2016-01-23

De hypozoniis

Cum Rosa apud Twitter mentionem fecisset περὶ τῶν ὑποζωνίων, litteras Græcas perlustravi ut exempla huius vocabuli invenirem. Lexicographus enim umbraticus quidam, cui numquam contigisse videtur ut τὴν παρθενίην ζώνην λύσειε itaque nescivit quid "sub zona" quærendum latitare, voluit pro gunna (voce olim apud Anglos usitata) sive "gonna" dicere ὑποζώνιον diminuativum ab eo, quod est ὑποζώνη.

At apud auctores Græcos id ὑποζώνιον legimus non nisi semel, et nomen est adjectivum. Nam Joannes Laurentius Lydus Philadelphus in libro De magistratibus populi Romani hæc scripsit:

σῖκαν δὲ τὸ ὑποζώνιον ξίφος Ῥωμαῖοι καλοῦσιν, ἐξ οὗ σικαρίους τοὺς κρεουργούς…

Quæ verba Latine reddi possunt:

"Sicam" autem gladium, qui sub cingulo geritur, Romani vocant, unde "sicarios" carnifices…

Nunc igitur quærenda videtur femina sub cingulo armata…

No comments:

Post a Comment