2016-01-03

De amore capnophilo

In libello quodam inveni carmen breve, quod appositum est; illud carmen per paginas tendit quattuor, quas insequuntur paginæ centum quattuordecim annotationum; præficiuntur autem undesepuaginta paginæ prolegomenorum. Palladius Philocharis, qui carmen "repperit" et commentario "philologico æsthetico ethico" illustravit, Vindobonensis videtur fuisse et vulgo Anton Joseph Stein appellatus. Libellus ipse editus est Vindobonæ anno 1829º.

Placet varias ob causas carmen hic repetere.

Amor Capnophilus.

Scandit Amor nūper, Charitēs vīsūrus, Olympum:
   in terrīs multum namque morātus erat.
Spīcula nulla sonant humerīs, sed fēta tabācō
   pyxis, fūmificīque in pharetrā tubulī.
Vīderat in terrīs deus hæc, didicitque, supellex
   mammæ ubi dēsuētōs ista decet puerōs.
Obvius it Charitumque chorus, frātremque salūtat:
   corripit insolitās advenientis odor.
Pyxida Amor prōfert, aperitque et præbet apertam
   Euphrosynæ: „Bīnīs en cape dīgitulīs1
pulveris ambrosiī mīcās, et nāribus haurī!“
   Sīc ait, exemplō dum præit2 ipse suō.
Adspiciunt Charites turpantem pulvere nāsum:
   cōnspurcat faciem sordida prōluviēs.
Offēnsæ adspectū sē avertunt, pyxida fœdam
   horrentēs castā vel tetigisse manū.
Quod mīrātus, Amor tubulum dē tegmine prōmit,
   et silicī optātōs excutit igniculōs:
queis herbam īnflammāns, animam pellitque trahitque,
   et justum tubulī rīte patrāvit opus.
Exhālat tepidōs perque os nārēsque vapōres:
   pūtida dē fūmīs aura Mephītin olet.
Tum spuit et screat et tortīs madidīsque labellīs.
   Effūtit vastō mūtila3 verba sonō.
Intereā nimbōs buccīs turgentibus efflat,
   sulphuris in mediō turbine luxuriāns.
At vīrus nitidōs Dīvārum mordet ocellōs,
   ambrosia et dīrus polluit ōra vapor,
et Cācum Charitēs vel adesse Typhōëa crēdunt
   ignivomum, subitō corripiuntque fugam.
Obstupuit puer, et, modo quās jactāverat artēs,
   ingrātās tenerīs esse vidēns Charisin
adreptam īrātus jam pyxida spargit in aurās
   et pedibus calcāns comminuit tubulum,
et pharetram frangit, quod et hæc fœtēbat odōre
   pestiferō ætheriās īnficiente plagās.


  1. dīgitulīs] prima littera vocalis in "digitulus" erat corrpienda
  2. præit] miror id "dum præit" esse dactylum.
  3. mūtila] "mŭtila" potius

2 comments:

  1. Prima ex fronte carmen esse in amorem Iohannis Reuchlin compositum perperam putaui. Errore sublato, id attente legam, nam etiam uarias ob causas studium mouet meum.

    ReplyDelete
  2. Prima ex fronte carmen esse in amorem Iohannis Reuchlin compositum perperam putaui. Errore sublato, id attente legam, nam etiam uarias ob causas studium mouet meum.

    ReplyDelete