2016-05-19

De ultimis quæstionibus Tarsiæ

Nonnullis studium movisse atque hodie movere videntur quæstiones, quas Tarsia Apollonio posuit in Historia illustris illius Tyrii.

Sunt enim qui velint fabulas subaudire a Flavio Josepho narratas, in quibus Εἴρωμος rex Tyrius et Σολόμην filius τοῦ Δαυίδης inter se certabant aenigmatibus proponendis respondendisque, tam pro pecunia sponsa quam ad regiam sapientiam demonstrandam. Quod certe convenit cum initio Historiæ, in quibus capitulis Antiochus rex crudelis Antiochiæ civitatis quæstionem alteram proposuit: nam Hierosolyma excisa Judæisque dispersis, præcipua et principalis urbs Syriæ fuit Antiochia.

At ipsis in ænigmatibus est quædam ratio et ordo: permulta enim ad vitam Apollonii spectare habentur, et quæ minus facile sic intelleguntur etiam desunt alteri recensioni sive redactioni, quæ RB dicitur.  Suspicor autem ipse, qui libenter credam multa in illa Historia neque ad Christianos neque ad Isidem (quam GAA Kortekaas, homo nonnumquam in scriptis insanus, perdite amavisse atque in annotationes ad Historiam sine justa causa inseruisse) pertinere, sed potius ad philosophiam Platonicam et eam quæ Neo-Platonica dicitur.  Sic etiam de ultimis quæstionibus:

  1. Nulla mihi certa est, nulla est peregrina figura.
    Fulgor inest intus radianti luce coruscus,
    Qui nihil ostendit, nisi si quid viderit ante.
  2. Quattuor aequales currunt ex arte sorores
    Sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus.
    Cum prope sint pariter, non se pertingere possunt.
  3. Nos sumus, ad caelum quae scandimus alta petentes
    Concordi fabrica quas unus conserit ordo.
    Quicumque alta petunt, per nos comitantur ad auras.

Primum enim ænigma describit speculum, quo apud Platonem in undecimo Reipublicæ utitur δημιουργὸς qui omnia omnium artificum facit necnon omnia e terra oriunda et animantia omnia, tum alia cum semet ipsum, immo etiam terram ipsam facit et cælum et deos et omnia quæ in cælo et apud inferos reperiuntur.  Deinde rotæ ad memoriam vocant aurigam animæ, quam in Phædro legimus equis nigro atque albo trahi.  Postremum scala, quam Kortekaas ad somnium Jacobi refert, potius quærenda videtur in Symposio: nam Socrates voce Diotimæ usus περὶ τῶν τοῦ ἔρωτος ἐπαναβασμῶν sive de gradibus amoris allegorice disseruit.  Ob allegoriam, quo genere scribendi gaudebat Plato, notissimi sunt hi loci tres: quare miror Kortekaan, ut qui commentarium suum nullam ob aliam causam scripsisse videretur quam ut identidem decantaret fundamenta Historiae Apollonii esse Græca, nullam mentionem fecisse horum operum Platonicorum, cum Tarsiæ ænigmata tractaret.

7 comments:

  1. Salve 'nemo nusquam'! Vel potius dicam, nemini salutem dicit. Gaudeo quod in pagina tua commentarios meos memoravisti. Gratias tibi ago et spero ut pergas legere nugas has.

    Quoque me decet te certiorem facere Georgium Bush Maiorem minime amo, sed praeferro eum filio eius, nam Bush Minor dux pessimus Civitatium Foederatorum fuit.

    ReplyDelete
  2. amem*

    Ignosce mihi, iam exhausi pocula multa!

    ReplyDelete
  3. Certius certo lego, et magna cum voluptate, scripta tua. Quæ enim de vita narras quandam imaginem animo lectoris praebent earum rerum, quas Plato diceret non posse nisi per ambages imaginum et fabularum explicari: videlicet amorem, amicitiam, invidiam, pudorem, iram, gaudium, humanitatem. Id censeo summi momenti habendum, quippe quod verissimum usum sermonis praebeat: nam multi sunt, qui identidem dictitent linguam Latinam esse colendam ut cuidam colloquio de rebus humanis ab antiquitate usque in hodiernum tempus prolato intersimus, sed ipsi raro nisi philosophiam et artes pædigogicas tractent; longe vero pauciores sunt, qui audeant cordis penetralia, quæ sunt humanissima, verbis Latinis enarrare. Hortor igitur ut pergas de M., de amore, de invidia etiam infaustissimæ amicæ, de doloribus et gaudibus scribere: habebis enim lectorem, quamvis sit Nemo.

    Quod ad Fruticem attinet, dubito an ullus fuerit bonus dux Americanis per multos annos: immo sapientiores videntur fuisse Athenienses, quippe quibus moris fuerit ratione populari sive democratico homines in exilium abigere. Hoc anno praecipue videtur id ipsum faciendum: utinam liceret omnes candidatos et candidatas deportare.

    ReplyDelete
  4. Esne magister linguae latinae? Scribis enim magna cum facultate; ne mentiar, rarissime discipuli tam docti inveniuntur. Ut verum dicam, scribis modo Ciceronis, cum sententiis longis atque eloquentibus. Utinam exponere opiniones meas pulchrioribus vocabulis possim! Etiam debes narrare vitam tuam, nam hoc unico modo possumus ludere cum verbis sententiisque. Quid aliud enim est peritia linguarum quam beatitudo? Et beatitudo huius generis, id est sapientia, fruenda est.

    Timeo neminem et laudes ferentem; fortasse carpes oculos meos. O Polyphemum miserum!

    Laboro nunc scribens vitam divitis Donaldi Trump, nam conor comoediam satyricam de hac persona narrare. Cum tibi candidati minime placeant, spero ut haec fabula libeat. Magnopere vero negotiosa sum, nuper enim linguam russicam discere coepi.

    ReplyDelete
  5. Quare non possum commentarium ponere in sententias tuas nuperrimas de re publica Platonis? Haud inveni nexum, quo aliquid scribere ac relinquere tibi queo.

    ReplyDelete
  6. Curavi illud mutandum: debes posse nunc commentarios scribere (quod mihi legenti erit gaudio).

    ReplyDelete