2016-06-29

De electronico indice paginarum

Rogavit nuper femina Singapurensis an indicem haberem omnium discipulorum magistrorumque, qui commentarios vulgarent in reti universali. Non habeo. Sed indicem conscripsi paginarum mihi notarum, in quibus commentarii Latine exarati reperiuntur; deinde hunc indicem in formam "OPML" vocatam redegi. Nam indices hujusmodi, ratione OPML instructos, intellegunt nonnulla programmata sicut Feedly et Reeder et Thunderbird et Newsbeuter.

3 comments:

  1. Novissimis in notiuncula ("posts" mihi velim) mihi—fortasse mei interrete inepte utendi causa—commentariola ("comments") sustulisse videris. Itane, aut aliquo in modo erro?

    ReplyDelete
  2. Debes posse commentariola apponere.

    ReplyDelete
  3. Gratias tibi ago! (Fortasse "adnotamenta" vox melior pro "commentariola" est.)

    ReplyDelete