2016-06-21

De Michael Sandford Britanno, qui nuper affectavit Donaldum Triumphum candidatum occidere

Michael Sandford comprehensus.
Michael Sandford comprehensus.

Michael Stephanus Sandford, adolescens undeviginti annos natus et subjectus reginæ Britannorum, est die Saturni Campis in Nevada civitate comprehensus, cum conatus esset Donaldum Triumphum candidatum, qui summum magistratum Reipublicæ sibi ambiret, occidere.

Confessus est Sandford semet in fines Reipublicæ pervenisse abhinc annum et dimidium, neque ad tempus in antecessum destinatum discessisse, sed contra leges remansisse: est igitur alienigena illegitimus, ut dicitur. Qui primum in Nova Cæsarea civitate habitavisse, deinde in Californensium urbe Sancti Bernardini. Semet ab illa urbe Campos iter fecisse eo consilio, ut candidatum interficeret, etiam tesseram emisse ut Phœnici in Arizona civitate idem temptaret, si Campis res maneret infecta.

Michael refertur autismo sive eo defectu laborare humanitatis, quo homo parum amoris erga alios homines ostendere vel etiam concipere possit. Diu nullo munere functus esse nec quæstum honesto sudore more Americanorum meruisse, sed rædam Bavaricam gubernavisse: itaque aut fraude aut patrimonio aut stipendio quodam a Britannis accepto vixisse. Qua ræda vectus Campos advenisse, campos sclopetarios petivisse ubi disceret manuballista uti.

Donaldus Triumphus contionem habet Campis.
Donaldus Triumphus contionem habet Campis.

Die autem Saturni Campis ad domum aleatoriam “Insulam Thensaurariam” dictam advenit, ubi Donaldus contionem habiturus erat. Inter orationem temptavit manuballistam furari custodi publico, eo animo ut semel bisve glandes plumbeas ad Triumphum mitteret antequam ab aliis publicis custodibus satellitibusque candidati ipse cæderetur: quæ omnia exsequere non potuit statim comprehensus, cum conatus esset manuballistam custodibus surripere. Vinculis alligatus et de contione in carcerem deductus omnia libenter confessus est, necnon minatus est sese iterum temptaturum candidatum trucidare si liberatus esset. Non ante judicium liberabitur; et secundum leges Repibulicæ, fieri potest ut decem annos in carcere teneatur.

Non divuglata est causa, ob quam Sandford vellet Triumphum occidere: sed et alienigenæ illegitimi necnon etiam intemperatiores adolescentes Americani, qui sese existimant copia bonorum esse oppressos et ea libertate atque æquitate oneratos quas inquilinæ subeundis immigrationis periculis sibi petunt, sæpe in candidatum reclamaverunt. In California civitate nonnulli vias occluserunt, vexilla Americana combusserunt, non solum contumelias sed etiam ova aliasque res in fautores Donaldi jecerunt, decantantes elogium illud “Amor odium triumphat.” Nullus vero reclamator amore commotus ante diem Saturni candidatum interficere temptavit.

Reclamatrix vexillum Americanum comburit.  In tunica inscriptum est,
Reclamatrix vexillum Americanum comburit. In tunica inscriptum est, "Triumphe, morere."

2 comments:

  1. Causas cur res accidant, cognoscere non semper possumus, maxime si eae factae sint a hominibus mente perturbatis. Sed Deo gratias nonnulla mysteria facilia esse uidentur responsu, maxime si qui causam dicere debeat, homo est mentis compos et callidus et disertus. Dicas quaeso mihi: cur nomen Donaldi istius declinas, illud autem iuuenis, qui Triumphum interficere uoluit, in inscriptione relinquis intactum. De Michaele uno aut altero aliquid aliquando legi

    ReplyDelete
  2. Aliquando nomina Hebræica per casus et numeros flectuntur, aliquando non flectuntur: quod de voluntate auctoris pendere videtur. Ego pigrior sum, quam ut diligentiores auctores sequar.

    ReplyDelete