2017-09-30

De Mariano Rajoy

Spectamus nunc a longinquo ea, quæ in nomine populi Catalaunici et in nomine regni Hispanorum aguntur. Ex altera parte contra leges jamdudum acceptas Catalauni nituntur sui juris fieri; neque hoc vi, sed potius suffragiis popularibus temptant, id quod a moderatoribus Europæis summo horrore timetur (ut in Britannia nuper, abhinc nonnullos annos in Hibernia videbamus). Ex altera parte secundum easdem leges et consensu jurisprudentium regimen Hispanicum vim in magistratus et populum infert, jus libere dicendi tollit, hæc omnia adeo inconsulte agitat ut dignitatem gravitatemque Hispanis magistratibus dignam perdat. Exercitus enim custodum publicorum missus est navibus non longis nec bellicis sed voluptariis, quæ puerilibus ornatæ sunt imaginibus, ut urnas arcasque suffragatorias necnon ipsas chartas, quibus populus posset voluntatem suam Hispanis pacifice ostendere, vi arriperent.

TweetyMariani culpa hoc factum est.
Catalonia Tweety freedom

Quibus factis, parum interesse perendie videbitur an Catalauni cras suffragia ferant necne: nam Marianus Rajoy, qui etiam post involucra pecuniæ plena et omnia alia dedecora adhuc auctoritate fruitur, his rebus stultissime actis dignitatem regiminis adeo profligavit ut non intellegemus, si perendie pergat munere fungi ministri primarii. Quomodo enim potest senatus fidem tribuere tali magistratui, quippe qui etiam ineptior quam corruptior esse videatur?

Periodistas discurso Rajoy presidente preguntas EDIIMA20130202 0147 5

Marianus tamen unum quidem habet amicum ac fautorem: videlicet Donaldum Triumphum, qui Marianum nuper convenit et in contione coram diurnariis dixit sibi malum visurum, si Catalauni suffragiis popularibus contra leges habitis libertatem sibi vindicarent. Sed, Donaldus quod dicit diurnariis, in vento et rapida scribere oportet aqua.

2 comments:

  1. Suffragia tandem tulimus! Per omnem diem urnas et tabellas corporibus nostris pacifice defendimus. Cives nonnulli male vapulaverunt a custodibus publicis quos Marianus miserat. Sed suffragium habitum est.

    Marianus credit Democratiam esse urnas tollere et omnia terrore et metu agere; Marianus credit non cives liberos sed mures et blattas Cataloniam incolere; Marianus credit heri nullum suffragium habitum esse. Verum est quod dicis, Nemo. Quid amplius de tali viro aut de grege sua dicatur?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Sēditiōsī, quī lēgem perfringunt, ā uigilibus pūblicīs opprimuntur. Nihil nouī sub sōle.

      Delete