verum confitear, volo fumum iterum gustare: sed ea voluptate facile capienda malo præcepta mihi mandata, quamvis difficiliora, sequi: nam data sunt ab homine cujus sententiam maximi æstimo.

Iconoclastes scripsit de aqua et vi quæ Coriolis dicitur. Quæ scripta sunt, falsa etiam sunt: vis enim Coriolis minima est, nec potest nisi magnas tempestates, quæ permulta milia passuum tendunt, vertere.

Singapurensis quædam, quæ nuper cœpit Latine scribere, de ludis latrunculorum aliquid lepidum composuit. Quod ad memoriam vocat aliquid oblivione diu obrutum, quod forsitan olim narrem. Ne hujus rei iterum obliviscar, ebrio videtur hæc annotatio apponenda, quamquam dubito an mane etiam has breves me scripsisse meminerim.

Eadem puella videtur æstimare Fruticem sive Bush ejus nomine primum olim aliquid fecisse laude dignum propter finem in bellum "frigidum” (ut ajunt) positum. Adfuit ille tunc. Nescio an ullis rebus interfuerit. Immo magis memorandus videtur propter bellum, quod in Chaldæos gessit, et quod filius ejus post decem annos rursus suscepit.

2016-05-19

De ultimis quæstionibus Tarsiæ

Nonnullis studium movisse atque hodie movere videntur quæstiones, quas Tarsia Apollonio posuit in Historia illustris illius Tyrii.

Sunt enim qui velint fabulas subaudire a Flavio Josepho narratas, in quibus Εἴρωμος rex Tyrius et Σολόμην filius τοῦ Δαυίδης inter se certabant aenigmatibus proponendis respondendisque, tam pro pecunia sponsa quam ad regiam sapientiam demonstrandam. Quod certe convenit cum initio Historiæ, in quibus capitulis Antiochus rex crudelis Antiochiæ civitatis quæstionem alteram proposuit: nam Hierosolyma excisa Judæisque dispersis, præcipua et principalis urbs Syriæ fuit Antiochia.

At ipsis in ænigmatibus est quædam ratio et ordo: permulta enim ad vitam Apollonii spectare habentur, et quæ minus facile sic intelleguntur etiam desunt alteri recensioni sive redactioni, quæ RB dicitur.  Suspicor autem ipse, qui libenter credam multa in illa Historia neque ad Christianos neque ad Isidem (quam GAA Kortekaas, homo nonnumquam in scriptis insanus, perdite amavisse atque in annotationes ad Historiam sine justa causa inseruisse) pertinere, sed potius ad philosophiam Platonicam et eam quæ Neo-Platonica dicitur.  Sic etiam de ultimis quæstionibus:

  1. Nulla mihi certa est, nulla est peregrina figura.
    Fulgor inest intus radianti luce coruscus,
    Qui nihil ostendit, nisi si quid viderit ante.
  2. Quattuor aequales currunt ex arte sorores
    Sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus.
    Cum prope sint pariter, non se pertingere possunt.
  3. Nos sumus, ad caelum quae scandimus alta petentes
    Concordi fabrica quas unus conserit ordo.
    Quicumque alta petunt, per nos comitantur ad auras.

Primum enim ænigma describit speculum, quo apud Platonem in undecimo Reipublicæ utitur δημιουργὸς qui omnia omnium artificum facit necnon omnia e terra oriunda et animantia omnia, tum alia cum semet ipsum, immo etiam terram ipsam facit et cælum et deos et omnia quæ in cælo et apud inferos reperiuntur.  Deinde rotæ ad memoriam vocant aurigam animæ, quam in Phædro legimus equis nigro atque albo trahi.  Postremum scala, quam Kortekaas ad somnium Jacobi refert, potius quærenda videtur in Symposio: nam Socrates voce Diotimæ usus περὶ τῶν τοῦ ἔρωτος ἐπαναβασμῶν sive de gradibus amoris allegorice disseruit.  Ob allegoriam, quo genere scribendi gaudebat Plato, notissimi sunt hi loci tres: quare miror Kortekaan, ut qui commentarium suum nullam ob aliam causam scripsisse videretur quam ut identidem decantaret fundamenta Historiae Apollonii esse Græca, nullam mentionem fecisse horum operum Platonicorum, cum Tarsiæ ænigmata tractaret.