2016-07-01

De cancro

Responsum hic apponam feminæ Singapurensi de signis cælestibus scribenti, quippe quod longius sit, quam ut apud illam facile scribi posse videatur.

Cancer

Qui de arte mathematica, ut apud antiquos dicebatur illud parum rationi consentaneum (ut nobis quidem sæculo doctiore viventibus videtur) et quasi insanum studium rerum humanarum cum ignibus cælestibus et longissime remotis conjungendarum, voluerit diligentius inquirere, is nonnihil apud antiquos inveniet aptum quod etiam nostra ætate, quamvis nos in certa legum naturalium indicia et veras rerum causas quam in superstitionem simus propensiores, nihilominus possit colloquio vespertino in caupona vel taberna habendo præbere argumentum jucundum. Itaque nolumus tamquam philosophi superciliosi hanc artem prorsus respuere, sed decet potius nos quædam præcepta leviter stringere, ut quæ colloquiis fovendis utilia videantur. Legendus itaque est octavus Μαθήσεως, quem conscripsit Julius Firmicus Maternus. Ubi gaudemus etiam locum ad Singapurensis sidera, id est ad Cancrum, pertinentem repperisse:

9. Cancer

In prima parte Cancri oriuntur Jugulæ1. Quibus orientibus qui natus fuerit, erit quidem irreligiosus et perfidus, sed ad omne studium venationis applicatus. In retibus feras capiet, aut foveis decipiet, vel variis formidinibus ferroque sectabitur, aut canibus ferarum capiendarum gratia scrutabitur secreta silvarum. Sed et femina si sic nata fuerit, viraginis animo hæc eadem similibus rationibus persequetur. Sed hæc faciet si Mars cum benivolis stellis hunc eundem locum quacumque radiatione respexerit. Quodsi Saturnus hoc idem fecerit, erunt ad omne studium piscationis applicati, ut exquisitis piscationibus etiam marinas beluas capiant. Si vero hoc quod diximus sidus in occasu fuerit, et locum ipsum benivolæ stellæ respexerint, hic qui sic natus fuerit dormiens morietur. Si vero Mars hunc locum viderit, omnia quidem pericula frequenter incurret, sed dormiens acerba morte jugulabitur.

In Cancri parte vicesima septima oritur Procyon. Hoc oriente qui nati fuerint, erunt quidem ipsi ab omni venationis studio separati, verum arma venatoribus aut facient aut parabunt, id est retia venabula sagittas et quicquid ad instructionem eius studii pertinet. Nutrient etiam canes qui ferarum cubilia et latentes latebras præsagis naribus persequantur. Si vero hoc sidus in occasu fuerit, et hunc locum Mars quadrata vel diametra radiatione respexerit, Jovis prospero testimonio destitutum, morsu rabidi canis lacerati simili furoris insani deperibunt, ut aquæ vitantes aspectum, et omnem poculorum horrentes haustum, arescentibus faucibus aquam semper desiderare perhorrescant, aut certe insidias parantes feris ipsarum lacerati morsibus dissipantur.

Animadvertendum videtur quam arte fatum cum sideribus conjungatur his in paragraphis: nam altera paragraphus, quæ a Jugulis exoritur, etiam desinit in verbo jugulandi; et altera a Procyone (="ante canem") ad morsum rabidi canis progreditur. Sed jugulandorum inter somnia hominum et rabidorum canum infelicitates necnon perfidiæ nomen prætermittamus tamquam mendacia mathematicorum: nobis autem majoris momenti videtur habendum hoc: quod, qui Cancri sideribus aut orientibus aut occidentibus nati sunt, fere omnes fiunt venatores periti et scrutatores secretorum (nec solum, ut opinio nostra fert, silvestrium). Itaque venatrix mira virtute et fortitudine prædita est Singapurensis, sideribus tamquam naturæ ipsius nuntiis non nisi vera declarantibus.

In altero loco Firmicus singulas partes sive gradus, qui in Cancro reperiuntur, breviter tractat, quem locum nolo hic repetere atque exscribere, nisi ut dicam me sperare ad feminæ Singapurensis vitam verissime spectaturam esse sententiam hanc:

In parte autem vicesima quinta Cancri qui nati fuerint, Luna praesente, vel radios commodante, erunt omni felicitate provecti.


Jugulæ
Jugularum nomen plerumque dicitur in sidera baltei Orionis, sed apud Manilium in quinto Astronomicon legimus potius versus quosdam de aliis Jugulis quæ in Cancri parte sinistra reperiuntur.

Hic, postquam omnia alia jam sunt dicta, notandum videtur aliquid deridiculum, quod Henricus Lidell et Robertus Scott admiserunt in suum lexicon linguæ Græcæ, quod inter Anglice loquentes adhuc in usu manet. Nam qui in lexici illius paginis quæsiverit quid sibi velit id sæpe apud Firmicum repertum "Myriogenesis," inveniet apud Liddell et Scott responsum longe a vera verbi significatione remotum. Paulo melius apud Lewis et Short, lexicographos Latini sermonis. Μυριογενέσεως autem titulo inscriptus erat liber, quem Firmicus in octavo Μαθήσεως compendi fecit: quæ Μυριογένεσις totum cælum non solum in trecentos sexaginta gradus (sive, ut Firmici ipsius verba referam, "XXX partes duodecies junctas"), sed etiam singulos gradus (sive singulas partes) in minuta sexaginta dividisse et singula explicavisse fertur. Unde consequitur ut minutorum unum et viginti milia et sescenta, in quibus oriuntur et occidunt sidera quæ mortalibus fata regere putantur, in illo libro tractata sint, quare inscriptus est Μυριογένεσις sive Myriogenesis.

2 comments:

  1. Bene scriptum! Quomodo autem sciam, utrum iuguler dormiens an provehar omni felicitate? Ut credo, Maternus omnia possibilia scripsit in commentariis suis, ut semper prudens et sapiens videretur. Sed non opus est nobis semper prudentes videri; ut lepide demonstravisti, Liddell et Scott, 'dei' linguae Graecae, olim quoque erraverunt.

    ReplyDelete
  2. Tibi, O præfulgens sidus Singapurensium, de rebus mathematicis judicanti est fortitudo consulenda. Est enim regula una et simplex, quæ ab antiquitate remotissima usque in nostrum diem valet, qua scias utrum pessima passura sis an omnia optima atque exoptata adeptura: videlicet ut iis astrologorum verbis credas, quæ tibi maxime placeant, neve aliis fidem tribuas ullam. Quod tribus exemplis comprobabo. Primum Alexander, quem Chaldæi harioli monuerant ne Babylona intraret, fortitudinis regibus dignæ non oblitus est nec sivit se metu percelli futurorum. Deinde Cæsar ipse, magnum exemplum fortitudinis, spurium haruspicem, qui tam imprudenter quam impudenter non solum fingere periculum quoddam Cæsari imminere sed etiam diem ejus aperte dicere ausus erat, sine ulla sua noxa refutavit cum eodem haruspice ipsa die præstituta colloquendo. Postremo Augustus princeps Romanorum et pater patriæ, id est inter fortes fortissimus, magnam fiduciam fati habebat, immo etiam notam sui sideris Capricorni in nummis percussam vulgabat, postquam Theogenes mathematicus non nisi optima ei futura prædixerat. Fortitudinis igitur est commoda complecti et contraria contemnere.

    ReplyDelete