2018-02-04

De operibus Veneris et Liberi

Convivium sapientiumConvivium sapientium, qui sunt pulchri et boni.

Placuit apud Plutarchum locum invenire, quo auctor ille, ὁ τὼν καλῶν κἀγαθῶν κάλλιστος καὶ βέλτιστος, opera et Veneris et Liberi explicat. Ut qui parum sim sapiens, ea quæ de sapientium conjunctione per Musas efficienda leguntur prætermittam: nam quod sapientibus lectoribus, quibus placet sine vino convivium celebrare, suave videtur, parum ego intellego, qui Musa sapiente careo atque egeo.

«Καὶ λέγω,» ὁ Μνησίφιλος εἶπεν, «εἰδὼς ὅτι Σόλωνι δοκεῖ πάσης τέχνης καὶ δυνάμεως ἀνθρωπίνης τε καὶ θείας ἔργον εἶναι τὸ γιγνόμενον μᾶλλον ἢ δι' οὗ γίγνεται, καὶ τὸ τέλος ἢ τὰ πρὸς τὸ τέλος. ὑφάντης τε γὰρ ἂν οἶμαι χλαμύδα ποιήσαιτο μᾶλλον ἔργον αὑτοῦ καὶ ἱμάτιον ἢ κανόνων διάθεσιν καὶ ἀνάρτησιν ἀγνύθων, χαλκεύς τε κόλλησιν σιδήρου καὶ στόμωσιν πελέκεως μᾶλλον ἤ τι τῶν ἕνεκα τούτου γιγνομένων ἀναγκαίων, οἷον ἀνθράκων ἐκζωπύρησιν ἢ λατύπης παρασκευήν. ἔτι δὲ μᾶλλον ἀρχιτέκτων μέμψαιτ' ἂν ἡμᾶς ἔργον αὐτοῦ μὴ ναὸν μηδ' οἰκίαν ἀποφαίνοντας, ἀλλὰ τρυπῆσαι ξύλα καὶ φυρᾶσαι πηλόν· αἱ δὲ Μοῦσαι καὶ παντάπασιν, εἰ νομίζοιμεν αὐτῶν ἔργον εἶναι κιθάραν καὶ αὐλούς, ἀλλὰ μὴ τὸ παιδεύειν τὰ ἤθη καὶ παρηγορεῖν τὰ πάθη τῶν χρωμένων μέλεσι καὶ ἁρμονίαις. οὐκοῦν οὐδὲ τῆς Ἀφροδίτης ἔργον ἐστὶ συνουσία καὶ μεῖξις, οὐδὲ τοῦ Διονύσου μέθη καὶ οἶνος, ἀλλ' ἣν ἐμποιοῦσι διὰ τούτων φιλοφροσύνην καὶ πόθον καὶ ὁμιλίαν ἡμῖν καὶ συνήθειαν πρὸς ἀλλήλους· ταῦτα γὰρ ἔργα θεῖα καλεῖ Σόλων, καὶ ταῦτά  φησιν ἀγαπᾶν καὶ διώκειν μάλιστα πρεσβύτης γενόμενος. ἔστι δὲ τῆς μὲν πρὸς γυναῖκας ἀνδρῶν ὁμοφροσύνης καὶ φιλίας δημιουργὸς ἡ Ἀφροδίτη, τοῖς σώμασιν ὑφ' ἡδονῆς ἅμα συμμιγνύουσα καὶ συντήκουσα τὰς ψυχάς· τοῖς δὲ πολλοῖς καὶ μὴ πάνυ συνήθεσι μηδ' ἄγαν γνωρίμοις ὁ Διόνυσος ὥσπερ ἐν πυρὶ τῷ οἴνῳ μαλάττων τὰ ἤθη καὶ ἀνυγραίνων ἀρχήν τινα συγκράσεως πρὸς ἀλλήλους καὶ φιλίας ἐνδίδωσιν.»

—Plutarchus, Convivium septem sapientium 156b–d

"Et dico," inquit Mnesiphilus, "conscius Soloni videri omnis artis et facultatis tam humanæ quam divinæ opus esse potius in eo, quod fiat, quam in eo, quo fiat, et potius in fine quam in iis, quæ ad finem conducant. Etenim textor, ut existimo, chlamydem et togam dicet suum opus esse potius quam harundines movere et pondera suspendere; et faber ferrum conflare et securim condurare potius quam aliquid eorum, quæ illorum causa necesse est fieri, ut cinerem suscitare vel calcem parare. Etiam vehementius vituperabit nos architectus, si professi erimus ejus opus esse nec templum neque ædes, sed materiam perforare et lutum miscere: sed omnino vituperabunt Musæ, si æstimaverimus eorum opus esse citharum tibiasque, nec mores docere nec melis harmoniisque utentium affectus consolari. Immo nec Veneris opus est congressus coitusque, nec Liberi temetum vinumque, sed ea, quæ nobis per illa faciunt: videlicet amicitiam et desiderium et conversationem et consuetudinem cum aliis: ea enim opera Solo appellat divina, quæ dicit se diligere et persequi præcipue cum ad senectutem pervenerit. Est porro concordiæ amorisque virorum erga feminas artifex Venus, quæ eorum corpora in unum voluptate commiscet atque animas conflat; multorum autem nondum firma necessitudine conjunctorum neque inter se familiarium mores Dionysus tamquam in igni vino mollit et madidando principium quoddam conjunctionis mutuæ tradit et amicitiæ."

3 comments:

  1. Quis interpretationem fecit Latinam, quam sub loco Plutarcheo Graece scripto posuisti? Nam auctor procul dubio est quidam quem Musa sapiens atque iucunda comitetur.

    ReplyDelete
  2. Dicebantur olim Musæ esse novem: quæ tamen non solum amatrices urbanitatis sed etiam ejus cultrices et auctrices in urbibus, ubi urbanitas reperiretur, versarentur. Mentiuntur enim pastores—ventri esurientes sed veritate inanes—qui simulant se ruri rusticas vidisse Musas, ac delirant omnes qui prudentiæ inexpertes existimant ullam Musam inter Scythos vel Hyperboreos vel innumerabiles tescorum arenas inveniri posse. Sic etiam Nusquamia, inviis montibus maribusque longe a consuetudine et societate hominum sæpta, omnibus caret quæ Musis cara esse possunt, itaque ne una quidem Musa e novem, quas antiqui esse dicebant, Nusqumiæ versatur. Hic tantum vagantur silvestres homines et rustici, qui nullum habent cum Musis commercium.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Non fieri potest ut in Nusquamia tantummodo homines rustici et silvestres vagentur omnes Musarum expertes, nam tu ipsemet illic versaris, nisi vera non dicas et in inveterata eadem Barbaria habites quam nos Gaditanos.

      Delete