2016-01-04

Varia de specioso errore rerum naturae

In principio Historiæ Apollonii regis Tyri sic describitur filia Antiochi:

Is habuit ūnam fīliam,
virginem speciōsissimam,
in quā nihil rērum nātūra exerrāverat,
nisi quod mortālem statuerat.

Sunt qui dicant Historiam illam non ab initio esse Latine conscriptam, sed e fabula Græca potius in Romanorum sermonem versam. Quæ opinio aut vera aut falsa esse potest: sed illa sententia jam allata mihi quidem imperito atque indocto videtur inscriptiones redolere sepulcrales, quas mariti parentes fratres Romani in uxores liberos sorores composuerunt (nonnumquam versu senario):

  • ex quā nihil umquam doluī nisi cum dēcessit
  • dē quā nihil umquam doluī nisi cum mortua est
  • dē quō nihil doluī nisi quod mortuus est
  • dē quō nil umquam doluit nisi quod mortuus est
  • dē quā nihil doluit nisi mortem
  • dē quā nēmo suōrum umquam doluit nisi mortem
  • dē quā nullum dolōrem nisi acerbissimae mortis eius accēperat
  • dē quō questa sum nihil nisi ūnam mortem
  • dē quā nihil conquerī potuit nisi quod celerī fātō intercepta sit
  • nihil umquam peccāvit nisi quod mortua est

Quibus recitatis, non longe abesse videtur sententiola illa in filiam regis dicta: quippe quæ ex iisdem partibus constet: primum præpositione et pronomine relativo, deinde “nihil,” tunc quadam voce ante verbum temporale posita, deinde “nisi quod,” postremum verbis quæ ad mortem spectent.

Hic porro mentionem debeo facere Declamationum majorum, quæ sub Quintiliani nomine circumferuntur. Nam in tertio decimo facundiæ scholasticæ exemplo legimus hanc laudem apium (veneno divitis interfectarum):

Quid non divinum habent, nisi quod moriuntur!

Dubito igitur an sententia illa, "in quā nihil rērum nātūra exerrāverat, nisi quod mortālem statuerat,” recte e sermone Græco sit versa. Nam quid efficacius potuit auctor in infelicissimam regis filiam dicere, quam sententiam sepulcralem—quae Romanis fuit usitata? Quibus positis, etiam dubito an nihil Romani saporis insit in Historia Apollonii: quam volo suspicari aut Latine esse conscriptam aut Latine saltem amplificatam.

Sed ad alterum auctorem hæc omnia vagum animum et ebrium ducit: nam Guido de Columnis Polyxenam, funestam illam filiam Priami, Apollonianis verbis descripsit:

Pollixena vero, regis Priami filia, virgo tenerrima, multa fuit speciositate decora. Hec fuit vere verus pulchritudinis radius, quam natura studio multo depinxit et in qua natura rerum nichil erraverat nisi quod mortalem eam statuerat.

Certe Guido videtur Historiam Apollonii ante legisse quam suam Historiam descructionis Trojæ composuit. Quod mihi studium ideo aliquatenus movet, quod Guido usus sit Daretis Phyrigii De excidio Trojae historia. Hæc enim Historia nonnumquam in iisdem codicibus reperitur ac Historia Apollonii: et non displicet suspicari utramque historiam eodem in codice fuisse Guidoni notam. Ut exemplum afferam: in Vindobonensi codice 226 (saec. XII) inveniuntur Jordanes, Dares Phrygius, Historia Apollonii Tyri.

At fieri potest ut nimis vischii Borbonensis biberim, nec nisi stultas nugas nunc evomam. Debeo dormire.