2012-05-13

De apibus et hominibus, auctores duo

Auctor declamationum Maiorum, quae quondam erant a quibusdam Quintiliano false ascriptae, non primus fuit qui de apibus et pauperibus divitibusque scriberet.  Immo apud Platonem apes reperimur cum divitibus pauperibusque coniunctas: ut hoc in colloquio inter Socratem et Adimantum efficto:

«τόδε δὲ ἄθρει· ἆρα ὅτε πλούσιος ὢν ἀνήλισκεν ὁ τοιοῦτος, μᾶλλόν τι τότ' ἦν ὄφελος τῇ πόλει εἰς ἃ νυνδὴ ἐλέγομεν;  ἢ ἐδόκει μὲν τῶν ἀρχόντων εἶναι, τῇ δὲ ἀληθείᾳ οὔτε ἄρχων οὔτε ὑπηρέτης ἦν αὐτῆς, ἀλλὰ τῶν ἑτοίμων ἀναλωτής;»

«οὕτως,» ἔφη· «ἐδόκει, ἦν δὲ οὐδὲν ἄλλο ἢ ἀναλωτής.»

«βούλει οὖν,» ἦν δ' ἐγώ, «φῶμεν αὐτόν, ὡς ἐν κηρίῳ κηφὴν ἐγγίγνεται, σμήνους νόσημα, οὕτω καὶ τὸν τοιοῦτον ἐν οἰκίᾳ κηφῆνα ἐγγίγνεσθαι, νόσημα πόλεως;»

«πάνυ μὲν οὖν,» ἔφη, «ὦ Σώκρατες.»

«οὐκοῦν, ὦ Ἀδείμαντε, τοὺς μὲν πτηνοὺς κηφῆνας πάντας ἀκέντρους ὁ θεὸς πεποίηκεν, τοὺς δὲ πεζοὺς τούτους ἐνίους μὲν αὐτῶν ἀκέντρους, ἐνίους δὲ δεινὰ κέντρα ἔχοντας;  καὶ ἐκ μὲν τῶν ἀκέντρων πτωχοὶ πρὸς τὸ γῆρας τελευτῶσιν, ἐκ δὲ τῶν κεκεντρωμένων πάντες ὅσοι κέκληνται κακοῦργοι;»

«ἀληθέστατα,» ἔφη.

(Platonis Respublica, 552b6–d2)

Primum, est nobis lectoribus virum animadvertendum divitem et luxuriosum esse quasi fucum qui melle vescitur neque alvo sive civitatem emolumenta confert.  Ex his oriuntur mendici et latrones, pestes civitati infesti qui oligarchiam seu regimen paucorum evertere possunt.  Nam talis urbs duplex habetur inter divites et pauperes divisa, et pauperes ipsi in duos greges dividuntur: mendici et latrones.  In paucorum dominatione, ubi nemo praeter regnantes nisi pauper invenitur, omnes de bonis (sive locupletioribus) civibus aut stipem aeris quaerunt aut faciunt praedam.  Periculum nascitur ex iniquitate cum avaritia commixta, nam qui non habet omnibus modis quaerunt, nec diu potest illa civitas stare cuius magistratus et potentiores pecuniae causa et rerum possessione eliguntur.  Luxu enim prodigi divitum filii fiunt pauperes periculosi, qui in civitatem coniurationes excogitant, dum locupletiores pecunia abutuntur tamquam apium centris, quo frugi cives vulnerent usuriae arte, et sic numerus fucorum sive pauperum multiplicatur.

«ἆρ' οὖν καὶ ὃν νυνδὴ κηφῆνα ὠνομάζομεν, τοῦτον ἐλέγομεν τὸν τῶν τοιούτων ἡδονῶν καὶ ἐπιθυμιῶν γέμοντα καὶ ἀρχόμενον ὑπὸ τῶν μὴ ἀναγκαίων, τὸν δὲ ὑπὸ τῶν ἀναγκαίων φειδωλόν τε καὶ ὀλιγαρχικόν;»

«ἀλλὰ τί μήν;»

«πάλιν τοίνυν,» ἦν δ' ἐγώ, «λέγωμεν ὡς ἐξ ὀλιγαρχικοῦ δημοκρατικὸς γίγνεται. φαίνεται δέ μοι τά γε πολλὰ ὧδε γίγνεσθαι.»

«πῶς;»

«ὄταν νέος, τεθραμμένος ὡς νυνδὴ ἐλέγομεν, ἀπαιδεύτως τε καὶ φειδωλῶς, γεύσηται κηφήνων μέλιτος, καὶ συγγένηται αἴθωσι θηρσὶ καὶ δεινοῖς, παντοδαπὰς ἡδονὰς καὶ ποικίλας καὶ παντοίως ἐχούσας δυναμένοις σκευάζειν, ἐνταῦθά που οἴου εἶναι ἀρχὴν αὐτῷ μεταβολῆς ... ὀλιγαρχικῆς τῆς ἑαυτῷ εἰς δημοκρατικήν.»

«πολλὴ ἀνάγκη,» ἔφη.

(Platonis Respublica 559c8–e3)

Qui mel fucorum sive luxuriae oblectamenta gustant et cum periculosis hominibus versantur, hi fiunt homines democratici qui faveant eae civitatis constitutioni qua potestas ex aequo inter omnes cives tribuatur.

«χρηματιζομένων που πάντων, οἱ κοσμιώτατοι φύσει ὡς τὸ πολὺ πλουσιώτατοι γίγνονται.»

«εἰκός.»

«πλεῖστον δὴ οἶμαι τοῖς κηφῆσι μέλι καὶ εὐπορώτατον ἐντεῦθεν βλίττει.»

«πῶς γὰρ ἄν," ἔφη, "παρά γε τῶν σμικρὰ ἐχόντων τις βλίσειεν;»

«πλούσιοι δὴ οἶμαι οἱ τοιοῦτοι καλοῦνται κηφήνων βοτάνη.»

«σχεδόν τι,» ἔφη.

(Platonis Respublica, 564e6–e14)

Et in civitate democratica, ubi omnis potestas est penes populum, viri divites fiunt pastus mendicorum latronumque—id est fucorum.  Haec hactenus de pecuniosis, pauperibus, politicis apibus Platonis.

Alter in mentem venit qui de apium urbe scripserit: Bernardus enim de Monte Villa saeculo duodevicesimo "Fabulam" effinxit "Apium: sive de Vitiis Privatis, Publicis Emolumentis," in quo sub alvi specie Anglia Britannorum intelligitur.  Nam totum apium agmen et civitas est ex omni parte libidinibus, oblectamentis delicatis, pecuniae amore corrupta: sed, cum apes coepissent precatis queri de apertis omnium peccatis, dei subridentes in alvum intulerunt quod inhonestae apium civitati sit maximo damno: scilicet virtutem.  Omnibus apibus subitanea paenitentia et honoris amore superatis, oblectamenta quondam pretiosa ad nihilum aestimantur: itaque locupletiores apes praedia magnasque divitum domos festinant vendere, cum non iam nisi necessaria tecta sibi cupiant, sed emptores nusquam inveniunt: itaque tota emptio venditioque domuum corruit.  Nusquam possunt fabri, nusquam lapicidae opus muneraque invenire quae ad honestum quaestum comparandum faciant, neque ii soli: quod fere omnes alii artifices neminem inveniunt qui merces emant.  Festinant hi omnes novas artes discere, sed frustra, cum iam satis sint honestium artium periti, nec propter necessitatem opificum diminutam potest redundantia novorum accommodari.  Ut multa paucis absolvam, sine avaritia et cupidine tota res nummaria seu oeconomica labitur.  Nec longe postea exciditur alvus ipsa, cum milites non iam possint hostibus resistere: pauci igitur superstites, virtutis et honestae frugalitatis memores, refugium et latebras inveniunt in cava arbore.

Addenda est de Bernardi de Monte Villa fabula Apium haec annotatio: eum libellum, "de Vitiis Privatis et Publicis Emolumentis" inscriptum et in sermonem Gallorum versum, esse anno millesimo septingentesimo quadrigesimo Lutetiae Parisiorum combustum.

2012-05-10

De rustica declamatione

Quamquam in manu iustitiae, quo nomine cuncta aequitas et omne discrimen inter bona et mala complectuntur, est totus mundus, lex vero scripta et ius civilis sic tantummodo possunt ad unam civitatem pertinere ut voluntati unius legis latoris in una urbe nati una urbs obtemperat. Ut domi domesticum ius patris in familiam exercetur, foris autem in foro causae coram iudicibus aguntur; sic pollet in urbe lex quamquam peregre profectis neque oratoris facundia auxiliatur nec legum providentia.  Immo praeter fines Sophistopolis (ut DA Russell ficticiam declamatorum urbem appellavit) venantur piratae et archipiratae, qui filios patresve abducant ut flentibus matribus pretium exigant redemptionis, necnon hostes grassantur in quos Sophistopolitani saepius quam aliae gentes videntur gerere bellum: sed nec piratae neque hostes in ius trahuntur, nam neutrum genus potest urbem intrare.  Citra fines tyrannus potest leges ad tempus abrogare, dummodo in arce maneat satellitibus circumsessus: sed urbis lex in eum semper praemio promisso molietur tyrannicidas, ut arx capta iterum in toto urbis locorum ordine redintegretur et potestas sua tyranni usurpatoria auctoritate sublata confirmetur.  Itaque licet dicere et urbi et legi esse idem campus, et omnia quae coram fictis iudicibus declamatorio modo aguntur sunt res urbanae.

Cui regulae et quasi legi declamantium est una exceptio notissima: nam decima tertia in Declamatione Maiore false Quintiliano ascripta querellas audimus pauperis cuius agellus non solum iunctus sit divitis hortis sed eius latifundiis cingatur: lis igitur rustica, sed sub urbis actionibus damni agenda.  Ne nimis lectores taedio afficiar, thema huius declamationis apponam quo simplicius intellegantur quae acta esse finguntur:

Questus est dives flores suos decerpi ab apibus pauperis. Denuntiavit, ut transferret. Illo non transferente flores suos veneno sparsit. Apes pauperis omnes perierunt. Reus est dives damni iniuria dati.

Daubistae, qui censeant leges declamatorias ad iura Romana saepe referre, gaudebunt cum haec "damni iuria dati" legerint, quippe quae verba videntur (neque iniuste) ad legem Aquiliam spectare.  Invenimus enim in nono Digestarum:

Si cum apes meae ad tuas advolassent, tu eas exusseris, legis Aquiliae actionem competere Celsus ait.  Inquit lex "ruperit."  "Rupisse" verbum fere omnes veteres sic intellexerunt "corruperit." …

Si quis fumo facto apes alienas fugaverit vel etiam necaverit, magis causam mortis praestitisse videtur quam occidisse, et ideo in factum actione tenebitur. Quod dicitur damnum iniuria datum Aquilia persequi, sic erit accipiendum, ut videatur damnum iniuria datum, quod cum damno iniuriam attulerit…

Equidem paulo cautius velim agere de nexu inter leges Romanas et declamatorias, cum saepe apud fictos rhetorum patronos reperiamus leges quas non possimus ad eas iuris prudentium quadrare.  Spectet tamen haec lex Aquilia: non enim refert utrum vera sit lex in declamatione necne, cum eventus in hac causa sit idem et quaestio duplex ex thematis ipsius verbis sequatur: primum, an damnum in pauperem intulerit dives quod apes veneno interfecerit; deinde, an iniuste fecerit id quod in suo privato horto fecerit.  Utraque igitur quaestio pendet de iure dominionis.  Primum, non nisi in res inferri potest damnum, et in his rusticis causis res sunt quae sunt domini.  Deinde, dominus in suo agro ius exercere potest in suas res, nec in res quae in alterius agro vagantur, quod non ius esset sed iniuria.

Haec omnia tractantur apud Proculianos, et praesertim a Celso, deinde tertio saeculo post Christum natum ab Ulpiano, quorum omnium sententiae apud Iustinianum leguntur, quamquam fundamenta huius disceptatione in lege Aquilia iacet alterius vel etiam tertii saeculi ante Christum natum.  Immo haec controversia est ab his iuris peritis penitus soluta, et tertio saeculo satis constare videbatur: primum, apes esse res quae in mancipi essent; dein, agricolarum reditus posse ex melle constare, postremo, qui alterius apes etiam in suo privato necavisset damnum iniuria in alterum attulisse.  Nullam igitur video esse causam cur declamator (qui Quintilianus falso ferebatur, et qui inter saeculo altero et quarto saeculo post Christum natum scriptitasse videtur) nesciret iurisperitos de hac quaestione saltem disceptare et fortasse etiam tunc iam habere solutam: sed declamatio non leges neque etiam scelera tractat sed reos: homines, eorum mores et officia et animos.  Est enim declamatio species philosophiae moralis quae sub causarum persona latet et ab adulescentibus hauritur tamquam melle dulcior reddita.

At cur igitur, ut ad rus urbemque revertar, oritur haec exceptio, qua coram iudicibus causa rustica in declamatione dicitur?  Quia apes tractantur: ipsae enim sunt ζῷα πολιτικά, quae tamquam homines suas condunt urbes:

Non, ut cetera animalia per pastus vaga, incertum quieti capiunt cubile noctis arbitrio semper habitaturae, sed tutae sedes continent; urbes tectis, turba populos imitantur.

Ruri igitur invenimus urbem et ἐν φύσι νόμους hominibus ascriptos.  Non enim bruta animantia ratione carentia sunt hi artifices quasi divino ingenio natura ornati, sed pauperem nihilominus oportet ostendere se reditum accipere ex apibus, sicut in mancipi esset, nec posse eas sic cohibere ut non in divitis hortos vagentur, cum sint extra imperia positae pauperis.  Possidet igitur, quodammoodo sed secundum humanam consuetudinem, pauper apes, quae sunt tamen natura liberae nec ex omni parte naturales, quippe apium consuetudinibus et civili ratione praeditae, et quae de flosculorum natura lucrum hominibus commodum pauperi reddunt.  At dives in vicem venenum humano ingenio inventum in flores spargit, ut possit plenam potestatem in suo privato horto exercere apibus interfectis.  Tota igitur causa ex hac commixtura liberae naturae et hominum dominionis constat: qua de causa haec inter alias urbaniores causas agitur ruri, ubi οἱ τῶν ἀνθρώπων νόμοι in φύσιν irrepere videatur.

At, cum de natura et divitibus loquamur, duo alii loci in maiorem lucem sunt ponendi:

Si omnia, quae libera generantur, naturae reddemus, desinitis divites esse.

Non humano vitio in proximos quaeque usus lucrum ducit; in publicum vivitur, et communes opes congeruntur in medium, nec fas est delibare gustu prius quam plena horrea securos spondeant menses.

Homines enim divites possunt fieri natura dominata, atque ideo huius causae vir dives tantum fundum possidet, quo magis ditescat; sed haec omnia e hominum consuetudinibus oriuntur, nec apud apes sic res geruntur ut altera fiat dives, pauper altera.  Magis enim naturalis est ratio qua "communes opes congeruntur in medium," ut tota apium civitas communibus laboribus floreat.

Utinam hodie etiam haberemus nobis divitis orationem, qua certi simus quibus argumentis iste in apium πολιτείαν invehatur, tamquam tyrannidem unius reginae nulla humanitate honestatae cuius iussu infirmiores et leviter corpore vitiosae, quamvis animis fortes, apes ad nullum laborem aptae ab alveo abiciantur ut fame moriantur dum ipsa regina desidiosa et iam saginata melle melle refarciatur; aut tamquam perpetuam laborantium servitudinem in qua quo magis laboriosa apis foris sudet dum aliae nugatores mellis gustu domi oblectentur, eo minus ipsa suae fructus diligentiae percipiat.  Talia enim argumenta saepe audimus e factionibus politicis cum stultiores ficticiis declamatoribus candidati ex altera parte in alteram insaniant, sed minus diserte dicta quam ab antiquis σοφισταῖς latrantibus.

2012-03-30

De novo enchiridio "Disce" inscripto

Inter alios iniucundos nuntios quos hac hebdomade inveni, accepi electronicam epistolam qua certior factus sum professores nostros nunc cogitare de novis subsidiis academicis emendis atque excepturos esse praeconem quendam a mercatorum societate Pearson qui novissimas suas merces nobis hypodidascalis ostenderent.  Quod non per semet ipsum esse malum tibi videbitur, nisi tam infelix sis ut per unum huius palustris libri caput perlegeris.  Tolle, igitur, et lege, ut discas pro futuris discipulis flere.

Incipiamus in secunda huius capitis pagina (cui numerus datur 39us).  Ante omnia alia offendimus hoc luteum verbum:

Http www pearsonhighered com showcase disce assets c4 pdf 1

Exerceamus quid?  An exerceamus nos?  Quidni "Exerceāmur?"  An nimis difficile videbatur auctoribus voce passiva uti ubi Graeci mediam adhibere solent?  Paulo postea invenimus alia verba maioribus litteris scripta et albis,

Http www pearsonhighered com showcase disce assets c4 pdf 2

Utenda? Rectius fortasse adhibenda vel usurpanda.  Nam illius verbi temporalis quod est utor plerumque non possumus gerundivo modo uti personaliter, ut cum nomine substantivo eodem casu coniungatur, qua de causa Cicero in Verrem scripsit, "argumentis utendum in re eius modi"; pro Fonteio, "nemo est…qui sibi ulla excusatione utendum putet"; pro Cluentio, "adgrediar ad crimen cum illa deprecatione, iudices, qua mihi saepius utendum esse intelligo"; et ita porro per alia exempla septuaginta.  Sint autem, ut multis regulis, et huic exceptiones: nam si verbum gerundivum regitur temporalibus verbis dandi tradendive et similibus, aut petendi, rogandi, accipiendi, tunc res dicitur vel mutuata vel commodata per breve temporis spatium et postea esse reddenda: sic Plautus in Menaechmi, "Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi"; Naso in Artis primo, "Multa rogant utenda dari, data reddere nolunt"; Cicero autem in Verrem "omnia utenda ac possidenda tradiderat"; nihilominus, haec exceptio nihil valere videtur, si ad verba discipulis discenda torquetur: nam quis est qui pueris dicat se verba utenda eis traditurum, quae sint paulo postea sibi reddenda?  Unus autem locus restat meae (quamvis parvae) memoriae ubi gerundivus modus personaliter adhibitus legitur: Cicero enim in de Legibus dixit "Terrae cultum segniorem suspicor fore, si ad eam utendam ferroque subigendam superstitionis aliquid accesserit."  Ibi suspicor "eam utendam" esse scriptum pro "ea utendum" propter alterum verbum gerundivum subigendi quod sequitur atque ad quod id utendi arte vincitur.  "Verba" tamen "utenda" infeliciter videntur esse hoc in libro scripta, itaque nobis "utenda" cum discipulis.

Sed ad locos discipulis legendos, qui Macrobiano more "lectiōnēs" hoc in libro non nimis barbare vocitantur (etsi plerumque lectionis nomen apud antiquos ad actionem legendi potius quam ad rem legendam pertinebat), transeamus, et incipiamus a pagina 43a, ubi "Hermēs in Tabernā" reperimus.  "Valeria" haec dixit:

Http www pearsonhighered com showcase disce assets c4 pdf

Multi populi cibum potumque cupiunt?  Multi populi? Num sunt multi populi qui cibum potumque cupiant, alii tamen qui nec cibum nec potum cupiant sed fortasse solum barbarismis vescantur?  Cur porro fortius illud "iēiūnusne es" potius quam solitum verbum "ēsurīsne" positum inveniamus, nescio, sed pro certo habeo auctores scripsisse "Sitiēnsne es?" quia Anglice cogitabant, quippe quo sermone saepe coniungantur participia cum auxiliaribus verbis sicut illo "es."  Progrediamur:

Www pearsonhighered com showcase disce assets c4 pdf

"In pōculō ūnō," nisi es Gellius aut alter quidam ex paucis qui "singulus" singulariter dixerint.

Sic igitur multi discipuli, qui ad studiorum universitatis aulas (et, quod maioris est mercatoribus, ad bibliopolia) se contulerint ad sermones antiquos cum vili cervesia hauriendos, rudimenta discent cuiusdam sermonis, qui tamen non erit is Romanorum quem per saecula maiores nostri tradiderunt (scilicet "utendum") et didicerunt.  Gratias plurimas mercatoribus Pearsonensibus, qui immensam vim pecuniae effunderunt ad pulchris imaginibus sterquilinium ornandum et, ut die Mercurii volens nolens ipse discam, ludos quosdam electronicos parandos, qui sine dubio "multos populos" erunt "delectantes" (aut aliquid huiusmodi).

2012-03-11

De Eurovisionis feriis mense Maio celebrandis

Quamvis laboribus academicis absolvendis necnon laudibus quibusdam scribendis obrutus, monitus tamen a Cassandra fidelissima de Eurovisione elegantiae certamine mense Maio in Atropatenorum finibus celebranda, non poteram me retinere quin in huius praeclarissimi philosophorum conventus relatis necnon in praeconiis pelliculisque pelliciendis tempus quoddam hodie terere.  Quaedam sunt semper certa: spectanda sunt Graecorum (puta Haec Nox est Nostra et ΩΠΑ, quamquam malumus negare illepidum illud Specta Meam Saltationem umquam esse cantum), Turcorum (Possumus Eidem Esse et Vive Laute, quae nostra quidem sententia debuit ad ultimum certamen progredi), Atropatenorum (videlicet Semper et Guttae Stillantes et, quod anno peracto palmam tulit, Currens Commotus) carmina, quippe quae gentes plerumque optima carmina proferant.


Eleutheria Eleutheriou: videtur a diversa sollicitudine laborare quam Saces Rubas et Georgius Alcaeus

Sed hoc anno etiam haec certa sunt aliquatenus in dubium vocanda.  Primum Graeci solitam rationem masculinam reliquerunt, nam, quamquam philosopham ad Atropatenos mittendam nondum selegerunt, inter quattuor feminas est certamen nunc gerendum.  Hoc paulo insolitum videtur, et praecipue quod annis praeteritis semper videbantur cantores maxima sollicitudine Freudiana laborare atque anxii ἀνδρίζειν, anno 2010º in scorteis castulis salientes vel anno 2009º in βήματι semet ipsum erigenti tamquam impudico membro discothecario coxas iactantes (praetermittamus cladem anno peracto factam).  Sed huius anni carmen suspicamur verisimile fore potius quam maxime in alteram partem sollicitum, nam τὸ τῆς Ἐλευθερίας Ἀφροδισιακὸν μέλος oritur a femina fuco se illinente. Deinde Turci, qui recentibus annis robustius genus canendi malle videbantur "rock" nuncupatum aliquid mollius hoc anno elegerunt in Redama Me.  Postremo, cum nondum est nuntiatum quod carmen cantura sit Sabina Babaieva Atropatena, id ipsum insolitum videtur, quia solent Atropateni et virum et feminam simul proferre canturos (praeter Safuram anno 2009º, solam quae sola cantabat).


Engelbertus Humperdincus: utrum in pretio an in ludibrio habetur?

Inter alia referenda sunt alia nova nonnulla.  Inter Britannos, gentem insolitam et in facetiis saepe obscuram, Engelbertus Humperdincus, vir annos septuaginta et sex annos natus quem suspicor nihil momenti cecinisse e quodam tempore longe ante me natum, videtur esse cantator electus.  Nescimus an sit ridendum, sed ridemus.  Russi quoque praeter provectiorem aetatem fere in sepulchrum transgressi Buranovscienses Avias, sex rugoas anus, conscripserunt qui contra Humperdinci senilitatem partes tueantur. Sed omnium nuntiorum quam maxime insolitum accipmus e Ruthenia Alba, sed ea de causa non omnino inopinatum. Nam Alexander Lucasenca, eius gentis dictator perpetuus, ob facinora tam immania quam sententias infelices notus (qui nuper Guido Vestervello Germanorum ministro ab externis in Belorussianam tyrannidem invecto respondit κρεῖττον τύραννον ἢ κίναιδον), ipse Eurovisionis fautor et studiosissimus spectator qui anno peracto in culpam vocavit ignotas coniurationes occidentales qui conspiravissent scilicet ne Ruthenia Alba palmam pro ridiculo carmine Amo Belorussiam inscripto ferret, hoc vero anno etiam ante certamen coepit diurnariorum tempus terere. Nam, cum Alena Lanscaia duodecim puncta in tabulis tulisset in Alba Ruthenia, Lucasenca, qui Litesound altero gregi videatur favisse, constituit (et fortasse iuste) coniurationem esse factam in eum gregem, iussit inquisitionem agendam, palmam abripuit puellae et puerorum gregi dedit, se laudens tamquam iustitiae custodem qui non pateretur suffragia fraude tribui falsae competitrici. Quod fortasse laudandum esset, si putaremus Lucasencam etiam quaesiturum esse in suffragia quae ipse furatus est praecipue anno 2006º et anno 2010º. Nos Eurovisionis tempus ingressi Alexandrum Lucasencam semper spectamus cum risu acerbo.


Carmen Amo Belorussiam: quantum mundus in unius anni spatio est mutatus! Quantum restat in mundo mutandum!

2012-03-07

De trufis, seu de tromperie et chicane

Quomodo utraque lingua debent appellari cuppedia illa quae in globulorum formam e theobromate parantur necnon saepe variis additamentis, ut nucibus seu fructuum frustulis intus latentibus, ac nonnumquam in socoleto pulvere volutantur? Nam hoc deliciarum genus Italice tartufi, Gallice truffe, Theodisce Trüffel, Hispanice trufa, etiam Vasconice trufa nominatur, qua de causa in mentem venit recentium saeculorum Latinum nomen trufa, quod secundum lexicon mediae aetatis sibi vult tromperie, chicane (nomen non ineptum quod in rem dicatur quae fortasse honestius posset vocari "esca ad uxorem captandam"—si adesset femina Latine loquens). Graece tamen fungus seu boletus eius generis quod vulgo trufa vel simili verbo nuncupatur τὸ μίσυ vocatur. Quid censetis vos, qui in facundia et doctrina et sapientia mihi ignorantia laboranti longe antecellitis?

2012-03-05

De spiritu et littera legis

Nonnumquam antiquis in controversiis legitimae constitutionis fit ut declamator debeat ostendere voluntatem legis latoris cum eius lege scripta dissidere videri. Sic et Christiani, qui declamatoriis argumentis et rationibus nonnumquam utuntur, agnoscunt res posse legitimas esse ἐν πνεύματι οὐ γράμματι, et in causis hodiernis iure actis invenimus ex hoc discrimine inter animum legis latoris et eiusdem scripta posse evenire ut iudices legis verba sequentes aliter cogantur agere quam vel ipsi vel maiores voluerint fieri. Cuius in exemplum afferam hoc controversiae thema de hodiernis actis diurnis sumptum:

ALIENIGENA PEREGRINUS SINE CIVITATIS LICENTIA INTRA FINES DEPREHENSUS DEPORTETUR. Puella duodevicesimum vitae annum ingressa, quae super omnes ceteros scholarum collegas virtute et ingenio excelluisset, erat summis gymnasii honoribus academicis ornanda et petebat locum in studiorum universitate ubi artem medicinam disceret. Reperitur alienigena peregrina nullo civitatis iure in rempublicam a parentibus alienigenis peregrinis inlata cum esset quattuor annos nata. Nomen scribitur iudicibus ut deportetur. Causam dicit.

Potest advocatus conari crimen in parentes transferre, quippe qui innocentam et legibus innoxiam puellam quattuor annos natam, quae patriae ne meminisse quidem possit, induxerint ut nesciens legem una cum fine transgrederetur; cui autem nimis facile potest ex altera parte responderi legem scriptam non spectare ad animum voluntatemque peregrini. Tutius igitur et rectius debet causa primum constitui in hoc: quod aliter voluit legis lator quam factum est secundum legem scriptam: nam ille exceptionem tribuit licentiam datis ut peregrini honesti et utiles possint de republica bene mereri et, si voluissent, praemium petere civitatis. Quid enim aliud faciebat haec puella, quae discipulos civitate iam honestatos disciplina et studiis et humanitate praecellens in spem ingressa est arti medicinae studendi? Nam haec spes non solum ipsius erat sed omnium civium quorum morbos sanatura erat et mortales sollicitudines levatura: spes igitur erat ut illa reipublicae esset emolumento et beneficiis suis commune bonum populo afferret. Hinc dein per peregrini voluntatem progredi potest et innocentiam puellae annos quattuor natae laudare, si placeat, ut probatur eam meruisse licentia civitatis. Nam haec licentia, si non scripta nec palam a republica data, nihilominus possumus dicere in animo fuisse maiorum ac sic exorare exceptationem.

Sed haec non est Sophistopolis, nec sunt leges et actiones et causae ita simplices. Haec puella—nam Daniela Pelaez non est tantum commenticia persona in declamantium commoditatem efficta sed puella vera vero deportationis periculo subiecta—iam rea et in ius vocata est, necnon damnata a iudice cui non licuisset aliter censere quam secundum legis litteram. In hac sententia est, si licuerit a suasoriis duplicem honestatis et utilitatis argumentum sumere, magnum damnum et dedecus reipublicae: nam nec nos gens pereginorum et advenarum debemus huic puellae, quae fere per totam vitam apud nos cum honore versabatur, eandem spem civitatis denegare qua maiores nostri fructi sunt, nec oportet ingeniosos et impigros et doctos homines de nostris finibus depellere: immo tales alliciendi sunt quo robustior et validior fiat communis nostra respublica. Sed gaudendum est quod nec maiores adeo stulti fuerunt nec hodierni magistatrus sunt ut Pharisiaca caecitate iuris actiones progrediantur: custodes enim finium et telonarii, qui litteris ICE vocantur, iam promiserunt se nihil gesturos ante totum ius appellandi exhaustum, deinde, si Daniela coram iudices non valuisset licentiam manendi adipsici, causam recensituros ut conarentur peculiarem exceptationem inter suas regulas administrativas invenire. Sunt enim apud nos nonnulli qui intelligant non omnia esse γράμματι agenda.

Nec desunt qui agantur ut lex ipsa mutetur: nam et Georgius Frutex et Barca Obama per totum decennium rogitabant Senatum ut exceptio tribueretur discipulis illegitime intra fines habitantibus sed validi ingenii (stulti tamen abigantur) qui vel quattuor annos artes colerent in studiorum universitate vel cum honore militarent (qua de causa et duces militum legem palam, quod insolitum est, laudabant). Nec videntur desse satis senatorum qui legem ferrent, nam anno bismillesimo octavo senatores quinquaginta et duo huic legi favebant, qui numerus satis esset ut lex ferretur, sed non satis ut per abstrusiores senatus regularum ambages progrederetur ad ultimam sententiam ferendam. Nec multum spei est ut nova lex feratur hoc anno, quo ambientium ludi comici agantur nec quidquam momenti aequitatisve fieri posse videatur. Sed haec insalubris et inhonesta stultitia non poterit diu manere; tantum nunc sperandum nobis est ut discipuli ingenio praediti maneant reipublicae.

2012-03-03

De basiolis e theobromate factis

Nihil dulcius quam amantis basium: quod aut primoribus labris gustatum aut totis animae viribus exhaustum utrique amanti meram affert voluptatem. Hac in re nihil potest novi dici quod non inter antiqussimam hominum scientiam reperitur nec in carminibus tractatur; immo nostro cultui communi videtur inter fundamenta numerandum. Legimus enim apud Rufinum:

Εὐρώπης τὸ φίλημα, καὶ ἢν ἄχρι χείλεος ἔλθῃ,
   ἡδύ γε, κἂν ψαύσῃ μοῦνον ἄκρου στόματος·
ψαύει δ' οὐκ ἄκροις τοῖς χείλεσιν, ἀλλ' ἐρίσασα
   τὸ στόμα τὴν ψυχὴν ἐξ ὀνύχων ἀνάγει.

Sic et basia illa socolatea ab urbanis Perusinis inventa apte appellantur, quippe quae primis labris praebeant theobromatis vespertinas tenebras et promissum rei etiam dulcioris intus latentis, deinde linguam demulceant nucibus avellanis et matutina lactei theobromatis dulcedine, ut tu, care lector, gustans in unoquoque basio quasi totam noctem caecam, oculis clausis prae voluptate, patiaris. Sed oculis ei opus est qui basium socolateum gustat: nam felix ille una cum theobromate involutam inveniat chartam sententiis saepe amatoriis et quinque sermonibus inscriptam. De quo basio monitus, quid potest discipulus pessimus ἐν τῇ βαρβάρῳ γῇ sine doctis basiis taediosam et inelegantem vitam degens facere nisi conari sua in culina aliquid simile, quamvis ob locum et imperitiam magis barbarum et minus dulce, parare?

Pseudo-Basia Quasi-Perusina

Quot parantur: decem, plus minusve, pilae socolateae

Conferenda

  • Lactei theobromatis uncia et dodrans (cum inter varias socolateas societates aliquatenus differunt rationes mensurarum et theobroma in diversas formas variis ponderibus venditur, commodum videtur in normis Ghirardelliensibus, quippe cuius societatis theobroma possit in omnibus macellis facile emi, fidem nostram tribuere: duae igitur quadrae Ghirardellienses, aut 50 assulae ab eadem societate factae, sunt ad hanc compositionem culinariam necessariae)
  • Butyri unum cochlear mensale atque unum cochlear thearium. Butyrum sine sale plerumque talibus in praeceptis poscitur, sed salsum butyrum potest et basium reddere salsius, quod cum dulcedine et theobromatis sapore bene convenit.
  • Nuces avellanarum (minutatim concisarum) quadrans poculi et unum cochlear mensale
  • Nutellae tria cochlearia mensalia
  • Fuscioris theobromatis tres saltem unciae

Theobroma et butyrum.

Facienda

  1. In furno torreas nuces avellanas iam discissas donec sapor augeatur et putamina facilius amoveantur.
  2. Immittantur in cacabum et theobroma lacteum et butyrum, quae caloribus additis lente facias ut liquifiant.
  3. In eundem cacabum, a caloribus amotum, immittantur et nuces iam tostae et nutella. Omnia misceantur, quae deinde in armario frigidario per horam dimidiatam maneant quo firmiora fiant.
  4. Post horam dimidiatam, haec mixtura socolatea in globulos formatur: commodum erit dimidiatum cochlear mensale adhibere ad globulos pariter metiendos.
  5. Pilae socolateae sine involucro theobromatis.Pilae iterum in armarium frigidarium imponantur quo solidiores frigoribus reddantur. Maneant ibi per horam plenam.
  6. Dum globuli firmantur, in purgatum et siccatum (nam theobroma numquam cum aqua est miscendum) caccabum immittatur fuscior et purior socolata, quae liquifiat eodem more ac lacteum theobroma antea est solutum. Latex socolateus a caloribus amotus paulisper stet quo firmior, quamquam non omnino solidus, fiat. Nam pilas mox immerges in hoc liquido theobromate, nec voles fuscam socolatam de globulis manare sed potius ibi manere ubi pilas sic tegat ut cutis corpus.
  7. Tandem volutentur globuli theobromatis nucumque in latice socolateo: vestiantur pilae atro indumento theobromatis. Siccentur in charta culinaria dum carmina parantur.
Pilae socolateae theobromate involutae

Unaquaeque pila est primum in charta, deinde in foliis aluminiis involvenda: nam quod dono donatur, id debet semper involucro tegi et celari antequam acceptum aperiatur. Sed primum tibi necesse est in chartaceis tegumentis aliquid scribere: ego igitur nonnulla carmina antiqua e Sapphonis Anacreontisque operibus sumpsi necnon haicua Graece panxi e sententiis Platonicis. Hac tamen in re est libertas maxima coquo arroganda, ut theobroma non solum dulcem suam notitiam gustanti afferat sed etiam nuntium et suae animae et significationis plenum. Nec debes nimis sollicitari si post chartas scriptas animadverteris syllabam acutam quae debet signum grave erat scribendum: non enim nisi fastidiosissima puella theobroma recusabit propter unum accentum.

Carmina cum theobromate praebenda

Nam si tam felix sis ut urbanam quandam puellam habeas cui des basium socolateum et antiquis carminibus involutum, felices sitis uterque e vobis; in palustri tamen pago ubi nemo est qui magni aestimet linguas antiquas, non operae pretium est haec basia parare: petas potius temetum vile, si rusticae puellae et cervisiam eructantis levem animum volueris paulisper captare.