2016-07-21

Plura de conventiculo factionis Republicanæ

Hesterna nocte coram reliquiis factionis Republicanæ contionati sunt tres memoratu digni.

Theodoricus Canadensis, rattus (ut medio ævo secundum Cangium dicebantur mures majores) qui ne natus quidem erat in America sed nesciomodo in Senatum irrepserat, diu locutus est, sed non nisi peroratio ullius momenti habetur: nam fere in fine orationis Canadensis hortatus est ne quis die comitiali domi maneret sed ut omnes secundum suam quisque conscientiam suffragium ferret. Id “secundum conscientiam” potius quam “ad dextræ factionis candidatum eligendum” sic interpretantur omnes, ut sibi velit “ad alterius factionis candidatam eligendam.” Nam Theodoricus a Donaldo Triumpho devictus noluit victori favere videri (sive, ut hodie dixit, noluit “catulus servilis videri”); maluit potius omnes fere aperte hortari ut Hilariæ Clintoni faveant. Itaque de scæna explosus ab aliis legatis principibusque factionis spretus est et vituperatus; nonnulli irati etiam in ejus uxorem excandescentes clamitabant “Goldman Sachs” (nomen argentariæ domus malæ famæ, apud quam illa munere fungitur).


Post rattum coaxabat Rana Gingrich, sceleratus bufo quem omnes putaverant (speraverant?) anno 1999º esse mortuum; ille autem nigra quadam arte videtur in annum 2012um, deinde 2016um esse translatum. Omnium, qui coram partibus dextris hoc anno locuti sunt, eloquentissimus videbatur Rana et ingeniosissimus. Candidatus autem creari non potuit, quia anno 2012º inter disceptationes cœperat delirare de castris in Luna ipsa ponendis et muniendis, quare lunaticus jure habetur.

Postremum inductus est Michael Pence, candidatus qui certabit ut propræses sive vice-præses eligatur. Ille parum notus erat (de qua re etiam in contione jocabatur), sed facundus et sibi confidens videtur. Hoc autem studium aliquatenus movit: ejus filius inter classiarios militat. Sæpe enim fit, ut magistratus senatoresque milites ad bella (nec jure indicta nec necessaria) gerenda mittant, sed rarius, ut ipsorum filii militent et obviam hostibus mittantur. Fieri igitur potest ut militantis pater pacem quam bellum malit.

3 comments:

  1. Pléríque, ut putó, lunáticí júre habentur.

    Quid vero sibi "rattus/um" velit? Apud Lewis & Short hanc vocem reperire non possum.

    ReplyDelete
  2. Videas http://ducange.enc.sorbonne.fr/RATTUS#RATTUS1 et http://ducange.enc.sorbonne.fr/RATUS1 apud Cangium. Sunt enim vocabula infimæ Latinitatis, itaque Theodorico apta.

    ReplyDelete
  3. Ah! Omnia nunc elucidantur!

    ReplyDelete