2016-08-03

Nuper ob varias causas cœpi sæpius de Utopia sive Nusquama cogitare. Jamdudum viderat Georgius Dumézil triplicem civitatem a Platone esse in Republica descriptam; quod etiam dici potest de Timæo et Critia. Qua in civitate sive societate consortioque hominum munera officiaque sic dividuntur, ut alii rempublicam moderandam et jus dicendum et deos colendos, alii bella gerenda et pacem tuendam, alii agros colendos et instrumenta utensilia vasa paranda et lucrum faciendum curent. Sic Socratis Καλλίπολις dicitur tribus ordinibus constare: videlicet custodibus, auxiliariis, artificibus opificibusque necnon agricolis; sic etiam anima tribus partibus, nempe ratione, animo, appetitu: nam ratio vitam humanam moderatur et justitiam promovet et pietatem fovet, dein animus honorem summo in pretio habet, tertia pars sive appetitus voluptatibus capitur.

Dumézil voluit has tres partes et civitatis et hominis a primitiis gentis Indo-Europææ esse ortas: une reminiscence indo-européenne. Sed fieri etiam potest ut ante mentis quidem oculos Plato habuerit exemplar quoddam recentius. Est enim apud Homerum, ut exemplum saltem unum afferam, locus qui facile potuit trinitatem Dumezilianum Platoni suggerere. Nam in duodevicsimo Iliadis legimus in Achillis scuto depictas esse primum civitatem pace fruentem, ubi nuptiæ celebrantur et jus dicitur; deinde civitates bellum moventes; postremum longam seriem imaginum, in quibus agri et vinea coluntur et armenta curantur. Quæ enim aliæ sunt hæ tres scuti partes, quam triplex ille ordo civitatis, quem Dumézil apud Platonem invenit? Qui locus inter primos numerandus est eorum, qui non urbes ipsas sed formas et quasi extremas lineas urbium lectoribus præbent: non qualis sit certa civitas, sed qualia genera civitatum esse possint. Inde orta videtur philosophia quæ politica dicitur.

2 comments:

  1. Non omnia intellego quæ scripsisti (utrum debilitatis mentis meæ causa an Latinitatis nescio), verum quædam difficultas membro in tertio esse mihi videtur. Qui rem publicam moderet, is rationem colere dici potest. Qui pacem tueatur, is animum colet. Qui tamen lucrum et agros et instrumenta curet, is appetitum non colet, verum satisfacit. Ita diversas in partes humana natura trahitur, aliter ac civitatis natura, nec discrimen a Platone notatur vel saltem adnotatur.

    Ut tamen dixi, fieri potest (verisimiliter est) me his in rebus vel in ratione deficere vel deesse. Nullus Plato sum.

    ReplyDelete
  2. Legendus igitur est Plato! Lucrum colendum est, ut ea (ut cibus, cervisia, scortum, telephonum gestabile) emantur quibus voluptates appetantur. Nec verisimile est plerosque homines, praeter philosophos, posse semet cohibere ne voluptatibus ita indulgeant ut voluptatem ipsam colere juste dicantur. Nam si homines scirent sese regere, non opus esset regibus philosophis.

    ReplyDelete