2017-01-15

De Valahfridi prælectionibus rhetoricis

Summo cum gaudio nuper didici Valahfridum illum, lampadem Germanorum eruditionis, cujus lumine non solum discipuli Monacenses sed omnium gentium studiosi ad litteras antiquas colendas adducuntur, septimam jam seriem prælectionum per rete nuperrime divulgasse. Quibus orationibus tractantur Quintiliani Institutio Oratoria, opus non solum lectu sed etiam explicatione dignissimum. Quare etiam gaudeo, quod ratione "Podcast" vulgo dicta prælectiones posse auscultari:

De arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriam

1 comment:

  1. EUGE! Nunc enim lego hoc opus Quintiliani, et difficile mihi videtur sententias eius omnes intelligere. Nam in his libris inveniuntur multa vocabula Graeca, Graece vero haud sciam. Certe audiam lectiones magistri Stroh, quas spero mihi esse profuturas.

    ReplyDelete