2016-09-18

In secundo Reipublicæ, Ciceronis Lælius negare videtur sese vestigia pressurum, quæ Platonis Socrates Callipolim pulcherrimam civitatem (quæ numquam et nusquam fuit) verbis adumbrans posuerat:

Facilius autem quod est propositum consequar, si nostram rem publicam vobis et nascentem et crescentem et adultam et jam firmam atque robustam ostendero, quam si mihi aliquam, ut apud Platonem Socrates, ipse finxero.

Quibus verbis Cicero potest lectorem somnolentem fallere: nam Roma, quam Lælius postea fingit, originem traxit a Romulo, ut Scipio fere statim lectores certiores facit:

Qui patre Marte natus—concedamus enim famæ hominum, praesertim non inveteratae solum sed etiam sapienter a maioribus proditæ, bene meriti de rebus communibus ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse divino—is igitur ut natus sit, cum Remo fratre dicitur ab Amulio rege Albano ob labefactandi regni timorem ad Tiberim exponi jussus esse; quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus… (Cic. Rep. 2.4)

Et ita porro. Hæreamus nos in illo "concedamus": narratori enim, qui ex corde credat Romulum Martis filium fuisse et lupæ lacte nutritum, non necesse videretur quidquam concedendum: itaque nec Scipio nec Cicero tam credulus fuit, qui existimaret silvestrem illam fabulam non esse ficticiam. Id igitur quod dixerat de nulla civitate fingenda non spectat ad discrimen inter falsa et vera observandum, sed inter thesim et hypothesim.

Theses enim sunt quæstiones indefinitæ, quales philosophi tractant: sicut illud, an sit viro uxor ducenda. Hypotheses vero, quales rhetores ad vires exercendas adhibent, certis temporibus, locis, personis definiuntur: ut, an sit Catoni seni querulo speciosa virgo ducenda. De his exercitiis rhetoricis loquitur Cicero in tertio De oratore, ubi etiam nos certiores facit Philonem Larisæum, qui Tullium ipsum præceptis Platonicis instruxit, hypotheses adhibuisse in Academia:

Nam illud alterum genus, quod est temporibus, locis, reis definitum, obtinent, atque id ipsum lacinia—nunc enim apud Philonem, quem in Academia vigere audio, etiam harum iam causarum cognitio exercitatioque celebratur… (Cic. De or. 3.110)

Socrates, cum exponebat quam civitatem esset optimam, thesim elaboravit: id est, novam urbem ex argumentis de justitia proferendis finxit. Cicero autem, ut qui discipulus Philonis fuisset, maluit hypothesim ponere et optimam civitatem loco, tempore, nomine finire: optimam fuisse Romam, in cujus historiam a tenebris antiquissimis enarratam (id est in fabulas fictas) imposuit suam philosophiam.

Quæ illud de Romulo dictum sequuntur etiam sunt theses in hypotheses mutatas. Roget forsitan (ut unum exemplum afferam) philosophus, an urbs sit prope mare condenda: rogat Cicero potius cur Romulus (persona certa) Romam (locum certam) condiderit in perennis amnis ripa (Cic. Rep. 2.7–10).

De duobus dolis Freudianis

Ut late notum est, qui vult hodie Sigismundi Freud opinationes in quadam studiorum universitate discere, eum oportet non ad medicorum facultatem, ubi vitiosa anima nunc experimentis et medicamentis vi probata imbutis curatur, se conferre, sed ad litteratores, ut qui profiteantur sese sine medica doctrina annisque studiorum non solum præcepta Freudiana penitus intellegere sed ea etiam ad litteras longe ante Freud natum ab hominibus longe a Freud diversis conscriptas applicare scire ut veram auctoris animam intellegant. Quæ stultitia pro cultu apud quosdam adhuc habetur.

Freud

Quæ Sigismundus de arte sua "psychoanalytica" ipse scripsit et credidit, multi sunt qui hodie improbent: legendi sunt Elizabethæ Thornton liber Fallacia Freudiana inscriptus, et Hans Eysenck, qui Imperium Freudianum labefactum atque excisum (sive Decline and Fall of the Freudian Empire) edidit, et plurimi alii qui recentioribus annis rationes quibus Freud usus erat refutaverunt. Quo brevius causam in Freud exponam, iste duo præcipua invenit, quibus certa indicia suæ falsitatis arceret, ne errores sui agnoscerentur: videlicet indeprehensibilem istam animæ partem, quam Das Unbewusste sive animam inconsideratam appellavit, et memoriam repressam.

Fingamus, exempli causa, Freudianum quendam interpretem animarum, qui ægrotanti dicit eum ideo incommoda valetudine uti quod velit cum sua matre concubare. Respondet ægrotus erubescens se nihil ejusmodi in votis habere neque audere talia scelera in matrem cogitare. Freudianus tunc reponit concupiscentiam conscientiam effugere quia in ea animæ parte latitet quæ mente percipi non possit. Forsitan adiciat causam infamis illius libidinis inter pueritiam esse insitam, cum anima puerilis esse a patre sævo perturbata. Cui alter tam indignus quam stupens respondet sese nullam paternam sævitiam recordari, immo patrem semper mitem et benignum sibi indulsisse. Quem refellit doctus Freudianus hoc modo: memoriam doloris (quem nemo nisi Freudianus credit umquam extitisse) esse repressam, ne dolor animam everteret; oportere ægrotantem fidem sibi, ut qui sit medicæ scientiæ peritus, potius quam falsæ memoriæ reponere. Sic omnia indicia, quibus Freudiani interpretis opinationes redarguantur, statim diluuntur, et Procrustes hospitem ad lectum psychoanalyticum aptat.

Sic enim interpretes litterarum, apud quos solos illa ars quam magica minus credibilis valet, etiam auctores antiquos aptant ad suos errores.

2016-09-17

De amore et discordiis

Quibusdam pensis absolutis, cum nunc satis temporis subsecivi habeam ut per rete universale tamquam pecus pabula læta persultans grasser atque amicorum commentarios perlegam, animadverto Rosam scripsisse περὶ ἔρωτος καὶ θανάτου. Nec nego ipse quendam inter amorem, mortem, somnum celeres deos alatos apud Græcos extitisse nexum, sed suspicor auctores antiquos de amore ejusque contrario rogatos responsuros fuisse se non morti amorem opponerent sed discordiis. Legimus enim apud Hesiodum in Theogonia amorem (ἔρωτα), solutorem tam membrorum quam curarum et inter deos immortales pulcherrimum, vim fuisse primam, quæ materiam rerum in mundum mortalesque informaret. Sed oblivisci non debemus Hesiodum et alterum carmen panxisse, Opera Diesque inscriptum, cujus argumenta suam originem non ab amore trahunt sed discordiis: nam non unam fuisse discordiarum (ἔρίδων) naturam sed duas, quarum altera bellum et malum secum affert, altera vero invidiam qua homines cogat ad opera suscipienda. Itaque possumus, si carmina Hesiodi conferimus, intellegere mundum inter τὸν ἔρωτα et τὰς ἔριδας dividi, quod ad animum vocat etiam Platonem, apud quem in uno et duobus indefinitis, in harmonia et differentiis, est origo seu natura rerum quærenda.