2017-11-23

Quare Plutarchus sit legendus

Plato in Republica docet omnia quæ nascantur etiam florescere, deflorescere, perire: etiam urbem præstantissimam, summis philosophiæ consiliis informatam, paulatim a primo vigore declinare atque in alias formas minus nobiles delabi, donec perveniat ad tyrannidem.

Olim apud nos florebant studia Plutarchi, nec solum inter doctos eruditosque, qui inter scholasticam pulverem umbrasque bibliothecarum sedebant, sed etiam inter florem juventutis, qui a primis cunabulis vitas illustrium Romanorum ac Græcorum audiebant a parentibus recitatas. Nunc vero Plutarchi nomen fere in oblivionem delapsum non nisi raris in aulis studiorum universitatum auditur, et Vitæ ejus Moraliaque perpulchra etiam rarius perleguntur. Discipuli igitur, qui ad alia studia festinant et a sophistis nostræ ætatis eas discunt (ingenti pro pretio) quæ nunc pro liberalibus artibus habentur, videlicet invidiam et iram et artem externos propter intestina vitia culpandi, numquam mente finxisse videntur eos, qui ante se vixerunt, easdem temptavisse. Quid enim fuissent Athenienses sine invidia? Ubi plus iræ quam in conjurationibus bellisque civilibus Romanorum? Quando, id quod omni in civitate temptatum esse itaque humanissimum esse videtur, civibus profuit veras vitiorum causas neglegere cum facilius simpliciusque videretur alios culpare? Nihil sub sole novum: sed quod sub sole, sicut draco Delphorum, putret et fetet, id summo pretio discipulis nunc venditur.

Miror autem quantum et quale in oblivionem transierit. Roga adolescentes quæ sint virtutes quattuor, quæ "cardinales" vocantur: nullum accipes responsum. Non enim docentur, neque a parentibus, neque a magistris, neque etiam a professoribus in studiorum universitatibus. Qui Plutarchum legit, quem abavi nostri in pueritia legerant, non solum de prudentia, temperantia, fortitudine, justitia facile potest disserere, sed etiam de virtutibus principi dignis, ut fide, clementia, liberalitate, vel de iis oratori et viro in republica versato aptis, ut gratia, facultate suadendi, amore patriæ. Illa didicerant abavi nostri cum essent pueruli: nec nostra æstate umquam discuntur, nisi a perpaucis scholasticæ deditis vitæ. Qui hodie magno impenso docti ne nomine quidem virtutes perhibere possunt, iis quid melius exspectari potest nisi tyrannis?

2 comments:

  1. Plutarchum magni aestimo eiusque Moralia in linguam meam nativam (Letticam) transtuli.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Non sufficit inelegantia mea atque imperitia linguæ Latinæ, ut te satis laudem propter sententias Plutarchi abs te divulgatas. Sunt enim Moralia opera non solum magni æstimanda sed etiam magna ac perlonga. Pauci, quod sciam, omnia Moralia legerunt, et pauciores sunt qui temptaverint ea in sermones nostræ ætatis vertere, quo latius legantur. Tibi igitur gratulor propter rem bonam bene gestam, et te, quatenus sinit mea infacundia, laudo propter tuam voluntatem prudentiæ et sapientiæ ad nostram ætatem accommodandæ.

      Delete